Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

rius vero sinistram carpens viam , vastata Apulia, de Calabria usque ad Hydruntum, quo ex opido finis Hadriatici maris, & initium Ioni j despicitur, peruenit. sic ambo diuersis itineribus omnem Italiam sunt peruagati. Qua in expeditione Francos, recte de Deo sentientes,&

eamdem quamRomanos religionem colentes,in locis sacris pio ac reuerenter se gessule, Alamannos autem,nondum Christianae religionis mysteriis initiatos, Ecclesias spoliauisse detexisse, ac diruisse, sanguine etiam humano polluisse Agathias scribit. Accidit tum,quod in i Dialogorum libro tradit Gregorius Romanus Episcopus, Ut Buccelino Campaniam ingresso, Franci aliquot in Monasterium Honorati viri sanctissimi apud Fundos postsi,

tum ac orantem impingebant, sicque ex Monasterio v cui egredi cogerentur. Ineunte aestate cupido incessit Leuthario grauem praeda exercitum domum reducendi, ac rapto fruendi. Itaque ad Buccelinum nuntios mist, qui suaderent, ut celeriter rediret, incertόque bello ac Ostrogothis valediceret. Cognitoque eum , inductum spe regni ab Ostrogothis ipsi promissi, cum Romanis se proelio decertaturum iurauisse ; nihilominus excedere Italia, & postquam domum venisset, ac praedam in tuto loco deposuisset, auxiliares fratri copias mittere instituit. sed nec ipse in Franciam reuerti, nec fratrem supplemento militum adiuuare potuit. Reg diens igitur Leutharius sine ullo detrimento exercitus iter fecit, donec Picenum emensus ad opidum Fl miniae Fanum Fortunae peruenit : ante quod opidum positis castris aduersam fortunam expertus est. Cuna enim millia hominum tria non sollim ad exploranda vlteriora , sed etiam ad hostem, sicunde appareret, fundendum ex more praemisisset; Artabanes Persarmenius.& Huldac Hunnus, qui cum Romano exercitu Hunnisque foederatis Pisauri occasionem bene gerendae rei speculabantur, in eos per Hadriae litus iter facientes, murisque appropinquantes conferti eruperunt, ac muti

ubi multas pecunias esse audierant, irrumperent, & magnis clamoribus Libertinum Praepositu loci requirerent ac caligantes videre non possent, in quem humi prostra

492쪽

tos deimprouiso occiderunt. nonnullos per praerupta litoris fuga enisos, moxque ex colle recto atque praecipiti deuolutos mare hausit. Cum plurimi eo modo periisent, reliqui incomposite terga vertere , & cum magno clamore ac fletu ad suos reuersi trepidatione detumultu castra impleuere, atque quod ipsi credebant, subito astore Romanos commilitonibus persuasere. Igitur Leutharius omnes armari δc ad proelium parari iubet, phalangeque ita iacta, ut densa ac nihilominus in longum extenta esset, obuiam hosti proficiscitur. Sed Artabanes dc Huldac Duces, propterea quod numero impares ad pugnandum erant, iam Pisauri muris incluserant sese, neque ex opido suas copias eduxere. Tum Franci reuersi in castra iacturam priori damno grauiorem se fecisse cognoscunt. plurimi enim captiuorum, qui incustoditi remanserant, hostium occupatione tamquam occasione sua usi, celerrime profugerant,&sese, ac una quidquid spoliorum diripere potuerant, in

proxima castella contulerant. Quamobrem priusquam grauiora paterentur, confestim mouenda castra, dc exopido Fano Fortunae discedendum statuunt, exsecrati

que locum inta tunatum & iactura praedae suae infamem, relicto Hadriatici maris arenoso litore, flectunt ad laevam, & secundum radices montis Apennini longum iter faciunt per prouinciam AEmiliam, Alpiisquectiam Cottias, ut Agathias ait) Padiueque flumine difficulter superato tandem Venetiam ingrediuntur. Hic notare conuenit errare Agathiam Scholasticum, qui Fanum dc Pisaurum prouinciae Flaminiae urbes Piceno attribuat, easdemque non ad mare Hadriaticum , ut cςteri omnes, sed ad Ionium ponat. Franci, peragrata magna parte Venetiae, ad urbem cius prouinciae Cenetam, inter Feltriam&Belanum sitam, quae tum Theodebaldo Regi parebat , peruenere , ibi reficiendi sui

causa tuto stativa habituri. Dolebant tamen , dc ingentis maestitiae notas prae se ferebant, quod praedae suae

partem maximam amisissent,& frustra tot terras emensi, ac tantos labores passi esse sibi videbantur. Sed non hic eis calamitatis finis fuit. Quippe dum apud Cene-

493쪽

tam conserti in artas domos vires refouent, sublid exorta pestilentia esst ,& contagione vulgante morbos, a lunum omnes si Agathiae credimus) periere. Leutharius rabiosus, dc spumans ,& suos ipse lacertos lacerans exspirauisse dicitur. nonnullis apoplexia, aliis continua dementia, aliis varia febrium genera mortifera fuerunt. Quam cladem Romani ira diuina illatam credebant:

Franci, natura aestus intolerantes , partim mutationem ac corruptionem caesi, partim repentinam a labore ad otium conuersionem causabantur. Certe nusquam maior ac crebrior febribus, dysenteria, intestinorum leuitate, murium araneorum morsibus, δί veneno strages exercituum nostrorum facta : nec ulla his prouincia Italia

pestilentior fuit. Illa enim Theodeberti, Childeberti posterioris, Carolomanni, dc Caroli fratrum copias; illa praeter Leutharium, Lotharium Regem Caroli Magni pronepotem , Carolum Augustum , eiusdem nepotem , Ludovicum Regem Ioannis filium , Gissebe tum , ac Odetum Duces absumsit. Quo magis gloriosissimi Principis Ludovici nuper nobis erepti ut laudanda virtus est, sic admiranda felicitas , qui unde

pauci ex maioribus eius sine aliqua clade domum rodierunt , multi ne redierunt quidem; inde expugnato Segusione, Hispanis a Casale reiectis , laetus saluum lcvictorem exercitum reduxit. siue Italiam , adue tu liberatoris sui recreatam, salubriores solito venti perflauerant: siue iustissimo bello elementa ipsa fauere oportebat. 5Dum haec in Venetia contingunt; Buccelinus agris, castellis , opidisque ferὸ omnibus , quacumque ierat, freto Siculo tenus,vastatis, copias circumegit, & hostes petendi, atque cum Narse de summa'rerum maturὸ dimicandi impetum cepit. qudd multi Francorum, fame & inopia pressi', Narses enim commeatus in munitissima loca comportari iusserat ὶ ex crebro Vuarum rerentium ac musti usu contracto alui profluuio , per ierant ; reliquos vires deficiebant. Itaque antequam plures simili valetudine tentarentur, proelio contende re, ac bellum consecre cupiebat. Vt in Campaniam v

494쪽

RERVM FRANCICARUM nit, Neapoli, & finitimis urbibus, sicuti Constantinuo

Porphyrogennetus scribit,occupatis, castra posuit haud procul Capua,eaque rotis carrorum,modiolorum tenus in terram infossis stipitibusque ita muniuit, Vt unum tantum exitum haberent, ad dexteram Casulino amni conia iuncta: atque in Ponte Caselini, quem locum Leo Mar sieanus in libro I Chronici Cassinensis commemorat, turri lignea constituta, firmum ibi praesidium colloca uit. Sic inscius, quanta in Venetia clades esset accepta, auxiliares fratris copias , Ut conuenerat, e spectabat, nec tamdiu moraturas fulisse, si nihil eis aduersi conti gisset, suspicabatur. Quamquam etiam sine hoc supplemento militum victoriam de hostibus sibi promittebat, virorum fortium dc bellicosorum millibus triginta subnixus, cum vix Nar s duodeuiginti millia vari rum gentium haberet armata. Quare dc ipse magna es critate erat, ic suos cohortari non desistebat, dictitans non de parua aliqua re, sed de Italia pugnatum iri, pr pter quam bellum gererent, & quam, si viri essent , nec inglorij omnes perire vellent, victis Romanis facile ensent occupaturi. Qua oratione instincti Franci,& immodica confidentia elati sese ad proelium parabant. Malii quidem secures ancipites, vel bipennes, vulgo Fra ciscas a gente cognominatas , alij hastas, lanceasve,quas Angones vocabant, acuebant. quidam scuta rupta resarciebant. denique facillime sita quisque arma luis in nibus reficiebat. Tum enim ut ait Agathias simplex& parabilis erat Francorum armatura, nec Variis artificibus indigebat. loricis, dc ocreis non utebantur, exceptis Regibus ac Primoribus gentis; equis admodum pauci . propterea quod more patrio pedestribus pugnis innutriti, dc quotidiana exercitatione assuefacti erant. plerique capite erant nudo : galeis pauci tegebantur. ladio cincti &scuto tecti proelia inibant: nec arcubus, aut fundis, sed bipennibus tantum , & angonibus armabantur. has Sidonius secures missiles; illas , lanceas uncatas appellat, in libri IV epistola XX. Erant autem angones hastae mediae magnitudinis, ferreis laminis ita vestitae ut praeterquam in ima hastilis cuspide lignum ν Γ nun

495쪽

nusquam nudum appareret. ex summo spiculo utrimque prominebant unci deorsum versus incurui In pugna Francus hanc hastam emittebat. de hostis quidem corpori si infixa esset, facise velli non poterat propter supradictos hamos ferreos, qui Sc haerebant penitus , Macerbos dolores mouebant, adeo ut leue vulnus insanabile esset. si vero hasta scuto incidisset, ex eo perforato pendebat , dc circumagebatur , infima sui parte

terram verrens: neque euelli propter uncorum tenacitatem , aut gladio abscindi propter ferreum tegumentum poterat. Quod simul ac Francus animaduertisset, confestim inuadebat impeditum hostem , ac pede calcans imum hastile , corporis sui pondere eius scutum deprimebat. quo remisso cum aduersum os pectusque hostis nudaretur, securim fronti eiusdem infigebat, aut iugulum alia hasta petebat. Militem Francum gladio,

cuius capulus esset breuissimus, scuto, dc una securi armari solitum auctor est Procopius in belli Gothici libro II, securimque latissimo fuisse dc acutissimo ferro, qua

Francus in primo excursu iacta scuta perfringeret, hostEsque interficerct. Et talis quidem erat Francis armatus, atque ita tum, qui Buccelinum Ducem secuti erant, se ad proclium parabant. Narses autem Magister militum Romanorum , cognito Buccelini consilio , statim ab Urbe cum suis omnibus copiis proficiscitur , & contra hostes castra ponit. Accidit tum , ut serui aliquot iussa Bucce- lini circum proximas villas prosecti frumentatum, cum plaustris magna copia frumenti dc reliqui commeatus onustis redirent in castra. Quod cum Narses ferre non posset, Chanaratigem strenuum hominem atque prudentem , natum in Armenia maiore Persis subiecta, quae ob id Persarmenia vocabatur, frumentatoribus immust. Ille paucis ex suo numero equitibus lectis celeriter inopinantes invadit, iumenta agentes interficit, plaustrisque potitur. e quibus unum feno arido onustum ad turrim ligneam in ponte Casulini a Buccclino constitutam admouit, subiectoque igne eam incendit, vix ut Francorum praesidium , per medias flammas inde et, Mnam

496쪽

psum, fuga castra petiuerit. Romani pontem occupauere. Hoc Franci ignominiae ferentes loco ad arma con currunti ira & dolore turbati , . ac paene impotes mentis non vltra differre', sed statim proelium committere volebant: frustra praedicentibus Vatibus Alamannis, si eo die pugnam conseruissent, ad unum omnes estis perituros. Armatis Francis , Narses quoque paratas &expeditas copias ex castris educit.'Quibus iter facientibus, Narsae iam equo insidenti nuutiatur Erulum,uirum

nobilem in primis de illustrem, cuidam e seruis sivis iratum ob delictum nescio quod vitam eripuisse. Quac gnita re Narses inhibet frenos, resistensque homicidam

produci iubet, confitentemque reum, & dominos in

seruos vitae ac necis potestatem habere assirmantem,

Protectoribus suis necandum tradit. & ille quidem gladio confossus interiit. Eruli autem, ob popularis sui supplicium Narsae infensi, proelio non interesse statuebant. At Narses ita expiata caede, de Erulis parum solicitus, palam hortatus est, ut qui victoriae vellent esse participes, se sequerentur, atque cum reliquis omnibus militibus locum petiit ab utrisque castris aequo spatio

distantem, ubi acies instruenda , dc proelium committendum erat. Non multo post Sindues Erulorum foederatorum Dux, in locum Fulcaris substitutus, veritus ne una cum popularibus defectionis insimularetur , de suum timorem beneuolentia erga ciuem iure caesum via deretur velavisse, damnato priore consilio suos in aciem educit, & ocius Romanos progressos subsequitur. Cui Narses petenti , ut se exspcctaret , renuntiari iussit cur turum se, ut Erulis suus in acie locus vacuus relinquatur, Sc in campo,Vbi pugnandum erat, aciem disposuit. Interea Eruli duo, qui ad Francos paullo ante transfugerant, dc quid postea consili j cepisset Sindual, nesciebant , currentibus calcar addiderunt. nuntiabant. Onim Erulos aperte descisse ac secessisse, δί reliquos omnes defectione corum esse consternatos : si ipsi subito Romanos adoriantur , ex trepidantibus oc perturbatis facilem victoriam laturos. His incitatus Buccelinus sui homines,quod cupiunt, libenter credunt sine mora ex

497쪽

castris exercitum eduxit, Francsque omnes laeti & alacres inordinato ac essus o cursu ad hostem contendere, tamquam primo impetu Romanos disiecturi. Sic autem Francorum acies erat instructa, ut angusta fronte, sed densa dc scutis consertis phalangis modo tecta, paullatim a tergo sese ordines dilatarent. triquetra haec figura militari verbo caput porci vocabatur. Igitur Franci, qui in prima fronte exercitus constituti erant, clamore sublato Romanos aggrediuntur, protinusque mediam aciem , propter absentiam Erulorum raram S ex haustam, paucis caesis facile perrumpunt,& locum Erulis vacuum reliinim transgressi ad ultimum agmen perueniunt. quidam ex his quoque castrorum diripiendorum causa longius processere. Tum Narses inflexis sensim & extentis cornibus , media acie pariter inflexa, equitibus sagittariis praecepit, ut in hostium terga v- trimque tela coniicerent. aod consilium causa nostris exiiij fuit. traiiciebantur enim Francis ex omnibus pasetibus terga , neque ab aversis tela vitari poterant, unde peterentur, ignaris , propterea qudd in mediam Romanorum aciem sibi oppositam , quacum acriter pugnabant , oculis erant manibusque conuersi. Cadentibus exterioribus, interiorum terga nudabantur. quod cum allidue fieret, quamplurimi inulti procumbebant, Zc multitudo Francorum ad paucitatem redigebatur. Interim Eruli duce Sinduale propere superueniunt, obuiamque Francorum manum, quae primam Romanam aciem perruperat, a ceteris abruptam inuadunt. Illi, ubi praeter opinionem quos defecisse acceperant, adiungi Romanis, & sibi instare viderunt, suspicati ex composito paratas sibi esse insidias, ac transfugas Erulos fraudis incusantes confestim terga verterunt; parsque ab Erulis insequentibus est interfecta; pars, cum se in flumen Casulinum praecipitauisset, absumta gurgitibus periit. Sic Eruli in suum locum recepti vacua in media acie interualla impleuere , phalanxque clausa est : dc Franci velut retibus inclusi ab omnibus partibus caedi Coepere. Iam enim perturbatis solutisque ordinibus,

ignari quid facerent, quove se verterent, alij in alios im-

498쪽

6o RERUM FRANCICARvM pingebantur: nec solum a sagittariis petebantur, sed e- thim a grauiori agmine, leuique armatura hastis de gladiis transfigebantur, traiiciebanturque contis. alios equitatus Romanus circumuentos & inclusos interficie bat : alios fugientes usque ad flumen persequebatur, mox surgitibus hauriendos. Eo modo Baccelinus Dux cum suis omnibus copiis periit.

Agathias si fidem res capit , haud amplius quam

quinque milites ex Buccelini exercitu domum rediisse; ex parte Narsae octoginta omnino, qui primum Francorum impetum sustinuerant, desideratos esse scribit,& campos circa Capuam omnes tabo & cruore circumfluxisse , flumenque Casulinum cadaueribus plenum exundavisse : atque eam Francorum cladem Persarum ad Marathonem & ad Salamina maximis cladibus comparat, qui cum viribus feroces armisque confisi bello lacessercnt , ac sub imperium suum redigere vellent Graecos, a quibus nullam iniuriam acceperant, dignum cupiditate sua exitum fecere. Romani, humatis suis, hostium corpora spoliauere , & armorum ingentibus aceruis potiti sunt, direptisque eorum castris, praeda onusti, cantantes epinicia, & coronati Romam redi re, ac Narsem multum laudatum triumphantium more in Urbem composite reduxere. Qu9s paullo post, cognita Leuthari j copiarum clade, ad choreas voluptatesque conuersos grauiter castigauit Narses, affirmans Francos, dum secundis rebus efferuntur & insolescunt, ac sine causa bellum Romanis inferunt, sua magis temeritate

quam Romanorum armis victos omnes periisse: a quibus etiamsi nihil amplius metuendum esset, tamen oporteret Barbaros quantum corporis; tantum animi viribus ac disciplina ab milite Romano superari. Addidit

gentem Fxancorum frequentissimam esse dc maximam, ac summopere in armis exercitatam, cuius pars exigua fuisset exercitus Buccelini, adeo ut eius clades iram potius excitatura esset Francis, quam metum iniectura,& verisimile videretur non quieturos eos, aut contumeliam silentio laturos , sed maioribus coactis copiis breui in Italiam reuersuros, & ignominiae sarciendae ac

499쪽

LIBER OCTA v v S. Αοι vindicandae popularium cladis causa bellum renouaturos. Adiicere Narses potuit dimidiam ferme partem Francorum ingressorum Italiam non gladio, sed morbo consumtam, quam incolumem dccum Buccelini exercitu iunctam non modo proelio superare non potui usent Romani, sed ne aggredi quidem umquam ausi es sent. Francos autem, nationem frequentem oe maximam, ut a Libanio, sic a Narse apud Agathiam iure appellari docent tot bella tantis copiis tum aduersus finitimos gestat atque armata millia centum , aut etiam svti ait Iordanes in ducenta a Theodeberto Francorum Rege in Italiam adducta;&paucis post annis,Theodebaldo eius filio regnante, Leutharius ac Buccelinus cum millibus hominum quinque dc septuaginta eamdem prouinciam

ingressi. Adeo verum est, quod in libro I scribit Agathias, malidos esse Francos, oe hostibus inexpuanabiles, nitimi seue imperare , ac syorum quidem nihil amittere, quamplurima vero adquirere. Quamquam Franci post Buccelinianam cladem, &quae mox secuta est, Hamin-gianam, quaecumque in Italia occupauerant amisere, nimirum Alpes Cottias , dc Liguriae ac Venetiae fer que . In Venetia quidem opida aliquot ad ripas Atesis posita, ut Tridentum, aliaque Theodeberto Francorum Regi, ac postea Theodebaldo eius filio paruisse indicat Procopius, Cenetam quoque Agathias. In Liguria autem insulam Lariensem, seu Comensem eorumdem Regum fuisse docet Florianus Monachus Monasteris C mani in epistola ad Nicetium Trevirorum Episcopum, in qua eum rogat , ut Domino oris imo Rem Theode-baldo insulam Lariensem, qua Christo lis dicitur, pluruemum commendet, & ut Romanis is eruis eius fides data seruetur. quae insula lacus Larij a pietate Monachorum

supradicti Monasterij ibi constituti suum Christopolis

nomen videtur inuenisse. Ex quo etiam apparet Nicetium Treviricae Ecclesiae Episcopum Theodebaldo Regi venerationi fuisse, & facine ab eo,quaecumque vellet , impetrauisse. Ceterum sui redeam, unde digressus sum in post fusum acie caesumque cum suis Bucceunum, Ostrogothi, circiter hominum millia VII, qui multis

500쪽

61 RERUM FRANCICARVM in locis Francos omnibus rebus adiuuerant, in munitissimum castellum sese receperunt, quod Agathias Campsas appellat, ego Compsam in Hirpinis fuisse exi. stimo, Annii Milonis caede insignem. Dux Ostrogothorum erat Ragnaris, vir sollers , atque versutus , Aconciliandae sibi multitudinis peritus, a Procopio Gothus non semel; ab Agathia Hunnus Vitiguriis dictus: rui tota hieme obscssus a Romanis, tandem cum Na n in colloquio interficere conatus esset, ab eius Protectoribus sagittis confossus est.Tum Ostrogothi , amisso Duce, pacti ubi incolumitatem, deditionem fecere, dc

ne res nouarent, omnes Constantinopolim ad Imper torem Fl. Iustinianum sunt deportati. Hoc loco an, maduertere Conuenit, par eunuchorum Magisterio militiae , & Patricia dignitate illustre, Narsetem, dc Salomonem,qui Beliari j Domesticus fuerat, Iustiniani Aug.

auspiciis res magnas nec spadonibus conuenientes gerusisse. quorum alter Tot ita de Teia Regibus victis oc caesis, domitisque Ostrogothis, & deleto Buccelini Francorum Ducis exercitu, totam Italiam ad Imperium Romanum adiunxit: alter in Africa Maurorum Byzacenorum X millia uno proelio, & mox millia quinquaginta altera pugna interfecit, Sc Mauros montis Numidiae Aurasij ii xix. colas Apione Consule vicit acie.

Sic Agathias Seholasticus in libro I ac ii de belli Gothici reliquiis, ac de nostrorum expeditione scribit:

neque aut tempus notat, intra biennium autem ca gesta sunt aut de Hamilago mentionem facit. Cum tamen , uti Procopius tradit, sub exitum anni xv III bellii, Lii. Gothici, post Consulatum Basilij XI Narses Cumas ob sederit, eamdEmque urbem, quo anno Buccelinus, aCLeutharius Italiam ingressi sunt , captam Agathias dicat : nisi Cumanos per biennium obsidionem tulisse credimus, quos circiter menses XIV oppugnationem sustinuisse ex Agathiae verbis iudicari potest, fatendum no-ioLm bis est Buccelinum , atque Leutharium anno XII post

Consulatum Basili j Alpes transiisse , ambos anno insequenti periisse. Falso itaque Marius in Chronico prodit,3 ινι post Consulatum Bassiij anno XIV Indictione III Buc

SEARCH

MENU NAVIGATION