Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

LIBER OCTA vvs. sileribus nostris Historicis ignotam, nonnulli , ut Caro ii Magni posteros Meroueo generis auctore gloriantes adularentur, Chlotharij maioris ; alij Chlotharij posterioris liberis inseruerunt. Arnultam quidem Auctor libri de eius vita Episcopum dc Confestarem appellat , sed cuius urbis Episcopus fuerit non dicit. Si--gebertus Martyrem eum vocat, & Vivo ac regnante

Chlodoueo in Aquilina silua pagi Parisiaci interie inimai t. Nec opinionem contra sentientium Paullus Langobardus quidquam adiuuerit, apud quem in libro de Episcopis Metrensis Ecclesiae, sextus dc vicesimus Mettensium Episcopus Agiulfus fertur patre familiae Senatori dc matre Chloriuei Francorum Regis filia ortus. Qui enim ita loquitur, satis indicat incerta se, & ex Auctore obscuro excerpta, quae ipse pro compertis non habeat, referre. Et Ionas Scotus Abbas, clim in libro de vita Columbani prodit Chrodo aldum quemdam amitam Theorib niminoris Regis in matrimonio habuisse, imita- .

ius scriptores eorum temporum amitam Theodeberti appellavit, quae eius matertera erari

Et Totila quidem frustra in matrimonium petita Francorum Regis filia, quoniam aliter facere non poterat, tacitus repulsam concoxit. at non eodem animo

Theodebertus Imperato As Iustiniani vanitatem tulit. Cum enim audiisset Flauium Iustinianum Alamannicum Franeisum, Germanicum, tamquam eas gentes deuicisset , appellari, squos titulos Iustinus postea , Tiberius que, ac Mauricius usurpavere frendens expeditionis . Italicae infelicem euentum sibi exprobrari , iniuriam ulcisci summis viribus statuit: dc Narse, qui iam tum in Italiam cum magnis copiis venturus dicebatur, in To-tilam auerso ; per Pannonias , & Moesiam Thraciam petendi, e1que subacta, Constantinopolim, caput Imperi j ; oppugnandi impetum concepit. Iamque dimissis legationibus Atiaoinum, & Thurifindit ira, Langobardorum, & Gipedum in Pannonia considentium Reges, ali6sque , quorum per fines iter faciundum erat; simili a Iustiniano ignominia affectos, ad belli societatem inuitauerat: exercitumque, quantus huic operi par esset, cogebat. itavi res Romana una cum Iustiniano

472쪽

maximum periculum aditura fuisse videatur, ni Theo- deberti consilia , conatusque omnes mors immatura destruxisset. Quippe cum more Regum Franciae venam retur, bc bubalum eximiae magnitudinis, in se ruentem, hasta e cipere pararet, ab arbore ferae impulsu prostr ta abruptus ranius ita eum in capite Vulnerauit, ut sapinus ex equo labcretur , relatusque in Regiam intra . paucas horas exspiraret. Sic Theodebertum mortuum

esse prodit Agathi ι in Historiae libro I , quem ob expeditionis supradictae initum consilium audacem , turbulentum , periculorum amantem, ferocem, ac superbum fuisse ait, Ec in temeritate ac dementia fortitudinem positam existimauisse. Nec est, quod quis miretur bubalorum, vel boum ferorum in Gallia fieri mentionem. Nam Fortunatus Presbyter, in libri VII earmine Iv ad Gogonem, in Arduenna silua , saltuque Vosago, quae ambae siluae Regis Theodeberti,&Mettis eius Regiae proximae erant , non modo elices, hoc est alces , vros, ursos, onagros, sed etiam bubalos, quos bufalos vocat, nasci affirmat. & Gunichramnum Regem, dum se venatione exercet, in Vos ago silua vestigia occisi bubali agnouisse auctor est Gregorius in Historiae libro X. Ionas quoque in libro do vita Columbani Abbatis rodit in eremo Vos ago cirta castrum Luxouium uros , & bubalos frequentes videri. ut omittam Baioariam , prouinciam quidem Transrenanaim, sed Theode-berto subiectam , cuius in saltibus Carolum Magnum

bubalos venatum in Annalibus Mettensibus inuenio. Procopius, ac veteres rerum nostrarum scriptores minime cum Agathia de Theodeberti morte consentiunt. e quibus Procopius Theodebertum morbo interiisse , non multo ante X v II belli Gothici annum, nimirum triennio ante tradit. Gregorius quoque longa valetudine , omnem Medicorum curam artemque Vincente,

oppressum eum defecisse ait. Fredegarius autem , Ai-mOinus, aliique vehementi febre implicitum decessiste dicunt, graues morbos plerumque nullo discrimine febres appellare soliti. Obiit Theodebertus quartodecimo regni anno, post Clilodouet auisui mortem X XX VII, post Consulatum

473쪽

LiBERJOCTAVUS. Mi Basilij septimo , ut refert Marius in Chronico, qui δίRegem magnum Francorum merito eum appellat, cum

ob regias viri virtutes ; tum sicuti Aurclianus Episcopus loquitur ) quod esset tru, musti ex populis ; solidus Regino, diffusius imperio, ac maximum dominio

hoc est, quod Regnum maximum, ac nihilo secius partibus inter se connexis bene cohaerens obtineret. Quippe sub ditione.Theodeberti fuerunt Alpium Cottia rum; Liguriae, ac Venetiae pleraque ; Raetia , Vindeli cia; Alamanni una cum finitimis Suessis, quorum ipsi nomine apud Ausonium , dc Claudianum saepe appellantur; Baioaria; Toringia; pars Saxonum , & Francia Vetus , praeterea prouinciae Galliae , Belgica I. Remi, Catalauni, aliaeque Belgicae secundae urbes ; ciuitas Senonum; superior, inferi 6rque Germania; pars Aquitaniae primae, ac Prouinciae; atque Andecavi. ut non sat so Iordanes, aequalis eius Principis , in libro de Ori gine Gothorum scripserit Francos aetate sua Germanorum terras obtinuisse. Herimannus Contractus in Chronico ut Chlodoueu Magnum ; sic Theodebertum,cius nepotem, Regem fomtem cognominat. Quod cognomen Theodeberto conuenire fatebitur,qui animaduerterit Danos ab eo nauali proelio superatos,Regemque interfectum; susceptam una cum patre aduersus Toringos expeditionem; res in Septimania atque Prouincia vivo Theodorico gestas; in Italia, quam primus Francoru Regum ingressus est, obuias Ostrogothorum ac Romanorum copias fusas ; bellum denique Iustiniano Aug. ac Constantinopolitanis denuntiatum. Theodeberti animi maturitatem non iniucundam, misericordiam, temperantiam, liberalitatem, consilium ac prudentiam in dubiis rebus, constantiam in aduersis, pietatem, ac beneficentiam absentibus ac

nihil petentibus magna tribuentis laudat Aurelianus Α- relatensium Episcopus in epistola ad eum scripta,& Fortunatus Presbyter in libri II Carmine XII his versibus, Filia digna patris, te, Theodeberte, reformans,

Rexisti patriam qui pietate patris: Et comitante Fide retulisti ex hoste triumphos,

474쪽

Sed capti pretio mox rediere tuo.

olesia sultor, laus Regni, pastor egentum,

Cura Sacerdotum, promtus ad omne bonum bCuius talae iugum nullus gemuisse fatetur:

Vivis adhuc meritis Rex in amore tuis.

Vbi notandum est , quod ait Fortunatus , Theodebe tum adeo in omnes, qui opis indigere videbantur, beneficum fuisse, ut hostes etiam suos bello captos a dominis pecunia sua redimeret, dona 6sque dimitteret. Quam pius, religiosus, dc in ditandis exornandisque Ecclesiis munificus idem fuerit, docet Faustus in libro de vita Mauri Abbatis, cum scribit Theodebertum venisse in Monasterium Glanna lium , dc regali indutum purpura humi se prostrauisse, aduolutumque pedibus Mauri, ac plenum lacrimarum petiisse, ut pro ipso Deum procaretur , seque ac filium suum Theodebaldum sancto

viro Sc Monachis commendauisse, ac singulos osculatum esse , atque villam reFiam nomine Boscum cum pallio pretioso, cruce aurea,& lampadibus, Monasterio dedisse. Addit Faustus Abbonis sapientissimi hominis consiliis usum Theodebertum, dc Florum , virum nobilissimum , piissimumque , Regi carissimum fuisse.

Ex quo etiam cosnoscitur ut Ostrogothorum in Italia , & paullo ante Vandalorum in Africa Reges , sic tum Francorum Reges in Galliis veste purpurea fuisse conspicuos, qualem postea Leouigildus in Hispania Ve-sigothorum Regum primus silmsisse dicitur. Qua de re

eo minus dubitandum puto , quod Faustus supradicti Monasterij Monachus non audita, sed visi refert, & a Theodeberto se inter ceteros osculo salutatum est. Omittere non possum , quod in Historiae libro II 1 prodit Gregorius, Theodebertum omnibus virtutibus praecipuum fuisse , iuris & aequi amantem ; bonum &clementem I Sacerdotum cultorem ; Ecclesiis magna tribuisse ; multa multis beneficia contulisse ; & omne tributum , quod Ecclesiae in Aruernis positae fisco inferre consueuerant, remisisse ; ac Desiderato Verodunensi Episcopo querenti de Verodunensium paupertate, ac pecuniam mutuam flagitanti v III millia aureo-

475쪽

LIBER OCTAVvS. 437rum misisse, opidanis dispertienaa, quae summa pro captu illorum temporum mediocris non erat) nec pecuniam postea repoposcisse, eaque largitione Verodunenses non subleuauisse modo , sed etiam ditauisse. negotiando enim rem omnes fecisse , itavi aetate Gregorij diuites haberentur. In relatione huiusce largitionis sine causa a Gregorio dissentit Almoinus , cum ait Theo-

debertum Regem Austras orum , vel superiorum Francorum, quem rectὶ moratum, & affabilem fuisse scribit, orante Desiderato Episcopo Verodunensibus vii Imillia solidorum aureorum, quot nnis in fiscum inferri ab eis solita, benigne remisisse. Quippe nequaquam verisimile est unius urbis incolas eosque pauperes tantum pecuniae in annos singulos tum Theodeberto pependisse. Hic est Desideratus Verodunensis Episcopus, qui Concilio consensu Theodeberti Regis in urbe Aruernis habito, dc anno XXXVIII regni D. Childeberti R. Synodo Aurelianensi V interfuit. Vt appareat eum Theodeberto Regi superstitem vixisse . quamuis Gregorius dicat Theodeberto regnante Agericum a ciuibus suis in locum Desiderati Episcopi defuncti substitutum esse, & ab Syagrio Desiderati filio post Theodoriri

Regis mortem Siriualdum in villa sua Floriaco interfectum, propterea quod Desideratuni ad Theodoricum

Regem accusando fecerat, ut Sacerdos insons non solum fortunis spoliaretur, sed etiam suppliciis afficeretur. Ceterum optandum esset Gregorium sibi ipsi constare, qui velut oblitus tantopere laudati a se in Historia Theodeberti Regis, eumdem adulterum , ob abdu- 'ctam a viro Deuteriam, δοῖ perbum appellat in libro de vita Nicetij, dc cum ipsiuiti saepe ab aequitate discessisse, tum improborum scelera impunitate ac dissimulatione aluisse prodit , ob idque non raro admonitum & casti. gatum esse a Nicetio Trevirorum Episcopo,magnae sanctitatis viro, ac tandem mitiorem melioremque factum. cui Principi, praeter matrimonium cum Deuteria contractum , bellumque impulsu Childeberti Chlothario patruo suo illatum, nihil video quod obiici iure possit. Admonet Theodeberti nomen de tribus epistolis,

476쪽

438 RERUM FRANCICARvM quae a Theodeberto Rege ad Imperatorem Iustinianum misi e feruntur, aliquid dicere. In una earum Theode bertus Imperatori rescribit venisse ad se Ioannem . ac Misarium eius legatos cum muneribus, & litteris, quibus aditam paterni Regni hereditatem sibi gratulatur, patrisque sui memoriae perfidiae ac sacrilegi j notas inu rit. &perfunctorio actis gratiis assirmat, patrem suum, variarum gentium domitorem, dia innumerabilibus victoriis gloriosum, Imperatoribus, Regibus, ac cunctis nationibus fidem sanctissimam praestitisse ; neque ullas usquam Ecclesias diruisse; sed contra multas ab idolorum cultoribus euersas restituisse. In alia epistola Theo debertus Imperatori petenti , ut tria millia armatorum Bergantino Patricio auxilio mittat, exspectare se mandatis suis responsa rescribit. Idemque in tertia Epistola eumdem , quae gentes ac prouinciae ditioni suae sub tectae essent, quaerentem docet, Regnum suum a Dan bio flumine, ac finibus Pannoniae ad Septemtrionalem Oceanum pertinere : hortaturque, ut antiquum superiorum Principum cum Francis foedus seruet. Quae omnia optime in Theodebertum minorem; in maiorem nullo modo conueniunt. quamuis δί ille uti Procopius & Gregorius docent) saepe ob Italiam legatos ad Iustinianum, in primis Secundinum quemdam ec Mummotum miserit. Neque enim Flauius Iustinianus de Theodorico , Theodeberti patre, quicum nihil ipsi vinquam rei fuit, quique nulla extra Germaniam ac Galaliam bella gessit, queri merito potuit: neque in Theo- debertum ipsum, propter occupatam contra foedus Italiae partem, non invehi potuit. qua de re verbum fieri in hisce litteris haud animaduerto. Praeterea amicitia, a prioribus Imperatoribus cum Francis iuncta , quam

Mauricius Aug. in epistola ad Childebertum pri mappellat, a Theodeberto priore antiqua dici non debuit, cum eam Anastasius primus Imperatorum Orientis ante annos minus X L missis ad Chlodoueum Fraraecorum Regem legatis appetiuerit. Vt omittam Bergantini huius Patricij in Italia bellum gerentis nullam Procopio& ab Agathia, qui res gestas Iustiniani scri-

477쪽

LIBER OCTAVUS. ψ39issere, fieri mentionem. Tres itaque supradictas epistoas male inscriptas esse credo, nec a Theodeberto maiore ad Iustinianum Aug. sed a Theodeberto posteriore ad Imperatorem Fl. Mauricium Tiberium missas. , qui Childebertum, eius patrem, Langobardorum, Varnorum, Baioariorum, aliarumque multarum gentium victorem, violatae fidei,dceuertarum Ecclesiarum mortuum arguebat: propterea quod, ob bellum Langobardis inferendum L millibus aureorum acceptis , eisdem pacem vendiderat. Vnde Romanus Patricius, qui Mauricij principatu Italiam administrauit, Childeberto scrubens orat, ne Romanos hoc est Italos) a Francis diripi,

aut captiuos abduci; neve, sicut antea factum erat,vlla aedi cia incendi patiatur. Nec dubito,quin Andreas, de quo legato in secunda epistola fit mentio , is sit, quem Andream virum Magnificum Romanus appellat, indicatque Mauricij Aug. mandata ad Childebertum Regem detulisse. Sane Theodoricus quoque, Theod herii minoris frater, apud Theophylactum dicitur per Bosonem de Bettonem legatos venalem Mauricio belli aduersus Abares gerendi societatem obtulisse. Quamquam Theophylactum falli, & quae Langobardis conueniunt , de Hunnis Abaribus dicere existimo. quod

Langobardi a finibus Regni Theodorici solis Alpium iugis discludebantur; eique Abares petenti per Theo-

deberti prouincias iter faciendum erat. & Paullus, Aimoinus, ac Sigebertus scribunt, cum Hunni Abares ex Pannonia in Toringiam post Childeberti mortem erupissent, ibique grauissimum bellumFrancis inferrent, Brunichildi m Theodeberti ac Theodorici auiam, quae nepotes puerulos , Galliasque ac Germanias regebat, Sigiberti quondam viri sui exemplum imitatam , dat pecunia pacem redemisse. Mortem Theodeberti Regis mors Parthenii confestim secuta est. Fuerat Parthenius Theodeberti Consiliarius, vir inhumanus & ferus, qui Papianillam uxorem , & Auxanium amicum suum adulteri j suspectos insontesque interfecerat. Hunc Franci Austrasij magno

odio habebant, propterea quod eius impulsu grauia si-

478쪽

o RERUM FRAN CICARvMbia Rege tributa imposita esse meminerant. Quem igiti

cur vivo Theodeberto violare ausi non erant, eodem mortuo destitutum persequi coeperunt. Ille posteaquam se in periculo mortis esse vidit, ex urbe Mettis pro agit, de a duobus Episcopis suppliciter petiit, ut ipsum

Augustam Trevirorum secum ducerent, populique saeuientis iras sua oratione lenirent. Ingressi Treviros Episcopi, cum seditionem comprimere , ac furentium animos mitigare non possent, Parthenium arca claudunt vestimentis Ecclesiasticis opertum , aresimque in Ecclesia deponunt. cuius omnes angulos scrutati mox Franci, diu multumque quaesito , nee usquam reperto Parthenio, arcam reserari iubent, negantibusque custodibus quidquam ibi praeter ornamenta Clericis conuenientia clausum contineri, ni celeriter aperiatur, denuntiant se eam efacturos. Tum vero reserata arca, remotisque linteis, plaudentes Parthenium producunt, hominem pugnis caedunt, dc conspuunt, ac demum ad columnam alligatis post tergum manibus obruunt saxis.12x Lum Theodebaidus,Theodeberti Regis ex Deuteria filius, patri defuncto successit: quem tum puerum admodum, dc sub nutricio fuisse Procopius in libro Iu belli Gothici & Agathias scribunt; Aimioinus contra iam virum. Habere tum Theodebaldus potuit annos 2 HI: si Gregorio credimus, qui Theodebertum initio regni Deuteriam in matrimonium duxisse, dc quartodeclino imperi j anno decessisse tradit. Urim. Quo anno Theodebertus obiit, trans Alpes clades nostris illata est. quippe Lanthacarium Ducem Francorum, quem Theodebertus in Italiam miserat, post Coni x m. sulatum Basilij anno V II cum Romanis pugnauisse, sin sumque ac caesum csse prodit Marius in Chronico.

Theodeberto, Theodorici priuigni sui filio, non diu superstes vixit Chrothil dis Regina 'siquidem paullo

post eius mortem Caesaroduni Turonum annis LXXmaior III Nonas Iunias decessit, & Lutectam Parisiorum delata , magna psallentium frequentia , atque iii sacrario Basilicae S. Petri, quam exstruxerat , a filiis suis. Chil-

479쪽

LigER OCTAVUS. 4 , Childeberto & Chlothario Francorum Regibus iuxta

Chlodoueum sepulta est. femina omnibus virtutibus praedita; pia; liberalis; benefica; pudica; de Christiana religione dc de Francis optime merita, quorum omnium in Chiodoveo Rege viro suo idololatriam expugnauit. Per idem tempus Chlotharius Francorum Rex edixit, ut Regni sui Ecclesiae tertiam partem redituum fisco inferrent. Quod clim omnes Episcopi, Augustam Suessionum contracti , consensu ic subscriptione sua non sponte comprobauissent, intercessit Iniuriosus T ronicus Episcopus , negauitque se subscripturum , aCtantam Ecclesiae iniuriam fieri passurum : adiiciens, si Rex Ecclesiis res adimere suas velle perseueraret, Deum et Regnum vitamque breui erepturum. neque enim aequum esse ditari eum patrimoniis egentium, quos ipse de suo alere debeat. His dictis iratus Iniuriosus, ne falutato quidem Rege, Turonos repetiit. Qua vere sacerdotali libertate motus Chlotharius indictionem rescidit, missisque post Iniuriosum viris cum muneribus, veniam facti precatus est. Ex quo intelligitur Reges Francoru nihil tum oneris Ecclesiae Gallicanae, nisi consentientibus ac subscribentibus Episcopis, impositisse.

In parte Britanniae Armoricae tum dominabatur Chanao Comes , caede trium fratrum infamis. qui cum de Macti auum fratrem suum captum in carcere & catenis teneret, velletque interimere, orante Felice Namnetico Episcopo ei pepercit: iurauitque Macti auus se fratri fidelem futurum, nec multo post violata fide, ut satellites ad se comprehendendum missos euaderet, ad alium Comitem Britannorum, nomine Chonomorem perfugit. Is cum inquisitores appropinquare sentiret, Macii auum capulo clausum humauit, ita facto tumulo, vi perparuum spiraculii de caelo animam posset ducere. Eo commento illusi Chanaonis satellites, postquam super tumulum laeti biberant , Domino'suo renuntiant Macti auum mortuum ac sepultum esse . quo audito Chanao Regnum eius totum recepit. At Macti auus velut rediuiuus exsistens ab inferis Venetos urbem petit, ibique tondetur, Sc Episcopus constituitur. sed ut erat

480쪽

RERUM FRANCICAR v xi

leuis&temerarius, mortuo Chanaone capillos promisit, dc uxorem, quam post Clericatum dimiserat, cum Regno fratris recepit. 'uam ob causam Episcopi ei sacris interdixere. Ceterum non dubito, quin Chono- meres Britannorum Comes a Gregorio dictus , is sit,

quem Auctor libri de vita Leonorij Episcopi Commorum appellat, dc quem, Childeberto priore in Francia

regnante, uxorem Rigualdi Ducis Britanni viduam in matrimonium accepiste, ac priuignum suum Iudualum, quamdiu ipse vixit, a dignitate paterna exclusisse tradit: quique invita Gildae Conomeriu vocatur, & tyrannus in Britannia fuisse dicitur aetate Gildae, ac Gilderici Fracorum Regis principatu, magno errore: cum Paullus Cil- dat condiscipulus Childeberto regnante flo ruerit. quo etiam tempore Indualis cognomine Candidus, hoc est

ut puto) Iudualus, Rigualdi Ducis filius, Domnonen

sium in Britannia Dux erat: quemadmodum Auctor libelli de vitaPaulli Episcopi memoriae prodidit. Post Consulatum Basilij anno IX Vcsgothi, iugulato Theudi scio, Agilam Regem consalutauere. E quibus Theudisclum post Conlulatum Basilij V. C. anno

II, 8c Agilam eo mortuo post Consulatum Basilij anno IV regnare occoepisse falsδ tradit Auctor Appendiacis Chronico Victoris Tu nensis Episcopi adiunctae.

Post Consulatum Basilij anno X, belli Gothici xvir

Flauius Iustinianus Aug. Leontium Senatorem, Ath nasij generum, ad Theodebaldum Francorum Regem legatum misit, qui ab co postulare ut arma secum aduersus Totilam & Ostrogothos consociaret, Cederct que opidis & castellis Italiae, quae Theodebertus contra ius foederis occupauisset. Leonti P, ubi ad Theode-baldum venit, ita locutus est. Nonnullis forsitan, pra ter spem exspectationemque accidero aliquid potuit:

qualia vero Romani a vobis passi sunt, alij contigisse

puto nemini. Quippe Iustinianus Aug. non prius Ostrogothis apertyintulit bellum , quam Francorum a micitiam & locietatem data ingenti pecunia redemisset. at illi non modo nihil earum rerum fecere, quas promiserant, sed etiam tanta Romanos iniuria affecere, qua

SEARCH

MENU NAVIGATION