Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

eelinum Ducem Francorum in pugna aduersus Romanos cum omni exercitu suo interiis te. Quod autem addit, anno XV post Bassili j Consulatum fusos fugat6sque ιν -

a Francis Romanos , & castris exutos esse , eodemque

ipsos anno reparatis viribus partem Italia, quam Theod bertus Rex adquisierat,occupauisse: id de Hamingo Duce, quem Menander Ammigum, alij Ammingum vocant, dictum puto. Certe apud Paullum, & Aimoinum lego Buccelinum Ducem , cum paene omni Italia vastata in Campania hibernare constituisset, tandem at tenuatis dysenteria sui ait etiam Fredegarius) suis mili- tumque suorum viribus; in loco , cui Tannetum nomens, a Narse atroci proelio superatum , ac interfectum l. esse: Ham ingum alium Ducem Francorum,cum Widino Gothorum Comiti rebellanti contra Narsem auxilium ferret, a Narse victum & occisum, Widinum captum,&Constantinopolim in exsilium missum: tertium Francoiarum Ducem, nomine Leutharium, Buccelini fratrem; dum multa praeda onustus in patriam reuerti festina inter Veronam ac Tridentum, circa lacum Benacum propria morte esse defunctum. Vbi non dubito, quin Tannetum, vel Tannitum, quod veteres Auctores Regio Lepido & Parmae urbibus medium interponunt, prouinciae AEmiliae reddi; & Cannetum, de quo loco Capuae vicino Leo Marsicanus non semel loquitur) vnde deiectum fuit, eo restitui oporteat. Regino praeterea, ac Sigebertus scribunt Narsem Patricium cum Buccelino de Hamingo Ducibus Theodeberti Franc rum Regis Italiam vastantibus pugnauisse , eosque interfecisse. Denique in veteri Appendice Marcellini

Chronico subtexta inuenio, cum Buccetinus Comes, v-na cum sciis a Theodeberto Rege Francorum dudum mi sus, per annos aliquot Italiam Siciliamque infestaret',

ct Romanum saepe exemitum superaret, tandem exercitum

eius profluuio alui attritum , a Nas pugna victum , oe profligatum, ipsum Ducem occisum e nec multo post

scium auus e mingum Ducem cum reliquiis Goth

rum, quibusse iunxerat, hoc est cum Widini Comitis copiis peremtum esse. Quae Indictione xv post Consu-

502쪽

6 RERUM pRANCICAR v xllatum Basilij anno XI contigisse falso ait Auctor si

pradictae Appendicis, dc ut supra notaui, duas Bucce- lini expeditiones confundit. Gregorius , Fredegarius, precultas, & Constantinus Porphyrogennetus Buccell- ni tantummodo,&Buccelinianae cladis mentionem faciunt. ex quibus Grehorius tradit Theodebaldi principatu Buccelinum , cum totam Italiam in Francorum ditionen, reaegisset , ab Narse interfectum esse, & Italiam Imperatori restitutam. Marius ,& Fredegarius, eo ipso anno, quo Theodebaldus Rex Francorum decessi,

nimirum post Consulatum Bassili j anno XIv; Sigebertus

Vero ante annum quam is obiret, Buccelinum periisse tradit. Equidem existimo Buccelinum anno XIII post Consulatum Basilij; Hamin in anno XIV, bello contra Narsem occubuisse. Nec miror, quod Gregorius neget post caesum Buccelinum quemquam ex Francorum Regibus fuisse, qui Italiam reciperet. Nam etsi Gregorius ipse in libri IX capite XX dc in libri X capiate iii seribit Childebertum minorem, Francorum Regem , per XX Duces copiarum eo missos, partem quamdam Italiae, a Sigiberto patre suo vindicatam ac posseΩsam , edque mortuo amissam, ad iusiurandum adactis incolis in potestatem suam redegisse, hόcque quatuor aduersus Langobardos expeditionum pretium tulisset tametsi Coni tantinus Porphyrogennetus quoque in Praeceptis de regendo Imperio ad Romanum nlium scribit Narsem Patricium, in regione Papia attributa , ho est in Liguria, aut Venetia bellum gerentem, pecunias omnes, quas ex Italia quotannis Constantinopolim det ortari, ac fisco inferri oportebat, in stipendium mi-itum erogauisse : nec Ostrogothorum nomine propcad internecionem redacto , dc compresso Erulorum motu, Narsae in ea praesertim Italiae parte cum aliis quam sigiberto Rege Francorum res esse potuit: tamen constat , post pacem ab Langobardis cum Gunichramno factam, Francorum Reges tantum montem Cinisium,

hoc est Alpem Cottiam , vallem Segusinam , vicum Nouaticium , Segusium opidum , Ametegi in vallem, montem Iouis, seu summum Peninum, vallem Augu-

503쪽

stanana,& Augustam Praetoriam Salassorum, nihilque praeter hos aditus in Italia illustre tenuisse. Post Consulatum Basilij anno XIv. Indictione III. Iai V. obiit Theodebaldus Rex Francorum, Chlodouei pronepos,ut ait Marius in Chronico,quem GregoriusTheo- doualdum appellat, scribitque dimidia parte corporis alumbis usque ad pedes resoluta sensim tabescentem, itaui se inclinare non posset, V II regni sui anno deces sisse. Vnus Almoinus Theodebertum annos XIII, VIII Theodebaldum regnauisse dicit. Eius mortem prodigiis denuntiatam fuisse apud Cregorium inuenimus.

nam dc in orbem nouae Lunae stellam abdi visam esse: dc sambucum racemos colore uuarum consimiles tulis.

se. Theodebaldum autem adolescentem mali ingenij, es crudelem habitum esse, propterea quὁd iratus cuidam ob rapinarum suspicionem, refrigerandi eius caussa fabulam finxisset: cum serpens inflata vino per collum amphorae, qua irrepserat, diu multumque frustra conaretur erumpere , dominum vini superuenisse , ac nisi quidquid bibisset euomeret, serpentem euasuram negauime . quae fabula magnum ei suorum timorem, odiumque conciliauerit. Quamquam apud Αimoinum

dicitur Theodebaldus Deo deditus fuisse, reseruos eius,

hoc est pios religiososque viros, unice dilexisse, adeo ut quemadmodum aitFaustus) ad Beatum Maurum,quem plurimum amabat, venerit, dc paterni exempli succen1or Monasterio eius Glannatatio villam Fabrensem, de

Vosdam dederit.

Theodebaldi Regnum, opes cunctas,& uxorem Vul- detradam, Chlotharius maior eius patruus recepit, sed increpitus a Sacerdotibus incestas nuptias improbantibus, in primis sicut existimo ) a Nicetio sanctissimo

Trevirorum Episcopo, quem Francorum Proceribus,&Chlothario ipsi Regi propter iniusta facta saepe sacris interdixisse constat, eamdem inuitus inuitam dimisit, de Gariualdo Duci nuptum dedit. Paullus in libro I rerum Langobardicarum, dc Aimoinus in Historiae libro II tradunt Widetradam, quam ipsi al deradam appellant, Vuaconis Langobardorum Regis ex AustrL. Nnn

504쪽

66 RERUM FRANCICARvMgosa filiam fuisse, sororemque natu minorem Vulsigam is eius, quam Vuaco Theodeberto Theodebaldi patri collocauerat, atque nupsisse Theodebaldo Regi Fran

corum , cuius nouercae seror erat. Addit Paullus a viroconsuetudinem eius aspernante abiectam, uni e suis,

nomine Garibaldo, in matrimonium datam esse. quem errare, &diuortium, a Chlothario non sponte factum, per negligentiam Theodebaldo assignare liquet. Hieest, opinor, Gari ualdus, quem idem Paullus, Aimoinus, ac Sigebertus Garibaldum Misariorum Regem Regino aliique Garibaldum Baisariorum Ducem appellant, dc quem Eouini Tridentinorum Ducis, ac Flauij Autha 4 Regis Langobardorum Acerum fuisse dicunt : cuius in locum defuncti Childebertus minor, Chlotharij nepos, anno post Theodebaldi mortem circiter XX x Tassionem Ducem substituit. Agathias Advocatus in Hustoriae libro secundo scribit,dum Ostrogothorum Dux

Ragnaris a Narse Patricio obsidetur, Theodebaldum dolescentem , finitimorum Italiae Francorum Regem, miserrime decessisse morbo, quo a teneris conflictab tur, oppressum, & lege hereditatem ad Childebertum& Chlotharium proximos adgnatos venisse, statimque

magnam inter cos ortam contentionem, nec quidquam

propius esse factum, quam ut bellum ciuile toti genti perniciosum excitaretur. Et Childebertum quidem non modo iam senem, & admodum aetate prouectum , sed etiam valde imbecillum fuisse, cuius totum corpus tabci

consumeretur, ac filias tantum, marem vero,qui Regno

suo succederet, nullum habuisse. At Chlothario homini primae ac viridis senectutis,ic vires adhuc bonas, δί Iu filios admodum iuuenes, dc ad omnia audenda ac exsequeda paratissimos ac promtissimos fuisse, quibus fretus Childebertu ab adeunda hereditate deterruerit, negans bona Theodebaldi diuidi oportere cum eo, cuius ipsius Regnum breui ad se fili6sque suos esset peruenturum. neque Chlotharium spe sua frustratum esse . quippeChlia debertum, potentiam viri inimicitiamque metuentem, sponte et hereditate cessisse, ac spaullo post obiisse, MChlotharium totum Francoruni imperium obtinuisse.

505쪽

LiBER OCTAVUS. 467 Quidquid tamen dicat Agathias, non adeo senex tum, & aetate prouectus Childebertus crat, cum ut ex Cre-sorio colligo) post XV regni Chlodouei annum natus, sub obitum Theodebaldi non plus quam LVIII annos

habere potuerit.'nec tanta tum infirmitate corporis , aut tabe ita peresus erat, ut non secundo post Theodebaldi mortem anno Campaniam Remensem , quam Chlotharius tenebat, igne ferroque vastaverit. Ex quo etiam aptaret eum Chlothario fratri ius suum metu magis quam sponte cessisse. Certo cum apud Faustum in libro de vita Mauri Abbatis reperio Theodebat dum,

postquam Regnum pauco temporci Cum paOC Obtinuerat , immatura praeuentum morte Chlothario Principatum dimisi se & cum animaduerto cumdem ab Aimoino dici, posteaquam VII I annos strenuo regnauisset, decedentem Principatum gentis, quam regebat, cum th

sauris Chlothario reliqui se a paene sit , ut credam Chlotharium Francorum Regem a Theodebaldo Theodorici eius fiatris nepote , qui ex mdetrada uxore nihil .lib rsim su stulerat , ex asse heredem esse factum , Chil debertumque praeteritum. Hic omittendus non est cr-ro Agathiae, qui cum sciret Chlothario quatuor filios successisse, eum sub Theodebaldi Regis obitum iv filios habuisse prodidit. habebat autem quinque : siquidem Chramnus , Chlotharij filius, nonnisi quinto demum

post Theodebaldi mortem anno periit. Poscere Vide . tur hic locus, ut de Chlotharij Francorum Regis uxoribus & liberis pauca dicamuS.Chlotharius Radegundim primum , filiam Beribath

Toringorum Regis, bello captam matrimonio sibi adia iunxit, quae postea regium insigne Cacro velamine mutauit,& virtutum ac sanctitatis fama non Galliam, ac Europam modo , sed etiam transmarinas prouincias impleuit. Deinde Ingundem duxit uxorem,ac unice di... lexit, feminam optimam,&a fastu alienissimam, quae vi rum , Dominum suum; se, ancillam eius appellate consueuerat. Ex ea Chlotharius liberos tulit Guntharium&Chil dericum, quibus ambobus superstes fuit, Ch ribertum, Gunichramnum Sigibertum, &Chlodosuin-

506쪽

ιεῖ RERVM FRANCICARUM dam, quae Alboino Regi Langobardorum nupsit. Idein ex Haregunde tertia Vxore iuscepit Chilpericum i ex Chunsena, quam quidam Guns nam, alij Gunsindim vocant , Chramnum genuit. Auctor libri de vita Com. sortiae Virginis quamdam praeterea Chlothari j Regis filiam scribit in aula Sigiberti fratris sui aetatem egisse. Haregundim Ingundis Reginae sororem fuisse Gregorius prodit, de qua collocanda Ingundim cum vico sermonem habuisse: illum , eam rem sibi curae fore pollicitum, in villam ad Haregundina venisse, factisque nuptiis, ut erat natura in Venerem pronus, qualem optas

set conditionem puellae repertam ; sibique opibus &prudentia ceteris omnibus sine dubitatione praestanti

Haregundem connubio iunctam esse, uxori renuntiauisse : ex eo tempore duas simul sorores Chlothario ii pias fuisse. Hic notare conuenit Gregorium, & Auctores omnes Carolo Magno vetustiores, cum utriusque

sexus liberos Chlothari j maioris ordine cnumerant, Blithil dis eius, quae Ansberto Senatori nupsisse dicitur, mentionem nullam facere . quam qui Chlotharii iuni ris filiam iuille assirmant, non animaduertunt Arnullam, Anmerti& Blithil dis nepotem, aetate huius ipsus

Chlotharij Ducem Austrasiorum, deinde Mettensem Episcopum fuisse , quod proauo regnante fieri non potuit. An mertum quoque alij Romanum, hoc est Gaulum ; alij Francum ;s ut &nomen indicat quidam Narbonensem, ex urbe Vesigothis subiecta ; nonnulli Aquitanorum nobilissimum fuisse scribunt. ut appareat nihil de Ansberto ipso certi narrari. Praeterea Paullus Warnefridi Langobardi filius, Foroiuliensis Diaconus in libro,quem de Episcopis Mettensis Ecclesiae composuit, ad Angliramnum Mettensem Episcopum, traditAi nullum, natione Francum, clarum genere, Mettensem Episeopum,ac nihilominus Praefectum Palatij fuisse, patrem Anschisi, auum Pippini, Caroli proauum, Pippini Francorum Regis abavum, Caroli Magni atauum: ob idque duas Caroli Magni sorores , totideinque eius filias, cum Hildegarde uxore, Mettis in Basilica S. Arnulfi se pultas esse , ubi postea Imperator Ludovicus Pius est

507쪽

LIBER OCTAVUS. μ' conditus. Nec plura Paullus Langobardus de Maioribus Caroli Magni, cuius principatu florebat, scripsit, non omissurus Blithildi m hanc, Chlotharij Francorum Regis sui aiunt) filiam, si Arnulfi Praefecti Aulae ac Mettensis Episcopi auia fuisset, per eamque Carolus Magnus regiae Merouingorum stirpi annexus. Theganus quoque natione Francus, Treviricae Ecclesiae Chorepise pus in libro rerum gestarum D. Ludovici Pij Aug. cuius aequalis fuit, nulla Blithil dis mentione facta, genus Caroli Magni ad Arnultam Episcopum refert. Primus omnium, ni fallor, Hincmarus Remorum Episcopus, qui in gratiam Ecclesiae suae , posterorumque Caroli Magni multas fabulas finxit, cum in urbe Mettis capiti Caroli Regis coronam imponeret, haud dubitauit a firmare Ludovicum Pium Aug. eius patrem a Ludotisco Rege Francorum inclyto, hoc est a Chlodoueo Magno per Beatum Arnufum genus deducere: quem Arnulfum stilicet Blithil dis ex Arnoldo filio nepotem, Chlothari j pronepotem, Chlodouei abnepotem fuisse aut credidit, aut aliis persuaderi voluit. Eo ipso anno, quo Theodebaldus decessit, post Consulatum Basilij anno XIv Saxones, gens Germaniae no- I L . bilissima, & Britanniae quondam Galliaeque infestissima, morte Theodebaldi occasionem sibi ad libertatem dc pristinam rei militaris gloriam recuperandam oblatam arbitrati rebellauerunt, Zc adiutoribus Toringis fines

Francorum incursionibus vastaverunt. Qua re cognita confestim Chlotharius,quam maximis potuit coactis copiis, in Saxoniam ire contendit, dc circa amnem Visurgim , quem Historici nostri Wisuram & Wisiram ampellant, magnum hostium numerum proelio deleuit, grisque Saxonum depopulatis, 3c tota Toringorum regione vastata , propterea quod eis auxilium aduersus se tulerant, onustus praeda domum reuertit. Insequenti anno, post Consulatum Basili j V. C. quinto decimo ibi v. Chlotharius , cum Regnum Austriae, quod Theodebaldo mortuo receperat, ordinandarum prouinciarum causa circumiret , audiissetque ex suis iterum insanire S Xonas, ac rebellare,& tributa, quae quotannis pendere

508쪽

consueuerant, ipsi conferre recusare, protinus Saxo niam petiit.cuius finibus ubi appropinquauit, Saxones ad eum legatos mittunt, qui pacem peterent, & sc contemtores eius non esse, sed quae fratri eius, fratrisque filio , ac nepoti dependere antea solebant , etiam cum auctario, si ita voluisset, dare paratos se dicerent. Chlo thario de conditione accipienda verba facienti a militibus reclamatum est, negantibus hostes fallaces & perfidos promissa seruaturos.Cum S Ones denuo per legatos dimidium rerum suarum pro satisfactione obtulis. sent ; postremo veste, pecore, bonis omnibus, agrique sui dimidia parte pacem redimere frustra tentas lent, obstinatis ad pugnandum Francis, assirmauit Chloth rius, si aduerso Deo dimicare vellent, se certamini non interfuturum. Quibus illi verbis accensi tabernaculum Regis disscindunt,&conuicium ipsi, vimque faciendo.

mortem etiam minando, siccum ire inuitum cogunt.& cruento utrimque proelio commisso ita sunt fusi, ut numerus caesorum iniri non posset: reliqui fugam c

pessivere. Tum Chlotharius, etsi pudebat victum id ab hostibus petere, quod paullo ante cupidissime petentibus, re integra, denegauisset, necessitati parcndum ratus legatos de pace ad Saxones misit , culpamque in multitudinem conferens, negauit se sponte cum eis p gnavisse , factaque pace in Galliam reuertit. Marius Aventicensis Episcopus,a Gregorio dissentiens,in Chro a LV. nico tradit, post Consulatum Basilij anno XIV Chlotharium Regem, quem Chlothacarium appellat , cum Saxonibus rebellibus conflixis te, dc multis utrimque caesis victoriam tamen eum ex hostibus tulisse. anno insequenti iterum defeciste Saxones, dc ab Chlothario victos acie maximam suorum partem amisisse; Omiacmque agrum Toringorum , qui cum Saxonibus contra Chlotharium coniurauerant, vastatum fuisse. At Auctor Appendicis Chronico Marcellini subtextae putat annum, qui Theodebaldi mortem secutus est, a b cllo Vacauisse. nam secundam Chlotharij aduersus Saxones peditionem anno It post primam p6stque Theodebaudi obitum susceptam ac confectam ait.

509쪽

LIBER OCTAVUS. 47ITum Turonici in locum Cunthari j Episcopi sui defuncti Euphronium Presbyterum , virum non minus sanctitate quam nobilitate illustrem, substituendum esse consensere, M ad Chlotharium Regem ex saxonia reuersum quosdam e Ciero Turonico misere confirmationem electionis petitum. Quaerenti Regi, cur Catonis Presbyteri Ecclesiae Aruernicae, quem Episcopum fieri iusserat, rationem non habuissent, responderunt

legati hanc eum dignitatem sibi ab ipsis delatam repulime . Adhuc loquentibus legatis subito aduenit Cato,

precaturque Regem , ut eiecto Cautino se apud Aruernos Antistitem constitui iubeat. cum irrideretur a Rege , petiit, id quod antE recusauerat) ut saltem Turonicae Ecclesiae praeficeretur. cui Chlotharius Rex ait: ego primum iusseram te Turonorum L piscopum consecrari: sed, ut audio, despicatui eam Ecclesiam habuisti, ide6que Beati Martini sedem non obtinebis. Euphroniumque , posteaquam quis esset , dc quo genere ortus quaesiuerat, datis litteris Episcopum ordinandum

curauit.

Interea Chramnus, iuuenis forma quidem ingenioque excellens , acer, callidus, sed ambitiosus, & improbus, quem Chlotharius pater Pictonibus, Lemovicibus, Aruernis,ceterisque tran Ligerim gentibus Aquitaniae post: Theodebaldi obitum vice sua praeposuerar, ibi ita se gerebat, ut omnibus odio,timosque esset. Nam dc puellas nobiles, nubilesque iuuenibus vilibus & obseuris, quos

unos amicos & consiliarios lateri suo admouebat, inuitas in matrimonium dabat :& Firminum Comitem urbis Arvernorum quem postea Chlotharius in dignit tem restituit) cum Caesaria socru ex Ecclesia extractum, ac spoliatum fortunis relegauerat, esque Sallustium Euhodij filium substituerat: multos praeterea locuplettes prouinciales impulsu Leonis Pictaui, Imnachari j,& Scaptarii bonis euertebat. Ob id euocatus a patre , non modδ dicto audiens non fuit ; sed etiam cum Childe-berto patruo suo, qui Chlothario propter occupatum totum Theodebaldi Regnum erat infensus, Elam per nuntios foedus iniit, coniurationemque aduersus patrem

510쪽

γα RERUM FRANCICARvM fecit, ac coactis copiis ex urbe Pictavis in Lemovice contendit quaqua ibat, locis omnibus pravidia imposuit, ita ut Arverni, qui ei portas clauserant, extra muros egredi non auderent. Quamobrem Chlotharius Charibertum 6c Gunichramnum filios suos cum exerciatu aduersus Chramnum mittit, qui per Arvernos itin re in Lemovices facto, ad Montem Nigrum peruenere, dc castra ibi contra fiatrem posuere, legatisque missis res p ternas repetiere. Assirmante Chramno in patrisse potestate & fuisse, &fore , sed loca, quae possidebat,

cum eius gratia tenere cupere, ut controuersia armis

diiudicaretur , postulauere. Minimὸ detrectauit certamen Chramnus, apparebatque cruentum proelium s turum , ni iam instructas utrimque acies subith coorta

tempestas fulguribus , fiagore nubium, re imbribus horrenda a pugnando deterruisset. Reducentibus in castra copias Datribus suis, Chramnus clam ignotum hominem summisit, qui ex Germania venire se, Regemque Chlotharium a Saxonibus' victum, dc interfectum esse diceret. Quo illi nuntio perturbati, protinus reliacta Aquitania , in Burgundiam redeunt. Chramnus quoque nihilo segnius subsecutus flumen Elaver, ac Lig rim transit , ingressusque Burgundiam,Cabillonum opidum AEduorum ad Ararim positum obsidione capit,&ad castrum Diuionem accedit, sed ab incolis minime admissus, a Tetrico Episcopo Lingonicae Ecclesiae ad Basilicas ,qui locus extra castrum erat, hospitio excipitur. inde Lutectam Parisiorum ad Childebertum venit,& amicitia cum eo iuncta inimicum se patris iureiurando profitetur, quo inconsulto iliachari j filiam nomine Chaldam iam in matrimonium acceperat. Vt Cregorius, Fredegarius, aliique scribunt. Marius Episcopus in Chronico rem aliter narrat , nimirum statim post

Theodebaldi mortem , post Consulatum Basilij anno XIV . Chramnum filium Chlothari j Regis, ad Childebertum patruum , a quo selicitatus erat, se contulisse , de insequenti anno contracto exercitu Regnum patris sui Vastavisse , ac perturbauisse. Marium sequitur Aimoinus: quippe scribit Chlotharium Chramno filio vices

suas

SEARCH

MENU NAVIGATION