Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

8a DE HAERESI Christus ut Deus & homo. Dupliciter itaque,

S non uno modo volebat, licet unus esset.

Etenim si nihil aliud est Chrysius praeter naturas suas , ex quibus, & in quibus est et perspicuum est quod convenienter naturis suis

Chrillus , id est, ut unaquaeque apta nata erat, di volebat , de operabatur. Erant autem duae naturae eius: duae igitur voluntates eius naturales, dc quae cum ipsis numero totidem sunt substantiarum operationes. Sicut enim numerus naturam unius & eiusdem Christi , si pie intelligatur , & dieatur. non dividit Chrillum,

sed differentiam naturarum etiam in unione custodiri demonstrati sic numerus voluntatum S Operationum, quae secundum subitantiam in ejus naturis iniunt , non divisionem inducit, sed earum etiam in unione cultodiam tantum de incolumitatem declarat. Instabat Urrbus. Voluntates seeum inserunt volentes: Si igitur duae sunt voluntates in Christo, unus non erit Christus . Respondet Sanctus Maximus, negando principium , cui ratiocinium istud nititur. Si enim

inquit , concedatur inferri cum voluntatibus volentes, reciproca consecutione inferentur cum volentibus voluntates, eritque in Deo una hypoliasis , quia una est in eo voluntas rireS vero voluntates , quia tres sunt personae, ac proinde tres naturae. Siquidem, secundum definitiones di regulas Patrum , disse. rentia voluntatum differentiam infert nat

rarum . Urin

572쪽

Urgebat Urrbus. Si velle naturae est, cum Patres dixerint, unam esse Dei, de Sanctorum voluntatem; una erit Sanctorum , &Dei natura

Respondet Sanctus 'Maximus , distinguendam illam propositionem propter homonymiam vocum . Voluntas enim dici solet vis volendi qua volenti inest , in eaussa volendi, seu objectum quod est extra Volentem . Igitur cum Patres unam Dei & Sanctorum volunt,tem esse dixerunt, substantialem Dei voluntatem & effectricem, seu vim volendi in Deo non intellexerunt ; quia sic intelligendo, non selum Sanctos eiusdem cum Deci naturae fecissent, sed etiam sibi ipsis repugnassent, cum diserte scripserint; posse dioersas substantias communem babere Soluntatem . Spe .ctarunt igitur rem volitam; atque ita seeun

dum caussam, sive s ut quibusdam loqui pla

cet, per abusionem ) voluntatem appellave. runt Patres eam rem quam quis vult. obiiciebat Pyrrhus . Si velle naturae est , a nobis ipsis. α ab aliis: natura dissidemus ;immo & infinities mutamus naturam : Siqui dem voluntatibus a nobis ipsis , S ab aliis dis sidemus, & nunc quidem hoc volumus, nunc autem illud nolumus . Respondet Sanctus Maximus modum quidem volendi , quo ab aliis dissidemus , infinities mutari, non ipsam voluntatis naturam. Non enim est idem velle , inquit, de aliquomodo velle . Sicut non est idem videre, &ali

573쪽

aliquo modo videre. Nam velle , si eut Sevidere , naturae est , S omnibus , qui eiusdem alaturae sunt , inest . At vero aliquo modo velle , sicut aliquo modo videre ; id est, velle deambulare, & nolle deambulare 3 videre ad dexteram , vel ad laevam , vel ad libidinem , vel ad perspicientiam rationum , quae in rebus insunt, modi sunt utendi voluntate& aspectu ; & hic modus inest utenti tantum,& ab aliis eum distinguit secundum differen tiam communiter dictam . Si autem ipsam naturam habemus hoc testantem et igitur velle comedere , & nolle comedere , non tollit illud velle quod naturae est, sed ve Ile aliquo modo; idest, eorum quae volumus est ortus, S interitus. Neque enim si ponamus, quae a Deo facta sunt, quae sunt ea quae ipse voluit interire; cum his etiam voluntax, quae ante ea cogitatur, di est eorum effectrix secum dum substantiam, simul interibit. Haec S.

Maximus.

FINIS.

574쪽

DISSERTATIO

TERRENO , ET MILLENARIO CHRISTI REGNO

CONTRA CERINTHUM.

576쪽

DISSERTATIO,

QUA REFELLITUR ERROR CERINTHI DE TERRENO ET MILLENARIO CHRISTI REGNO .

IC error resellitur Scripturae sacrae auctoritate : nam Cerinthus camnis voluptates in millenario Chri 1li regno fruendas asserebat; Scriptura vero contrarium decernit voce Matth.22. In resurrectione, neque nubent, neque nubentur ; sed erunt sicut Angeli Dei. a. Regnum Christi futurum aeternum, AngelusVirginem adiens nuntiavit: Regnabit in domo Iacob in άtemum,'regni ejus nouerit finis. Ergo mille annis non est circumscribendum cum Cerintho, nec terrenum existianandum . g. Matth. 24. & 2s. post enarratam

Antichristi persecutionem , statim ultimum deseribitur judicium , in quo Christus Electos ad

aeternum regnum invitabit, non ad terrenum rVenite benedicti Patris mei, posscite paratum vobis regnum a constitutione mundi. . . Et ibunt hi in vitam aeternam .

Idem Ecclesia definivit in Concilio secun- A a doipsius Christi

577쪽

do acumenico , Conitantinopolitano primo , quod Symbolo Nicaeno addidit, cujus regni non erit finis , Probatur secundo ex Patribus, qui hunc errorem oppugnarunt . Ex Caio perantiquo Scriptore , apud Eusebium lib. I. Historiae Ecclesiasticae cap. 22. is Cerinthus , inquit, qui

, , per adumbratas revelationum, tamquam a

., magno quodam Apostolo conscriptarum spe- ,, cies , absurda portenta , praestigiasque quasi ,, per Angelos ipsi ostentatas, nobis falso com-

,, miniscebatur , haec asseveranter introducit; ,, post resurrectionem carnis humanae, regnum

,, Christi terrestre futurum , & apud Hierusa- ,, lem homines in carne cupiditatum & volu- ,, ptatum blanditiis inservituros. mi cum sa- ,, crosanctis Dei eloquiis esset infestus, nu- ,, merum mille annorum in nuptiarum festis &,, celebritate dicebat consumptum iri . Ex S. Dionysio Alexandrino lib. de Pr missionibus t , , Cerinthum quidem , qui Ce- ,, rinthianam haeresim ab iseius nomine sic di- , , ctam proseminavit , hoc disciplinae decre-

, , tum tenuisse constat, regnum Christi terre,, stre deinceps futurum. Et quarum rerum cu-

,, piditate ipse ducebatur c quippe qui invita-

,, mentis corporis, & carnis cum primis obse- ,, queretur illecebris in eisdem beatam vitam ,, fore somniavit, ut in ventris, & earum ,, partium , quae ad Venerem spectant, exple- , , tione ; hoc est, non in esculentis solum , , , poculentis , & nuptiis , verum etiam in fe-

,, stis ,

578쪽

CONTRA CERINTHUM . sstis, sacrificiis, hostiarum caede , & aliis , denique rebus , qaibus illa putaret afflue , , tius posse suppeditari. In eodem libro Nepotem praesertim quemdam in AEgypto Episcopum Dionysius Alexandri n. refellit, qui Cerinthi errorem instaurare, visus est i quippe qui Promissa in sacris Scripturis sanctis viris factitata , in hoc saeculo ,

sicuti Iudaei somniant, praestanda fore docuit,

hominibusque persuadere laboravit, eos certo qaodam millenario annarum numero in deliciis corporeis , O Coluptate , in terra Uicturos , ut refert Euseb. lib. 7. c. I9. Porro de Nepotis libro , quem confutandum aggreditur, ita striabit Dionys. Verum , inquit , cum Opus scri-

,, ptum nobis objectum sit, illudque t ut qui-

, , busdam placet) ad persuadendiim valentissis, mum ; cumque Doetores eius sectae Legeri,, & Prophetas pro nihilo putent, Evangelia , , sequi negligant, Apostolorum Epistolas de- , pravent , huius tamen operis , quod dixi,

,, doctrinam , tamquam magnum aliquod &abstrusum mysterium complectentem asseves, rant; cumque Fratres nostros aliquanto simis, , pliciores , & magis imperitos , de sublimi ,, & admirando opere gloriosi , vereque divunt Domini nostri adventus , vel nostrae a ,, mortuis resurrectionis , vel cum Dominois coniunctionis , consociationisque , &. ad eius, , immortalem naturam assimilationis, non aliis quando cogitare sinant , sed illis persuadere,, conentur in regno Dei abjecta, & mortalia A 3 i, prae

579쪽

6 Da MILLENARIO REGNO

,, praemia squalia ab hominibus in hac vita empectare solemus ) tandem futura r nobis ceriss, te necessum arbitror adversus illum Flatrem,a, quem dico , Nepotem , perinde ac si prae- ,, sto adegist, acuta ratione disceptare . Refellitur tertio idem error ex Eusebio lib. 3. Historiae Eccles cap. 33. ubi de S. Papiae Commentariis agens , haec habet : Alia prae- , , turea idem Auctor , quasi traditione non se scripta , ad se pervenisse commonstrat, quaeri peregrinas quasdam Servatoris parabolas &,, novas eius doctrinas , aliaque nonnulla com- ,, mentitiis fabulis referta continent. In quis, bus asserit, regnum Christi post universae,, carnis a mortuis resurrectionem, mille a dis nos, humano & corporeo more, in terrao, hac centinuatum & stabilitum fore . Quae, , quidem dogmata, credo eum propterea CX- ,, cepisse , quod Apostolicas interpretationes, , , quae ab illis essent arcanis figuris,& parabolis ,, suboscuris expositae, male intellexisset. Refellitur quarto ex S.Hieronymo in Praefat. lib. I 8. Commentariorum in Isaiam. ,, Ap ,, calypsim Ioannis, inquit, si iuxta litteram ,, accipimus, iudaigandum est; si spirituali- ,, ter, ut scripta est, disserimus, multorum ,, Veterum videbimur opinioni contraire ; La- ,, tinorum , Tertulliani , Victorini , Lactan- ,, tiir Graecorum , ut ceteros omittam , Ir ,, naei tantum Lugdunensis Episcopi faciam

,, mentionemr adversus quem vir eloquentis.,, simus Dionysius, Alexandriae Pontifex, ele

580쪽

CONTRA CgRINTRUM . 7gantem scribit librum irridens mille annorum is fabulam , & auream atque gemmatam in ,, terris Ierusalem , instaurationem Templi , is hostiaram sanguinem, otium Sabbati, cir is cumcisionis inIuriam , nuptias , partus , libe-

,, mrum educationem , epularum delicias , &,, cunctarum gentium servitutem e rursusque , , bella , exercitus , ac triumphos, & sup ,, ratorum neces , mortemque centenarii Pec-

, , caloris; cui duobus voluminibus respondit ,, A pollinarius, quem non selum suae sectae, , homines , sed & nostrorum in hac parte ,, dumtaxat plurima sequitur multitudo ; ut

,, praesaga mente iam cernam , quantum in me,, rabies concitanda sit. inibus non invideo , ,, si tantum amant terram , ut in regno Christi,, terrena desiderent , ct post ciborum abun- , , dantiam , gulaeque ac ventris ingluviem , SC,, ea quae sub ventre sunt, quaerant.

into S. Epiphanius Haeresi . hunc e rorem , ab Apollinari suscitatum , refellit his

verbis: ,, Nam si denuo ut circumcidamur re- ,, surgimus , cur ncm circumcisionem anteve

, , timus p Sane qui in hac vita idipsum quod

, , perfectum habetur , cognoverint , & tantos, ante usiurpare coeperint , luculentius ad su- ,, turam illam perfectionem obtinendam ius na-

, , cti sunt. Quorsum igitur ab Apostolo di- etum est i Si circumcidamini, Christus nihil ,, Vobis proderit λ Item : Qui in lege iusti ,, camini , a gratia excidistis . Tum illud etiam ,, Servatoris dictum : In resurrectione enim

SEARCH

MENU NAVIGATION