Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

,, neque ducunt uxores, neque nubunt; sed , , aequales sunt Angelis. inod autem scriptum ,, est i Sedebitis ad mensam Patris mei , co- ,, medentes & bibentes. Et , cum illud bibam novum vobiscum in regno caelorum ἔ,, ex eo quod additur, novum , & ad mensam, , regni , alio sensu accipiendum illud videtur.

,, inlippe & nos id quod e sacris didicimus ,

, , potum ac cibum quemdam illic ambrosium, , esse defendimus , de quibus scriptum est i, , inae oculus non vidit . nec auris audiit, ne- que in cor hominis ascenderunt, quae prae- , , paravit Deus diligentibus se. Sed ita ille statuit; primum , in toto,, illo millenario curriculo, naturalibus nos vo- ,, luptatibus esse fruituros, labore omni ac ,, dolore sublato. Quo quidem evoluto tempo- ,, re , eorum quae dicta sunt , participes fui is ros ; quod haec verba declarant: inae nec , , oculus vidit, nec auris audivit. is Verum hic illorum sermo omnibus Scri- ,, pturae sententiis repugnat. Cum enim Lex,, neminem perfectum reddiderit , &eamdem ,, tamen Legem post resurrectionem observare,, nos iubeant; cumque sancta illa Lex , quam ,, per Moysem Dominus nobis edidit , paeda- ,, gogi nos instar ad Christum perduxerit, cui, ,, quod longe absolutis illis ac persectis esset, , inferior , datum negotium est , ut nos ad ,, excellentius illud , ac velut caput , sum- , , mumque deduceret: cum post haec Christus,, persectus ille ac Dominus advenerit , ac de

582쪽

CONTRA CERINTHuus, , paedagogi manu alumnum ac tyronem , hoc est collectam ε Fidelibus Ecclesiam, velut

, , quamdam Virginem acceperit; adeo ut prae- , , stantiorem alium , nimirum consummatorem

,, Jesum Legis , sic tamquam paedagogi,

, , beneficio cognoverimus: nonne summa ex

is ingenii inopia ac stultitia profectum est, is quod ab illius dogmatis patronis asseritur; ,, post collatam illam a Christo perfectionem , ,, paedagogo iterum opus esse , ut ad priora, , illa initia & elementa , doctrinamque , ae, , manuum impositionem revertamur Cum ,, tamen Apostolus diserte non doceat i ini&,, quid inveteratum est , ac senio consectum , ,, proxime ad interitum spectare r quod de ,, Veteri Testamento , ac Lege pronuntiavit., , Translato enim cinquit Sacerdotio, ne- , , celsario fit & Legis translatio. Quare cumis Vetere Teitamento translato Novum insta , , ratum fuerit; quis est audacia tanta praedi- ,, tus , qui Vetus ad usum denuo revocares, contendant, Novum autem ad vetustatem is transferre I ut & causeam nobis praebeat cur excidamus a gratia; & ab eo fructu , , , qui per Christum nobis comparatus est, ve tere conetur Sexto , refellitur hic error auctoritate

S. Augustini lib. ao. de Civit. Dei, cap.7. ubi recensita Millenariorum sententia, & verbis Apocalypsis, quibus eam propugnabant, haec. subiungit: ,, oeae vinio esset utcumque tole

583쪽

,, Sabbato assuturae Sanctis per Domini praese is tiam crederentur . Nam etiam nos hoc opi- ,, nati fuimus aliquando . Sed cum eos qui tunc resurrexerint, dicant immoderatissimis, , carnalibus epulis vacaturos , in quibus cibus,, sit tantus ac potus, ut non solum nullam ,, modestiam teneant , sed modum quoque ipsius credulitatis excedant , nullo modo,, ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales sunt, istos ista credentes , appellant Graeco vocabulo ; quod is verbum is verbo exprimentes , nos possumus,, Miltiarios nuncupare.

Obiicitur in gratiam Cerinthi , ex Apocalypsis ata ubi regnum Christi millenarium cum Sanctis diserte adstrui videtur his verbis r,, Et vidi Angelum descendentem de caelo ,

is habentem clavem abyssi, & catenam ma- ,, gnam in manu sua. Et apprehendit dracos, nem , serpentem antiquum , qui est Diab

,, lus & Satanas , & ligavit eum per annos miru, , te ; misit eum in Abyssum , & clausit , ,, S signavit super illum , ut non seducat amis,, plius gentes , donec consummentur millem anni t dc post haec oportet illum solvi modis, co tempore . Et vidi sedes , & sederunt su- ,, Per eas, & iudicium datum est illis: & ani- ,, mas decollatorum propter testimonium Jesu , ,, & propter Verbum Dei , & qui non adora-

,, verunt bestiam , neque imaginem eius, necs, acceperunt characterem eius in frontibus ,

,, aut in manibus suis , & vixerunt , donec

584쪽

CONTRA CER: NTHUM . II, , consummentur mille anni. Haec est resurre- ,, ctio prima . Beatus oc Sanctus, qui liabet, , partem in resurrectione prima r in his sectin- ,, da mors non habet potestatem , sed erunt, , Sacerdotes Dei, & Chri iii , & regnabune,, cum illo mille annis. Et cum conluminati fue- ,, rint mille anni , solvetur Satanas de Cam, , cere suo , & exibit , & leducet gentes quae, , sunt super quatuor angulos terrae Gog & MMs, gog , &c.,, Ex quibus sic colligo . Christi regnum , in quo Sancti mille annis cum illo regnabunt , , Sacerdotea erunt, immolando viactimas , & libando sanguinem hostiarurn post resurrectionem , illud ipsum est millenarium Christi regnum , quod admitti Cerinthus t alis qui istud adstruitur citatis verbis Apocalypsis rergo non est erroris damnanda Cerinthi α Mirulenariorum opinio. Res p. nego min. R interpretor obscurissimum Apocalypsis oraculum , ex doctrina pra

sertim S. Augustini lib.eto. de Civitate Dei , cap. . Mille anni , quibus Sancti cum Chri-

1lo regnabunt , tempus designat universum a morte Christi ad usque Antichristi adventum d currens ; seu totam Ecclesiae per Christum interris fundatae durationem. Millenarius namque numerus solemni Scripturae phrasi multitudinem maximam atque indefinitam significat, ut Wal. I . ,, Memor fuit in Leculum testa- , , menti sui, verbi quod mandavit in mille ge- ,, nerationes; Et Psal 8o. Mille anni ante ocu- ,, los tuos , tamquam dies hesterna , quae pra

585쪽

,, teriit. Et Vob. 9. Si voluerit contendere cums, eo , non poterit ei respondere unum pro mil- ,, te . Hinc S. gagustinus lac. citi ait: Mille annos, pro annis omnibus huius saeculi po- , , fuit, ut perfecto numero notaretur ipsa tem- ,, poris plenitudo.

Itaque Christua ille magni consilii Angelus, de caelo descendens diabolum per annos mille alligavit, id est toto illo temporis intervallo, quod ab eius passione ad finem mundi inte cedit et quia nimirum eius potestatem ab eis f ducendis ae possidendis , qui fuerant liberandi, cohibuit atque franavit, ut exponit S. August. Et misit illiam in Abissum inquit S. Joannes id est io corda hominum impiorum , eiiciendo ipsum ex gentium electarurn finibus, in quibus Malea per idolatriam regnabat. Missus autem illuc dicitur a Christo non quod ibi antea non esset, sed Bia exclusus a credentibus , plus coepit impios possidere t Plus namque possidetura diabolo, qui non solum alienatus est a Deo , erum etiam gratis odit servientes Deo , inquit S Augustinus. Et alausit ε' signavit super eum, ut non seducat amplius gentes, c inquit dilectus discipulus a id est compressit ejus ferociam, ipsumque cohibuit, ne seduceret amplius gemtes . Ex quibus praedestinata e stat Ecclesia ,

quas antea seductas tenebat, antequam esset E

essa , inquit S. Augustinus . Et clausit cir signavit spergit S. Ioannes quia occultum esse Soluit, qui pertineant ad partem dialoli, , qui non pertineant. Hoc quippe in baculo isto pro

586쪽

CONTRA CERINTNuM. II prorsus latet ; quia O qui videtur stare , utrum sit casurus , qui videtur jacere , utrum sit re surrecturus, incertum est. c. ex S. Augustino . Post haec oportet eum solvi modico te ore inquit S. Joannes id est completo millenario, seu mundo ad finem vergente , & ultimi iudicii

die imminente , solvetur Diabolus , ut per Antichristhim persecutionem excitet in Ecclesiam , Deo permittente, qualis ab initio non fuit. Μ dicum autem dicitur tempus, quo, solvendus est . ,, Nam tribus annis, & sex mensibus le- gitur totis sitis , suorumque viribus saevitu- rus: & tales erunt, cum quibus ei bellige - , , randum est, ut vinci tanto eius impetu , in- , , sidiisque non possint. Si autem numquam ,, set veretur , minus uppareret maligna eius M potentia, minus sanctae civitatis fidelissima M patientia probaretur, minus denique per-

,, spiceretur, quam magno eius malo tam bene,, fuerit usus omnipotens Deus, qui eum nec , , omnino abstulit a tentatione Sanctorum , is quamvis ab eorum interioribus omnibus, ubi

, , in Deum creditur, foras missum ; ut forinis secus ejus oppugnatione proficerent; & in is eis, qui sunt ex parte ipsius alligavit, ne is quantam posset effundendo & exercendo maisse litiam , innumerabiles infirmos, ex quibus,, Ecclesiam multiplicari Sc impleri oportebat, , , alios credituros, alios iam credentes , fideri pietatis hos deterreret, hos frangeret. Et se solvetur in fine , ut quam sortem adversiari rium Dei civitas superaverit, cum ingenti

587쪽

34 MILLENARIO REGNO, , gloria sui Redemptoris , Adiutoris , Libe-

, , ratoris aspiciat . Ita S. August. lib.eto. de civitate Dei cap. 8. Ait autem S. Joannes , Sanctos , qui iudiaciariae potestatis honore a Christo exornati sunt& Mertyrum praecipue animas , qui non ador verunt bestiam , id est Antichristo non cesserunt , aut infidelium , impiorumque populo consensere , nec acceperunt inscriptionem bestiae , T stam scilicet criminis , in 'onte , pr pter professionem , in manu propter operationem ut ait S. Augustinus J regnasse cum Christo mille annis r id est intra illud temporis intervallum , quod iudicium ultimum praecedet. Regnant autem cum Christo , non in regno terreno , sed spirituali, scilicet in Ecclesia quae regnum caelorum dicitur . Regnant , inquam , cum illo , qui eo modo sunt in regno esus, ut sint etiam ipsi regnum ejus. od autem addit S. Ioannes, Ceteri momtuorum non Vixerunt, donec consummentur mille

anni ad reprobos spectat, qui eo tempore, non vixerunt in Christo quo vivere debuerunt, de morte peccati ad vitam gratiae transeundo. Haec resurrectio prima est , id est resurrectio animae. Beatus , qui eius est participes. In hoc secunda mors A quae est aeterna damnatio , non habet potestatem . Ille autem particeps est primae resurrectionis , non solum a morte , qua in peccatis est , reviviscit , verum etiam in eo quod revixerit, remanebit, inquit S. Augustinus cap.9. lib. 2o. de Civitate Dei.

588쪽

CONTRA CERINTHUM . Is Denique quod addit S. Joannes e Sed erunt Sacerdotes Dei Christi, non significat Sanctos ministeria Sacerdotum legalium obituros , offerendo facrificia & victimas, secundum legem Mosaicam : sed innuit ipsos fore intimos

Dei amicos, divinorum conscios arcanorum , regnique caelestis Principes. Saepissime enim in Scriptura sacra nomen Sacerdotis nomen est dignitatis & honoris in aulis Principum , ut cum 2. Reg. 2 o. dicitur : Ira autem Iairites , erat

Sacerdos David: id est ut vertit Paraphrastes Chaldaeus Princeps David . Et capit.8.eiusdem libri dicituri Filii autem David Sacerdotes erant; id est, ut vertunt LXX. Aulae Principes. am versionem iuvat locus ex I. POral. cap. II. Vulgata nostra: Porro filii Damidprimi ad manum Regis . Vel Sancti vocantur Sacerdotes, quod iuge laudis & gratiarum actionis sacrificium Deo & Christo offerant; vel

denique Sacerdotes dicuntur , quia Membra sunt unius Sacerdotis . De quibus Apostolus Petrus : Plebs , inquit , Iancta , regale Sacerdotium . Sic exponit S. Augustinus lib. 2o. de Civitate Dei, cap. lo. Igitur citatum Apoca-Iypsis oraculum , Cerinthi & Millenariorum e rori nullatenus suffragatur.

Instabis. Regnum illud Christi, de quo

Vaticinatur S. Joannes in Apocalypsi, sibisque tur postremum iudicium t ergo Sancti regnabunt cum Christo mille annis, post finem mundi. Resp. nego antec. Illa enim verba Vidi s

dei , σ fedentes super eas , oe judicium datum

est ,

589쪽

16 DE MILLENARIO REGNO est , de ultimo iudicio nihil cogit ut intelliga tur , Sed sedes Praepositorum , O ipsi Praepositi intelligendi sunt, per quos Ecclesia nunc gubernatur . Iudicium autem datum , nullum melius

accipiendum videtur, quam id dictum est: ligaveritis in terra , ligata erunt O in caeloiro' quae solveritis in terra , soluta erunt O in calo . Sic exponit S. Augustinus lib. 2 o. de Civitate Dei, cap. 9. Objicitur a. Ea sententia non est damnanda erroris, quam Patres priorum faeculoruin

propugnarunt. Atqui Patres priorum saecul rum , sententiam Cerinthi de millenario Christi regno propugnarunt: ergo illa sententia non est erroris insimulanda. Prob. minor . In illa enim sententia fuisse S. Papiam constat ex Eusebio l. 3. Hist. Eccles cap. 33. & ex s. Hieron. in Catal. Scriptorum Ecclesiasticorum in Papia . Huic suffragantur S. Justinus Martyr. in Dialogo cum Tryphone pag. 3o6. S. Irenaeus lib. s. adversus Haereses , cap. 32. & seqq. Tertullianus lib. de Spe Fidelium , ut tellatur S. Hieronymus in cap. 36. Egechielis , qui Tertulliani liber non extat, α lib. g. adversus M rcionem , cap. 24. Sc S. VNetorinus Petabionensis Episcopus , teste S. Hieronymo , & Lactantius Firmianus lib. . Divi

narum Institutionum , cap. 24. & 26. & Seu rus Sulpitius in Dialogo , cui Gallio nomen imposuit, ut S. Hieronymus testatur. Respondeo, istos Patres in hoc erasse ,

deceptosque fuisse apochryphis Domini Serm

590쪽

CONTRA CERINTHUM . I nibus , quos Papias conscripserat , vir ingemiquidem pertenuis , ut ex eius libris iudicavit Eusebius, sed tamen ob convictum & familia ritatem cum discipulis Apostolorum , & seni

re praesertim Ioanne, necnon martyrii coro nam , Venerationem maximam apud Patres

prioris aevi promeritus. Verum statim atque in- notuit hos Domini Sermones a Papia obtrusos , apocryphos esse , Patres omnes illam millenarii regni Sanctorum cum Christo affertionem exploserunt & confutarunt, ut constat ex S. Dionysio Alexand. Euseb. Hieron. Epiph. August. quibus addendus est S. Basilius Magnus , Epistola 74. ad occidentales Episcopos , ubi hunc in Apollinario errorem insectatur his verbis t,, Scripsit & de resurrectione quaedam fabulo,, se , immo iudaice composita ; in quibus di- , , cit, nos iterum ad cultum a lege praescri- ,, ptum reversuros; ita ut iterum di circumci- , , damur , & Sabbatum observemus , & cibis,, in lege prohibitis abstineamus , sacrificiaque , , Deo offeramus, R in Templo Jerosolymis ,, adoremus , atque prorsus ex Christianis Ju- , , daei reddamur ; quibus quidnam poterit rein , , diculum magis , immo alienus ab Evangelicos, dogmate diei 3

Resp. a. citatos Patres longe aliter millenarium Christi regnum in terris intellexisse , Rexposuisse , quam Cerinthum . Illi namque . nec Templi Hiero lymitani instaurationem, nec Circumcisionis, aliorumque legalium illo in regno futuram observantiam dixerunt, vel leviter

SEARCH

MENU NAVIGATION