Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Li AER OCTAVVs. 4 3tani ne suspicari quidem quisquam facile possit. Pater

enim tuus Theodebertus occupauit nihil ad se pertinentes prouincias Italiae , quam Imperaton magno labore magnisque periculis sine Francorum auxilio in suam ditionem redegerat. Quamobrem nunc ad te venio , non ante facta. criminaturus, sed ea postulaturus iac moniturus, quae tibi ipsi sint profutura. nimirum ut felicitatem confirmes tuam,&sua habere Romanos sinas. Saepe enim potentis limis, Sc multa ac magna obtinentibus paruae alicuius rei iniusta possessio causa exiiij fuit: propterea quod raram facit misturam cum iniquitate secunda fortuna) praetcrca ut patris promissam praestes , fidemque liberes, bellum aduersus Totilam nobiscum gerendo. siquidem maxime liberos decet

parentum malefacta corrigere, Sc benefacta confirmare ac rata habere. Huiusce autem belli societatem cum Romanis te etiam non inuitatum ac rogatum inire oportebat. Nam cum Ostrogothis nobis res est, qui Francis hostes semper id infidi fuerunt, eisque taetra dc atrocia bella numquam non intulerunt. Qui nunc quidem metu Romanorum de necessitate impulsi tibi adulari,

dc tuum auxilium implorare non dedignantur : si vero armorum nothiorum metu liberati fuerint, non multo post suum erga Francos animum aperte nudabunt. Quare cum Imperatore amicitiam δc foedus renouare

nc dubita , Sc in veterem hostem totis viribus factas iniurias vindicare. His Theodebaldus Francorum Rex ita respondit. Ad societatem belli aduersus Ostrogothos nec redic nec iure nos inuitatis. sunt enim nunCnobis amicitia iuncti. quibus si parum stabiles , inconstantesque se Franci praestiterint , ne Romanis quidem fidi sunt futuri. Quod autem ad loca Italiae mihi in bieetii

pertinet,Thehdebertus pater meus nec quemquam finia timorum violauit, nec alienis manum adiecit. cuius rei

nullum asserre certius testimonium possum, quam quod eius hereditate nihilo sum opulentior factus. neque idem supradicta loca Romanis eripuit, sed a Totita poOsessore destituta, ac velut palam tradita occupauit. Quo de facto Imperatorem Iustinianum gratulari Francis

482쪽

maxime oportebat. nam qui raptores rerum suarum ab

aliis spoliatos videt , nisi obstet inuidia , iusta ultione laetari consueuit,& meritam eos factae sibi iniuriae poenam pendere arbitratur. Sed utrique totam controuersiam ac disceptationem Iudicum fidei committere posisumus, ut si quid patrem meum Romanis cripuisse paruerit, hoc sine mora necessario restituam. Hisce de rebus legatos Constantinopolim non multo post mittam. Sic locutus Theodebaldus Leontium Athanasij Praefecti Praetorio Italiae generum dimisit, & Leudardum, hominem Francum, Una cum tribus aliis, legatum ad Iustinianum Aug. misit, ut in belli Gothici libro I v tr dit Procopius. Legati ex sententia rem consecore. nisi quod a Iustiniano, acta Concili j Calchedonensis infirmare conante, impetrare non potuere, ut Vigilium Papam, & Datium Mediolanensem Episcopum Constantinopolim euocatos, ac indigne tractatos, ob idque sibi per litteras ab Clericis Italiae commendatos in tuas sedes restitueret.

Indictione XV post Consulatum Basili j V. C. anno XI in Hispania bellum ciuile oritur. Theudi scio Regia coniuratis iugulato Hispali, quae tum Vesigothorum regia erat, successerat Agila: qui cum popularibus grauis ac iniquus esset, Athanagildus , unus ex Optimatibus, regni cupiditate impulsus, ab eo tertium principatus annum agente defecit , atque auxilium a Iustiniano Aug. petiit. Imperator totum Occidentem iamdudum Orienti adiungere cupiebat. Igitur oblata OC-casione laetus Liberium Patricium cum classe in Hispaniam misit, ut sub specie ferendi Athanagildo auxiiij prouinciam tentaret. Agila apud Cordusam victus acie , amisso filio cum magnis copiis omnique gara regia,Emeritam fugit, nec multo post ut ait Rodericus exercitus, quem aduersus Athanagildum miserat, ab eo Romanis auxiliis adiuto deletur; Liberio interea opida Hispaniae non pauca facile occupante. Quare cum animaduerterent Vesigothi suis se gladiis iugulari , timerentque maximo, ne milites Romani occasione usi Hispaniam subigerent, obliti sacramenti Agilam v regni

483쪽

LIBER OCTA v v S. 4 1 anno Emeritae occidunt, dc Athanagildo se tradui'. Sic potitus rerum Athanagildus milites Romanos, quibus adiutoribus Agilam vicerat, postea Regni sui finibus expelleret non potuit, bellumque cum eis diu varia fortuna gessit, partemque urbium, quas ceperant, recuperauit. Unde Agathias in Historiae libro v tradit eo tempore milites Romanos partim in Italia, partim in Africa , partim in Histania , dc aliis prouinciis fuisse collocatos. At Liberius Patricius, Dux Romanorum, posteaquam xrbes aliquot Hispaniae occupauerat, oram maritimam Aquitaniae classe infestam habuit, ac Burdigalam Biturigum Viuiscorum oppugnauit. Quod enim Suidas scribit, Belsarimm circa Eurdigalam urbem GaDlia frequenter pusn se, id ego emendandum , & in locum Belisarij Loerium restituendum puto. quippe constat Belisarium extra Africam Sc Italiam nulla usquam in Occidentis partibus beIla gessisse. Liberius iste Patricius, quem in Hispaniam cum exercitu a Iustiniano missum ait Iordanes , grandis natu fuit , tum cum ci aduersus Agilam Veligothorum Regem expeditio mandata est. idem enim multis ante annis, sub Theoderico dc Athalarico Ostrogothorum Regibus, Praefectus Praetori, Galliarum fuerat, multum ob merita, Mob vulnera in bello accepta a Cassiodoro Senatore laudatus : dc Basilicam, quam Arausione exstruxerat, ab Episcopis Prouinciae Decio iuniore Consule dedicandam curauerat, statutisque Concili j Arausicani subscripserat , non modo Praefectura Praetori j Galliarum, sed etiam Patricia dignitate iam tum illustris. postea legatus a Theodahado Rege una cum Opilione ad Iustinianum missus, apud eum remanserat, &aduersus To-tilam in Siciliam cum classe missus ab Imperatore, breusque Constatinopolim reuocatus fuerat anno belli Gothici XvII, post Cosulatum Basilij X. ut tradit Procopius, qui Liberium modo Senatorem Romanum , modo Patricium ex urbe Roma, nonnumquam v1rum Romanum,

extremae senectutis, ac belli artium imperitum appellat : ut appareat eum Patricium Occidentalem fuisse. In Hispaniam missus post ab Imperatore Francio Dux

484쪽

Cantabriae in ditionem eius redactae praefuit. quem Franiacione Fredegarius,ac Aimoinus decepti nomine tributa Francorum Regibus pepxndisse scribunt: e6que mortuo a militibus Romanis, quibus tuendi limitis Hispaniae cura mandata erat, Cantabriam receptam, deinde

a Flauio Sisebuto Rege Vesigothorum occupatam diacunt. Paullus in libro tertio rerum Langobardicarum tradit Francionem hunc ipsum in Italia Magistrum mi litum fuisse, unum ex his, qui sub Narse militauerant: Zc Langobardis terram Italiam Vexantibus, per annos viginti munitiis mam insulam in Larin lacu, Comace-nain a finitimo opido Como , & Lariensem cognominatam , tenuisse: ibi semestrem obsidionem fortiter tuliste: tandcmque tradita Flauio Authario Langobam dorum Regi insula , cum coniuge, ac supellectile Ra uennam sese. recepisse. Ceterum Romani , qui I

stiniani iussu Hispaniam Liberio duce ingressi erant,

virtute, concordia, Hispanorum assinitatibus, ac c-tia in missis ab Imperatoribus ex Africa & Italia auxi-:liis adeo creuere; ut neque ab Athanagildo, neque ab eius successeribus ex Hispania expelli potuerint, vivique post annos amplius XX C Suintila Vesigothorum

Rex Urbes, quas occupauerant, receperit. Hi sunt Romani , quos Ioannes & Isidorus in Chronicis, de Paullus in libro III rerum gestarum Langobardorum Milites

absolute vocant, Gregorius in Hiltoriae libro V contumelioso tum nomine Graecos appellat. Nimirum milites Romani a Iordane, Procopio,& Gregorio Magno, ceteraque eorum temporum Auctoribus plerumque Milites, &--αι simpliciter dicuntur, ut Imperium Romanum Porria atque Re publica. Eodem anno, quo Liberius Patricius Hilpaniam petiit, arses eunuchus, ex Praeposito sacri Palatij, ex Cons. atque Patricius , cum magnis copiis , Sc Langobardorum, Erulorum , Hunnorum etiam, ac Persarum perfugarum mercenariis auxiliis, a Salona opido Dalmatiae

mouit, traiect6que sinu Liburnico , quem alij sinum Polaticum, alij Flanaticum appellant, Omnem exercitum exposuit Polae. inde per Istriam, & Venetiam iti-

485쪽

nere facto ad amnem Atesim peruenit, missueque nuntio postulauit a Francorum Ducibus, qui finitimos locos praesidiis tenebant, ut ipsis sociis & amicis transitum darent. Illi Narsae renuntiari iubent haec se facere nullo modo posse, suae utilitatis, Zc erga Ostrogothos beneuolentiae magis quam commodi Romanorum Rabendam esse rationem rati: atque hancce parum speciosam&honestam dictu negationi transitus causam praetendunt, quod Narses Langobardos, hostes Francis infestissimos secum duceret. Tum Narsem, dubitanterii quid ageret, quidam Itali docuere, si Franci in eo proposito perseuerarent , a loco ubi erant usque ad Vcronam transitum tentari non posse, quam urbem Teia O- .strogothus, vir fortissimus , valido praesidio tuebatur. Haerebat itaque Narses inops consilij, donec Ioannes , Magister militum, locorum peritus per maritimam Venetiae oram Romanis parentem duxit exercitum, fossas que ac paludes , Septem Maria dictas, in quas se Padus effundit, ponte e nauibus facto iunxit. Sic traductis co- hiis Narses Rauennam intrauit. Quam autem ob causam tantae Francos inter re Langobardos inimicitiae tum fuerint nescio. Nam& antea Theodebertus Francorum Rex Wisigarium Vaconis Langobardorum Regis filiam in matrimonium duxerat, atque ad Audoinum, Waltari j Waconis fili j tutorem succes remque, legatos de consociandis aduersus Iustinianu Aug. armis misierat.& paullo post Theodebaldus Francorum Rex Vulde- tradam , sororem misigardis, uxorem duxit: ac Chio dosuin da, Chlothari j maioris filia , Alboino Langobardorum Regi collocata est. quae affinitates nisi inter amicos fieri non solent. Nisi tarte ex eo inter ambas gentes inimicitiae ortae sunt, quod Audoinus Langoba

dorum Rex Herminastidi Toringorum Regis filiam matrimonio sibi iunxerat, ut ait Iordanes) ob idque

bellum Francis illaturus,&Amalafridum fratrem uxoris suae in paternum Regnum reducturus videbatur. Apud Menandrum dicitur Narses ad Hamin-gum Ducem Francorum , qui in Atesis ulteriore ripa consederat, Pamphronium Patricium, & Bonum Pro-

486쪽

curatorem rerum priuatarum misisse petitum, ut cx eo

loco discederet ; neu ruptis indutiis iterum bellum

aduersus Romanos eXcitaret. quibus Ham ingus respondit , quamdiu hastam dextra vibrare postet, se censurum non esse. Narses Valeriano adiunctus , superato flumine Arimino, ad Apenninum peruenit, ibi apud Busta Gallorum hoc loco nomen est cum Ostrogothis uno proelio debellat, ac Totilam Regem, antea semper inuictum, numero magis & paratu militum quam vi tute fundit, fugientemque interficit, anno regni XI, post Lic Consulatum Basilij pariter XI, confestimque Langoba dos , qui, ex Victoria assumta peccandi licentia, omnia. stupris incendiisque foedabant , auxilij causa magna pecunia donatos domum dimittit. Quidam auctores sunt Totilam, ante proelium a milite Romano insciente necopinantem iaculo ictum, ex vulnere paullo pdst interiisse, atque Ostrogothos amisso Rege pauidos facile ab Narse deuictos caemsque esse. Valerianus, post deductos usque ad fines Italiae Langobardos, castra ante Veronam posuit, tamquam urbem eam oppugnare constituisset. cui cum Ostrogothi ibi in praesidio collocati sese

ipsos, ac urbem dedituros promisissent; cognita re Franci, qui finitima Venetiae obtinebant loca , nec Romanam vicinitatem amabant, totis viribus prohibuere, regionem velut ad ipsos pertinentem sibi vindicates,& V lerianum cum exercitu irritum discedere coegere. At Ostrogothi, quotquot proelio supererat,traiecto Pado,Ticinum peruenere, M Teiam Fridigerni filium Regem ibi appellauere. qui suos Romanis impares videns, legatos ad Theodebaldum Francorum Regem misit, eumque pollicitationibus ingentis pecuniae ad belli societatem pellicere frustra conatus est: propterea quod Franci nec pro Ostrogothis , nec pro Romanis pugnare , & sanguinem more mercenariorum profundere Volebant,

sed Italiam in ditionem suam redigere, dc eius subigendae causa per se ipsi bellum gerere cupiebant. Interea

Narses Narniam, Spoletum, Perusiam, Romam, Pomtum Augusti, Nepetam, ac Petram Pertusam occupatrta Cumas, urbem Campaniae munitissimam, in arduo colle

487쪽

LIBER OCTAVUS. 49 colle ad mare Inserum positam, quo Totita pleraque

spolia Italiae & insignia regia contulerat, oppugnat: Τeiamque obsessis subsidio Menientem, nauibus exuit, commeatu intercludit, directa acie fortissime pugnantem interficit , imperi j Domini Iustiniani perpetui

Aug. anno XXVI, post Consulatum Basilij V.C. annota L,i xi belli Gothici XVIII. A Procopio, quem secuti sumus, Victor, Mariusque dissentiunt: c quibus Victor Totilam a Narse eunucho Patricio proelio superatum post Consulatum Basilij anno XI v p riisse dicit: Marius Toti- locv. 'Iam vel Baduilam post Consulatum Basilij anno XII 1. Qiti

Indictione I interfectum,Teiam insequenti anno caesum est auctor. Ostrogothi tot continuis incommodis infracti,& ad paucos redacti, pacem a Narse petunt, ac impetrant, de se de opidis praesidia deducturos, ac tota Italia excessuros; nec umquam amplius Romanis bellum illaturos iurant. Ostrogothi circiter mille, qui i rare nolebant, ex Castris egressi Ticinum opidum&alia trans Padum loca Hildufo transfuga duce repetiere, sicuti ait Procopius. Quamquam e contrario Agathias Scholasticus in Historiae libro I prodit conuenisse, ut Ostrogothi in Italia securi remanerent, sub ditione Imperatoris futuri. ita pace facta domum omnes rediis.

se, dc alios quidem in Tusciam, alios in Liguriam, rein Venetiae opida ac castella reueuisse. Breui apparuit arma victos, non odia deposuisse

Ostrogothi enim Circumpadani, externae dominationis intolerantes, cum pauco tempore sese continuissent, fidemque seruauissent, mox res nouas moliri Coep runt.Regnabant tum apud Francos Childebertus, Chlotharius,&Theodebaldus,quorum priores duo sedes longe ab Italia remotas habebant: posterior Liguriae, Venetiae, dc Alpium Cottiarum partem non minimam ob- stinebat. Ad Theodebaldum igitur Francorum Regem legatos mittunt Ostrogothi, qui dicerent, tempus esse senti eum finitimae ac foederatae subuenire : expelli se a Iustiniano Italia, quam Theodericus Zenonis permis. su intrauerit, ac Turcilingis ademerit: & Amalasven-thae vindictam , speciosum titulum nefario latrocinio

488쪽

praeferri. nisi celeriter magna sibi auxilia mittantur, partem huius calamitatis ad Francos recasuram. Quid enim aliud velle Romanos,nia liberis populis, quos contumeliose Barbaros appellant, seruitutem iniungere3Sic nuperrime sub specie auxiliorum a Iustiniano missum csse in Hispaniam exercitum, Vesigothis, ni caueant, exitio futurum. neque dubitari oportere , quin idem , ut victis Vandalis Africam subegisset,& inuitatus successu, ob unius noxam, Ostrogothis bellum intulisset, ac Italiae manum iniecisset; ita Galliam, partem quondam Imperi j Romani, occupatam a Francis esset repetiturus. Certe non semel cum iactast e, atque scripsiste,

gentes omnes , amissas secordia Romanorum , se recepturum sperare. Videret itaque, ne vicinum incendium, sua negligentia auctum, mox ad ipsum transiret . quod ne accidat, in eius nunc potestate positum esse. Hac oratione Theodebaldus, puer valetudinarius, ignauus elaimbellis , non admodum commouebatur , neque progente paene funditus euersa fortunam tentandam exi-1timabat. Erant tum in Aula Procerum omnium diagnitate & potentia facile primi Leutharius & Buccell-nus fratres, natione Alamanni, quos Theodebertus Rex

popularibus suis Duces praeposuerat. Hi permittente magis quam assentiente Rege cum Ostrogothis belli

societatem ineunt, celeriter Francos, atque Alamannos ad LXXV millia cogunt, Alpesque transscendunt tanta cum Contemtione hostium, tantaque virium fiducia, Vt Narssem, eunuchum breuem ac macrum, nec in virorum , nec in mulierum numero habendum, dc lanifi-cio , quam armis aptiorem , qui Ostrogothis adeo tumori esset, primum suorum impetum latur uti negarent, totiusque Italiae ac Siciliae imperium sibi promi terent. Peragrata Liguria , Padum superat FraneoriimeXercitus , ac Parmam opidum occupat. Qua cognitata re Narses Fulcarim , Erulorum foede atorum amplius trium millium equitum Ducem. cum Ioanne, Valeriano , & Artabane Magistris militum , & cum copiarum suarum parte maiore ac validiore in Isimiliam mittit, di ad flumen Padum castra facere, munitioribusque lo-

489쪽

Li AER OCTAVUS. AIicis occupatis hostes reprimere ac itinere prohibere, sin autem propter paucitatem id facere non possent, saltem eosdem morari, & ne audacter ac libere vasarentur , obseruare iubet. ipse post ordinatas res Tusciae Aventurum confirmat. Fulcaris, Dux non minus temerarius , quam strenuus, incomposito agmine, minime exploratis locis, Parmam raptim contendit. Qua laetus occasione Buccelinus lecta virorum fortium manum in Amphitheatrum non longe ab urbe situm ondit , Barbarosque effusos ac temere progressos subito eruptione facta fundit fugatque, Fulcarim ipsum interficit. Ea victoria Leutharius & Buccelinus tantum auctoritatis re nominis sunt consecuti, ut Ostrogothi AEmiliam,Liguriam, finitimasque prouincias incolentes , qui cuna Romanis necessitate coacti pacem ac belli societatem inierant, aperte foedus rumperent, & ad Francos morum similitudine sibi coniunctos sponte transirent, suarumque eis urbium portas aperirent. contra Ioanni MArtabani Romanorum Ducibus tantus iniectus est motus , ut statim Fauentiam se contulerint, quae abestab'rbe Parma amplius millia passuum X C. Dum haec apud nostros geruntur, Narses, eXercitus parte ad oppugnationem Cumarum relicta, per Latium in Tusciam copias perducit: Florentiam Tuscorum, Centumcellas, Volaterras, Alsium,ac Pisas occupat: ubi de Fulcaris clade cognouit, milites nuntio conste

natos oratione confirmat, Lucensesque tertio quam

obsederat mense, frustra dehortantibus Francis , qui ibi in ptiesidio erant, deditionem facere cogit. Eodem tempore Aligernus , Fridigerni filius, Teiae quondam

Ostrogothorum Regis Dater natu minimus, vir manu strenuus, cum intelligeret Francos, si bello Romanos

vicissent, Ostrogothis sub specie societatis Italiam ac

libertatem erepturos, seipsum, Cumasque Romanis dedidit : missusque a Narse Curvam Cesenam, Francos per fines Regientium, Mutinensium, Bononiensium, Foro- corneliensium , & Faventinorum itinere facto urbem raetereuntes, Ut iusi is erat , irrisit ex muro, clamitansero eos venisse, ac frustra festinare, iam enim Cumis,

490쪽

sa. RERUM FRANCICARvMα una omni regia pecunia vetaque , ac supellectile ad

quae occupanda properarent, potiri Romanos, adeo ut

si quis ab Ostrogothis Rex salutaretur, regiis insignibus

esset cariturus. Aligerno Franci conuicia regerebant, re perfidum , proditoremque popularium suorum appellabant. Nihilominus tanta spe frustrati mox de sum ma rerum deliberant, domum redire placeat, an progredi. superat sententia eorum, qui in expeditione perseuerandui,sse sensebant. Paullo post accidit nostris aliud incommodum. Franci ad duo millia equitum Apeditum, a Ducibus ad depopulandos agros & exploranda itinera missi, circa Ariminum pecus abigebant Erat tum Arimini Narses cum Theodebaldo Varnorum foederatorum Duce, qui indignatus sub oculis suis au dacter praedam hostes agere, in eos trecentis equitibus comitatus eruptionem fecit. Et Franci quidem pedites ab utroque latere equitibus suis, a tergo densa silua tecti, primum conserti ac immobiles iunctis scutis te la Romanorum excipiebant, sic ut primi ordines laxari

psfringique non possent. Tum Narses, posteaquam nihil proficiebat, simulatione fugae eos longὸ a silua

protractos in apertum campum perduxit , M incompo sitos ac effuse insequentes ex improuiso aggressus, pedites circiter nongentos cecidit; equites coniecit in fugam. cumque animaduerteret Francos natura aestus esse

intolerantissimos, nec libenter aestate bellare , frigore

autem tamquam re cognata dc patria Vegetos , robustissm6sque, ac laborum patientissimos fieri , expeditionem in ver disserre constituit, missisque in hiberna

copiis, d Rauennae rebus ordinatis, Romae hiemavit. Interea Franci lento agmine loca, quaqua ibant, ni a depopulabantur , atque vastabant , ac Flaminiam emensi , perque Picentes , Marrucinos, ac Pelignos itinere facto Samnitium fines intrauerant. quo ut peruentum est, Duces copias inter se diuiserunt. &Bucce-linus quidem accepta exercitus parte maiore ac validiore, dextrum iter ingressus,prouincias Tusco mari apta positas Campaniam, Lucaniam, d Bruttios, Rhegio MFreto Siciliensi tenus, populando peragrauit. Leutha-

SEARCH

MENU NAVIGATION