장음표시 사용
701쪽
C A P. XXIV. Non vides, quem admodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patiemriam cogant Flentium corpora, ac re pugnantium , diligenti cura fouent: αne membra libertas immatura detor. queat , in rectum exitura constring tr& mox liberalia studia inculcant, adhuebito timore nia tibus. Ad ultimum , at
darem iuuentam frugalitati , pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coinciam applicant. Adolescentibus quoque, ac iam potentibus sui, si remedia metu
aut inte erantia reiiciunt, vis adhibetur ac seruatus. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accipi
mus, dum aut nescimus, aut nolumus .i CAP. XXV. His ingratis, & repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, fimiles tau ex diuerso nimis
grati : qui aliquid incommodi precari Iolent his quibus obligati sunt, aliquid
aduersi, in quo affectum memorem accepti beneficij approbent. An hoc recte faciant,& pia voluntate, quaeritur: quorum animus simillimus est prauo amore fi grantibus,qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comitentur: optant inopiam, ut magis desideranti d nent et Optant morbum, ut assideant: &quidquid inimicus optaret, amantes Vinuent. Fere idem itaque exitus est odij, &amoris insani. Tale uuiddam & his acin
702쪽
cidit, qui amicis incommoda optant, quae detranant, & ad beneficium iniuriavemunt: cum latius sit vel cessare , quam
Pr scelus ossicio locum quaerere. Quid
gubernator a diis tempestates infestissimas, & procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat 3 quid si imperator deos oret,ut magna vis hostium circumfusa castris , fossas subito impetu compleat, &vallum trepidante exercitu conuellat, &in ipsis portis infesta signa constituat, uo maiore cum gloria rebus lapsis prinigatisque succurrat Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos Contra eum aduocant, cui ipsi assuturi sent, & ante illos sterni, quam erigi viniunt . Inhumana ista, & peruerse grati
animi natura est, contra eum optare, cui
honeste deesse non possis. CAP. XXVI. Non nocet illi votum meum, inquit, quia simul opto & periculum, & remedium. Hoc dicis, non nihil te peccare, sed minus quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est, ut
extrahas, mergere; euertere,ut suscites; nemittas, includere. Non est beneficium, iniuriae finis r nec umquam id detraxi stemeritum est, quod i ple qui detraxit, int terat . Non vulneres me malo, quam famnes . potes inire gratiam, si quia vulneratus Mim , sanas: non, si vulneras, ut sanandus sim . Nunquam cicatrix, nisi
collata vulneri, placuit: quod ita coisse
703쪽
paudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium 'haberes, inhumanum erat votum et quam
to inhumanius ei optas, cui beneficium debes ἐC Α P. XXVII. Simul, inquit, ut possim ferre illi opem , precor. Primum , vi te in media parte voti tui occupem , iam ingratus es. nondum audio quid illi velis placitarer scio 'iud illum velis p ti . Sollicitudinem illi & metum, & m
ius aliquod imprecaris malam. optas ut ope indigeat: hoc contra illum est. optas ut tua indigeat ope: hoc pro te est. non succurrere vis illi, sed soluere. Quid sieproperat, ipse solui vult, non soluere. Ita quod unum in voto tuo honestum uideri poterat, turpe & ingratum est, nolis te debere . optas enim , non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis, & quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis . quanto satius est, honesta voluntate debere, quam per mulam rationem soluere Si inficiar exisquod acceperas, minus peccares: nihil enim si quod dederat, amitteret: nunc vis illum subiici tibi iactura rerum seserum, & status mutatione in id deuocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te reputabo a coram eo, cui prodesse vis, o ta. Votum tu istud vocas,quod inter gra
704쪽
dubites aduersarium & hostem feci sse, si
extrema taceantur Hostes quoque optauerunt capere quasdam urbes, ut se uarent: & vincere quosdam, ut ignoscerent. nec ideo non hostilia vota: in
ribus, quod mitissimum est, post cruelitatem venit. Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo tibi minus volet, quam is pro quo fiunt, succedereῖ pessime cum eo agis , cui vis a diis noceri, a te succurri: inique cum ipsis diis. Illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas. ut tu prosis , dij nocebunt Si accusat rem submitteres, quem deinde remoueres , si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres ; nemo de tuo scelere dubitaret: quid interest, utrum istud fraude tentetur, an voto nisi quod pintentiores illi aduersarios quaeris. Non est quod dicas: Quam enim illi iniuriam facio 3 Votum tuum aut superuacuum est, aut iniuriosum: imo iniuriosum, etiamsi irritum . Quidquid non emc1s, Dei munus est: iniuria vero, quidquid Optas. Sat est . tibi non aliter debemus irasci, quam si feceris. C A P. XXVIII. Si vota , inquit ,
valuissent, &in hoc valuissent, ut tutus esses . Primum , certum mihi Optas periculum sub incerto auxilio. deinde utrumque certum puta: quod nocet, prius est. Praeterea tu conditionem voti tui nosti: me tempestas occupauit, portus ac praesi-
705쪽
dii dubium. Quantum existimas tormen tum , etiamsi accepero, eguisie etiamsi sermatus fuero , trepidasse etiamsi ab Iulus fuero, caussam dixisse Nullius metus tam gratus est finis , ut non gratior sit solida& inconeusia securitas . Opta,. ut reddete mihi beneficium possis, cum Ο pus erit, non ut opus sit. Si esset in tua pintestate quod optas,ipse secisses. C A P. XXIX. Quanto hoc hone , sius votum est to in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, nunquam desideret. Sequatur illum materia , quatam benigne utitur largiendo iuuand que, ut nunquam illi sit daudorum bene. ticiorum inopia , datorum poenitentia . Naturam per se pronam ad humanit
tem,ad misericorcliam,& clementiam, i ritet ac prouocci turba gratorum quos illi & habere contingat , nec experirI ne
cesse sit. Ipse nulli : implacabilis sit, ipsi
nemo placandus. tam aequali in eum sese tuna an fgentia perseueret, ut nemo iusiliun possit esse, nisi conscientia gratus . Quanto haec iustiora vota sunt, quae te iunivitam occasionem differunt, sed gratum
statim faciunt Quid enim prohinet referre gratiam prospes is rebus quam mul'ta sunt, per quae quidquid debemus, re,
dere etiam felicibus possumus fidele con silium, assidua conuel satio, sermo comis ,& fine adulatione iucundus; aures, si des, betare velit, diligentes tutae ,.si crederet, , E e I con'
706쪽
conuictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerun , ut non illi eo magis amicus desit,quia nihil absit. C A P. XXX. Ista tristis, & omni voto submouenda occasio, ac procul repellenda . Vt gratus esse possis , iratis diis opus est Nec ex hoc quidem peccare te intelligis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es Propone in animo tuo Carcerem, vincula,sordes, seruitutem, bel- Ium, egestatem v hae sund occasiones tui voti . si quis tecum contraxit, per ista dimittitur . Q in potius eum potentem esi se velis, cui plurimum debes ,& beatum Quid enim sui dixi)vetat, te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam 3 cuius plena tibi occurret & varia materia. Quid ὶ tu nescis debitum etiam Iocupletibus solui Nec te inuitum distringam: Omnia sane excluserit opulenta selicitas ; monstrabo tibi, cuius rei inopia loborent magna fastigia, quid omnia pollidentibus desit .. Scilicet ille, qui verum dicat , & hominem inter mentientes stupentem, ipsaque consiletudine pro rectis Dianda audiendi ad ignorantiam veri
perductum, vindicet a consensu concentuque falsorum . Non vides quemadmo
dum illos in praeceps agat exltincta libemtas , & fides in obsequium seruile submisisa, dum nemo ex animi sui sententia suadet,dissuadetque: sed adulandi certamen est, & vniun amicorum Ouuaium Ofiucit s
707쪽
cium L Vna contentio quis blandissimEfallat Ignorauere vites suas , & dum se tam magnos quam audxunt credunt , attraxere superuacua& in discrimen rorum Omnium peruentura bella: utiIem &necessariam rupere concordiam: secuti iram, quam nemo reuocabat, multorum sangu1nem hauserunt, fusuri nouissima situm,. dum. vindicant inexplorata pro certis, flectique non. minus. existimant turpe quam vinci& perpetua: credunt, quae iiij summum perducta maximE num tant. Ingentiae super se ac suoς regna se gerunt, nec intellexerunt,in illa scena, de vanis & cito dissi uentibus bonis. refulge te , ex eo tempore ipsos nihil non aduersi expectare debuisse,ex quo nihil veri audire potuerunt. CAP. XXXI. Cum. bellum Graeeiae indiceret Xerxes, i animum tumen tem , , Oblitumque quam. caducis confidoret,nemo non impulit. Alius aiebat,i noulaturos nuncium belli , . & ad primam aduentus famam, terga versuros:aIuis, nihil esse dubi j, quin illa mole non vinci sinium Graecia, sed obrui posset: maSIS ve rendum ne vacaras desertasque. urbes I uenirent, & profugis hostibus vastae solis tudines relinquerentur,. non. habituris , ubi tantas vires exercere possent Alius, illi vix rerum naturam sussicere,. angusta
esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix E e 4 pater
708쪽
Patere coelum satis ad emittenda omni imanu tela . Cum in hunc modum multa ivndique iactarentur , quae hominem n, smia aestimatione sui furentem concita- Tent, Demaratus Lacedaemonius itus dixit, ipsam illam qua sibi placeret muli, itudinem indigestam & grauem, metuendam esse ducenti x non enim vires, sed pondus habere: immodica numqIam regi posse ν nec diu durare, quidquid regi
non potest. In primo, inquit, statim monte Lacones obiecti, dabunt tibi sui experimentum . Tot ista gentium millia trecenti morabantur, haerebunt in vestigio fixi, & commi stas sibi angustias tuebuntur , & corporibus obstruent. tota illos Asia non mouebit loco. tantas minas belli , & paenE totius seneris humani ruentis impetum, paucissimi sustinebunt. Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis, & aestimabis futura damna, cum putaueris quanti T hermopylarum angulta constiterint. Scies te su-gari posse, cum scieris posse retineri. Codent quidem tibi pluribus locis, velut
torrentis modo ablati, cuius cum magno
terrore prima vis defluit: deinde hinc atque illinc coorientur, & tuis te viribus prement. Verum est quod dicitur, malo xem belli apparatum eise, quam qui reci pi ab his regionibus possit, quas oppu gnare constituis. Sed haec res contra nos est: ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non
709쪽
mon capit. vii toto te non potes. PIaete- Tea, quae una rebus salus est, occurrere ais primos rerum impevus, & inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmarolabantia . Multo ante vinceris, quamvis Sum esse te sentias . Ceterum non est ,
quod exercitum tuum ob hoc sustiners putes non posse, quia numerus eius duci. quoque ignotus est. Nihil tam magnum est, quod perire non possit: cui nascitur in perniciem, M aliae quiescant, ex ipsa magnitudine sua causia. Aeciderunt quae Demaratus praedixerat. Diuina atque humana impellentem, & mutantem quis auid obstiterat, trecenti stare iusserunt: ratusque per totam passim Graeciam Xerxes intellexit, quantum ab exercita turba distaret. Itaque Xerxes pudore, quam, damno miserior, Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset ,& permisit petere quod vellet: petit ille ,.
vi Sardes maximam Asiae ciuitatem curru vectus intraret, rectam capite tiaram
fercns. id solis dlitum regibus. Dignusnierat praemio, antequam peteret: sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi , nisi qui non diri εebat sibi 3CA P. XXXII. Diuus Augustus si iam ultra. pudicitiae maledictum impudicam relegauit,& flagitia Principalix
domus in publicum, emisit:. admisio; gregatim adulteros, pererratam mctu .
710쪽
nis comessationibus ciuitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem cle adulteriis tulerat, filia: in stupra placuisse , quotidianum ad Marsyam concursum: cum ex adultera in quaestuariam versa , ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Haec tam vindicanda Principi quam tacenda squia quarumdam rerum turpitudo etiam ad vindicantem rediti parum potens irae publicauerat. Deinde cum , interposito tempore, in locum irae subiisset verecum
dia , gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tamdiu nescierat, donec Io- qui turpe esset, saepe exclamauit; Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa, aut Mecaenas vixisset. Adeo tot habentimillia hominum, duos reparare difficile est. Carta sunt legiones; & protinus scriptae. fracta classis; & intra paucos dies natauit noua . ciuitum est in opera publicati ignibus, surrexerunt meliora consumptis . tota vita , Agrippae &Me-Caenatis vacavit locus. Quid putem defuisse similes qui assis merentur, an ipsius vitium fui ste,qui maluit queri,quam qu rere Non est quod existimemus, Agrippam & Me caenatem solitos illi vera dicere: qui si vix i stent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenij mos est,in praesentium contumeliam, amilia laudare , &his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.
