Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

gnaturque Magnentium, natione Barbarum ; maiorum constantis mancipium; praedae Germanicae infelices reliquias domino suo manus attulisse: cumque Romanis

imperare voluisse, qui nisi eorum beneficio liber esse non potuisset. Idem Iulianus in alia oratione de rebus gestis Constantij tradit Magnentium milites region

rios complures, nec minorem multitudinem equitum

ex Gallia & Hispania, praeterea cohortes dc alas ex prae sidiis utriusque prouinciae deductas secum habuisset eas. que copias aduentu Germanorum esse duplicatas, qui Reno, & Oceano in Occidentem Solem spectanti proximi, communis patriae causa, ac spe praedae ad Magnen

tium ultro confluxerant. Romanos autem milites, qudda Magnentio homine Barbaro Sc externo spernebantur, ac Cermanis postponebantur: contra Constantium non sponte armatutine. & in eadem oratione Magne tium asperum ac impudentem Barbarum ex eorum numero, qui non multo antὶ bello capti fuerant, appellat.

Aurelius V ictor, qui Constanti j Aug. aequalis fuit, M

snentium gentis Barbara vocat. Et Auctor libri de vita α moribus Imperatorum eumdem parentibus Barbaris,

rui in Callia domicilium habebant, genitum dicit. Z mus quoctve libro II scribit MVnentium genus quiadem duxisse a Barbarisi sed domo emigrauisse, & inter tos,quae gens Gallica erat,sedem cepisse:atque a Comstantino virtutis ergo ad excelsos militiae gradus esse Promotum: ita eum disciplinae ac linguae Romanaen titiam habuisset uxorem duxisse Iustinam Constantiani& Cerealis alterius post alterum Tribunorum stabulis rorem, ex qua postea Imperator Valentinianus filium sui. nominis tulit, Ex his satis apparet Magnentium natione Francum fuisse: siue, ut Auctor Epitomes Victoris refert, apud Gallos natus sit parentibus, quos inter ceteros Francos Constantius Chlorus ceperat, & in Galliam traduxerat. siue ipse sponte svii Zosimus commemorat ) relicta Germani una cum patre & fratribus, Constantini principatu, ad Romanos se contulerit, scin ea terra locum domicilio delegerit. Laetos autem, vel

sieuti in libris Ammiani manu scriptis, & apud Zosimum

72쪽

L 1 AER PRIMUS.mum legimus Letos gentem Gallicam fuisse ut Zosimus

supra, ita& Eumenius in oratione de rebus gestis Constantii Caesaris videtur indicare :i in qua ait Latium in

agrum Nervicum, unde credo Barbarorum armis cxpulsus fuerat, iussu Maximiani Aug. postliminio esse restitu-ium. Iidem in libro, qui inscribitur Notitia dignitatum, ac prouinciarum Imperij Romani, Laeti Nervij appellantur : & Laetiar opido Nerviorum, cuius mentionem

facit Hugbaldus in libro de vita Rictrudis, nomen de

dere. tamen in supradicta Notitia Laetus cum Gallorum, tum etiam Germanorum praesidiariorum per Galliam dispositorum, scilicet Batauorum, Nerviorum, Lingonum, Gentilium Sueuorum, Francorum, Teutonicianorum comune praenomen est. Ammianus quidem libro XX adolescentes Letos quosillam , cis Renum editam Pambarorumprogeniem ; atque in libro X XI legionem quam dam Laetos vocat. Et imperator Valentinianus maior in libro vii Codicis Theodosiani negat quemquam nisi datis praedibus Laetis praeponi. Ibidem quoque H norius Augustus Laetos Alamannos, & Sarmatas, nimirum captiuis , aut dediticiis oriundos, delectui obnoxios esse, & legionibus inseri solere declarat. Idem que libro XIII, Barbaris, qui ex multis ac variis gentibus ad ipsum confluxerant, terras Laeticas diuidi iubet;& pro suis cuique meritis statutum a se agri modum a tribui : a quibus terris Laeticis Liticiani apud Iordanem, ni fallor, cognominantur, dc Actium in bello Hunnico auxilio iussisse dicuntur. Ceterum non est quod quis existimet Magnentium Francum non fuisse, quod nomen Romanum ipse fratresque eius ac Magnus pater tulerint. nam & Siluanus nomine latino appellatus est fi lius Boniti Franci: & Barbari qui spe honorum dc opum inducti ad Romanos Principes se contulerant, nihil antiquius viplurimum ducebant, quam originis suae monumenta abolere, mirum ut non sit Magnum fili6squo eius Magnentium,Decentium,ac Desiderium,qui diu in Callia domicilium habuere, patria sua nomina Romanis

nominibus mutauisse.

Constantio V II 6c Constantio III Cossi Constantius ceci .

73쪽

RERUM FRANCICAR MAug. Constantium Gallum fratrem pathuelera, quem

arem ante triennium creaverat, MConstantinae sorori suae matrimonio iunctum Orienti praeposuerat, ob eaedem Domitiani Pr f. Montij Qvqst. aliorumque m. plurium e catum purpura exul, dc Capite trucari iussit. cecιν. Anno secundo post Magnentij Franci mortem, nouus iterum in Gallia ex eadem gente ortus est Imperator. Tum in Palatio Francorum multitudo forent: ut ait Ammianus Marcellinus libro decimoquinto, indici6que sunt tot apud eum Germana nomina Protectorum,ae Tribunorum; & ille Candidatus Imperatoris Comstanti j,quem Hieronymus scribit petito a Principe commeatu , sumusque ad Consularem Palaestinae literis commendaticiis, cum magno comitatu iter vehiculis publicis fecisse: & honorifitantissime a Decurionibus Gaetae ad Hilarionem perductum, ac eiecto Daemone sibi redis. ditum fuisse. Horum Francorum auctoritate & dignitate facile primus erat Siluanus, Boniti fortissimi viri, de in bello Liciniano optime de Constantino meriti filius t qui Tribunus Armaturarum, paullo ante proe lium Mursinum, cum lectissimo equitatu a Magnentio adConstantium transierat. sicuti Iulianus in oratione I de

rebus gestis Constantij, & Aurelius Victor, ac Ammi

nus Marcellinus libro Xu memoriae tradunt. Is sui in artum contraham, quae Ammianus libro XV verbosius ccciv. narrat) Arbetione, dc Lolliano Coss. Magister peditum factus est, dc in Calliam missus, quam praesidiis nudam Germani, in primis Alamanni igne ferr6que vastabant. Ibi dum hostes fortiter repellit: non autem, uti Iulianus

oratione II ad Constantium scribit, exacta a ciuitatibus pecunia ac Germanis data pacem amicitiamque redi mii : machinatore Lampadio Praefecto Praetorij, contais Eusebio, ac 2Edesio, apud Imperatorem a Dyn

mio accusatur maiestatis. frustra ciuem sirum, amicumque defendentibus, & calumniatores falsi conuincent bus Malarico Gentilium rectore; Mallobaude Tribuno Armaturarum , paullo ante inquisiitore Gallo Caesari dato : Bappone ductore Promotorum; quem XVI Tpdst anno,Modesto,& Arinthaeo Coss. Praefectum urbis

74쪽

LIBER PRIMvs. js fuisse in libro vi Codicis Theodosiani inuenimus)Bainobaude tum Scutariorum, deinde Cornutorum Tribu-no; Teutomere Protectore Domestico, hoc est Principis Stipatore; Seniauco turmae equestri praeposito, celetisque in aula eminentibus Francis. Quibus de rebus Flauius Siluanus in Agrippinensi Colonia certior factus, audiensque seruos de clientes suos torqueri , ac bona velut in fiscum inferenda describi; ne indicta causa capitis condemnaretur,no mediocriter timebat.solicitum,&aut in Franciam fugere, aut popularibus per Galliam effusis se credere cogitantem deterruit a proposito Laniogessus Tribunus, natione Francus; quondam Candia datus Imperatoris Constantis, eiusque fugae unicus socius; assirmans fore,ut a Francis interficeretur, vel viuus Constantio caput ipsius licitanti traderetur. Itaque mutato consilio Siluanus exercitum, cui praeerat, promissis maximis solicitauit, &Augustus est appellatus. iamque confluentibus undique ad eum promtissimo quoque Megentissimo; ad opprimendum in hibernis Constantium , per Alpes Cottias Mediolanum contendere par bat: cum ipsum spe ingentis pecuniae clam corrupti per

Ursicinum milites die imperi j octauo dc vicesimo trucidauere. Mox quaestiones de Siluani amicis, & coniura tionis participibus crudeles habitae sunt. Proculus de Poemenius supplicio affecti. Asclepiodotus, Lutto , dc

Maudio Comites necati. & ut apud Iulianum moratione II de rebus gestis Constantij legimus, Siluani paruus filius,quem is in Galliam proficiscens obsidem fidei apud

Imperatorem reliquerat,incolumis seruatus. Ammianus

Marcellinus Siluanum fortissimum ducem , magno- rvunque meritorum appellat: Aurelius Victor in Gallia natum Barbaris parentibus dicit. Eumdem Auctor libelli de vita & moribus Imperatorum Barbaro quidem patre genitum, sed Romanis artibus ac disciplinis institutum; natura autem blandum, dc patientem ait fuisse. ut non dubitem, quin falso de maligne Claudius Mamertinus in ea oratione, qua Iuliano Aug. pro Consulatu gratias agit, Siluanum tamquam imbellem; libidinosum ;curarum, vigiliae, & laboris intolerantem; auarum,

75쪽

crudelemqu* carpar, dc propter cacam imperandi copia ditatem in ferrum ruisse assirmet. Eodem anno VIIII dus Nouemb. Flauius Iulius Con stantius Aug. Flauium Claudium Iulianum, fratrem patruelem, Iuli, Constantij filium, Constanti j Chlori Aug.

nepotem, Galli Caesaris fratrum, quatinor & viginti annos natum Mediolani Caesarem creauit, & in Galliam ad repellendos Germanos naisit: qui ficati Iulianus ipse in epistola ad Athenienses, Δί Libanius scribunx quinque dc quadraginta urbibus capti direptis,aς diu

rutis , multis praeterea castellis Gallicam ripam Reni omnem, agrosque usque ad trecentesimum stadium a flumine tenebant: & adiacentem sibi regionem purnongenta stadia erant depopulati. Hos Germanos Zo- simus libro III Francos, Alamannos,& Saxones fuissidicit. Et Alamannos quidem Libanius in laudatione Iuliani, Hermias Sozomenus libro v Historiar Ecclesiasticae, & Socrates libro HI a Constantio, cum Magnentio bellum gerente, per Iueras euocat's ac mercem

δeconductos in Galliam erupisse tradunt: contra qROS comparatas copias Magnentius in Constantianos duxit Calliae tutela Decentio fratri permissa, quem C do' marius Rex Alamannorum, populatione Galliarum nobilis proelio sup auit. Quamquam Iulianus oratione Ide rebus gestis Constantii factum qius aut dissimulans, aut ignorans, affiniat Magnentium, abductis secum Galliae viribu , provinciam vacuam Earbaris reliqui se quo nomine non Fr ncos, aut Saxones ; quippe hi inrignenti j soci j erant in sed Alamannos a Iuliano dc supra

dictis auctoribus designati apparet. FrancoS autem eo

dem tempore in Galliam incurrisse indicat An in nus Marcellinus in libro X v, pud quom Constantius Aug.

de Iuliano Caesare faciendo exercitum assQquens , ait Barbaros tyrannorum, hoc est Francos Magnentii, a quς Siluani popularium Mawibi Romanostare nefar ut re, rupti ique limitibus Gallias impunψ peruagari Franci certe, Barbari ab Marcellino appellati, statim post Silu ni mortem Coloniam Agrippinam, clarissimam urbent inferioris Germaniae obsedere, captamque delevero. Ax

76쪽

L1BER PRIMVs. 3 Saxonibus cum Iuliano rem fuisse nemo praeter Zosi1-mum scribit : quae gens piratica famosa, Cimbricam Chersonesum & insulas Albis ostio obiectas colens;

oram Galliae maritimam viminei nauiculis,corio bubulo circumsutis , infestam habere magis quam opida oppugnare, aut interiora regionis peDetrare consueuerit. insequenti ai mo Viem aecum biemauisset, de insignia ςςςLyy

Consulatus sumsisset Iulianus CMur oloniam Agrippinens ante inenses circiter decem captam ovi ipse in epistola ad Senatu populumque Athenienserti ait recinpit.Vnde Ammianus Marcellinus libro XVI tradit Iulianum ingressum Agrippinam,ante eims in Gallias aduentum excisam, non prius inde mouisse , quam cum Francorum Regibus , furore mitescente perterritis, pacem Reipublica profuturam firmauisset, et emque munitis imam refecisset Constantio IX, δί Iuliano Canare II Coss. apud AG cc

Sentoratum commisso prusio caesa sunt)amannorum 1ena millia; Clinodomarius Rex captus; plurimi vi fluminis Reni ablati , atque subna erit : ex parte Iuliani

ccx L&vii desiderati ; in his Bainobaudes , de quo

supra mentionem feci, natione Francus, Tribunus Cornutorumi, Cum post eam victoriam Iulianus Caesar vastata Alamannia, exercitum in hiberna deduceret; a diissetquc Francos aliquot per occasionem, praedarum

agentarum cavsa n Galliam irrupisse: & inter Renum ac Mosam loca nuda praestidiis, uiuosque Iuliacensitum, ac Traiectensium depopulari: ad eos opprimendos co tendit. Erant autem Franci sicuti Marcellinus libro X v si scribit haud amplius quam sexcenti: quos,sredo quod Sc patrio more leuiter armati, & insita quadam Velocitate praediti erant; velites appellat. Hi Caesaris

aduentu exterriti duo munimenta dudum deserta,ad r pas Mosae posita occupauere: circumsessique per II fercmenses Decembrem atque Ianuarium, nimirum dies ιν & L oppugnationem sustinuere. Interea Caesar Veri- tus ne quia numen congelaverat, silentio profugerent ,

milites lusoriis, hoc est leuibus nauigiis inuectos, noctii glaciem frangere iubebat. Ita Franci fame dc inopia

pressi, & assiduis laboribus vigilis ue confecti se dedia

77쪽

RERUM FRANCICARUM

derunt, atque ad Constantium sunt missi. quos ille coi festim solutos, dc armatosi copiis suis immiscuit , rniratus speciem ac magnitudinem corporum : nam singuli multorum instar esse videbantur. Addit Marcellinus Francos magna manu ad eximendos obsidione ciues venisse: cumque eos iam captos ad Constantium perduci cognouissent ; nihil praeterea ausos domum reuertisse. At Li-hanius in laudatione Iuliani ait hos multis suorsi amissis repulsos esse, nec sexcentos, sed mille admodum castello vacuo ab incolis se inclusisse, atque ab Iuliano captos esse. Hoc est,quod in epistola ad Athenienses Iulianus ipse scribit duobus proeliis, Muna expugnatione Barbaros mille, aetate florentes, in suam potestatem venisse.

Eusebio, re Hypatio Coss. Claudius Iulianus Caesar,

sexcentarum nauium classe fabricata, deductaque in Renum, Germanis bellum intulit: partem Saliorum in fidem accepit .Chamavos expulit': magno puerorum, mulierum, pecorisque numero potitus est: tantum d nique Chamauis terrorem iniecit, ut obsides dederint: dc quae praecipua expeditionis causa erat, frume

tum ex Britannia insula squod ipsis inuitis supportari potuisse negat Eunapius) in castella ac hiberna militum ad Renum posita tuto deinde dc facile sit subuectum. sicuti fieri consueuisse Libanius in laudatione I liani , Ammianus Marcellinus libro X VIII, & Zosimus libro H I tradunt. Equidem Iuliano in epistola ad Athenienses ita loquenti de se magis quam Marcellino, tum 4n Oriente sub Vrsicino militanti, credi arbitror oporte-ae : qui nec ullius Classis comparatae mentionem facit , mec in Reno, hoc est, ut Zosimus docet, in insula Batauorum; sed in continente Gallia aduersus Salios, &Chamavos bellum a Iuliano gestum esse dicit. Sic enim libro XVII refert: cum Franci, qui Salij appellantur,

Toxandriam locum, vel opidum Toxandrorum ante aliquot annos occupauissent: Datiano,& Cereale Coss.lulianum ad eos opprimendos omnibus copiis contendisse. properanti, & iam Atuacam Tungrorum ingresso legatos a Saliis de pace occurrisse, ac postulasse, ut sibi, nisi lacesserentur, quieturis suis in finibus considere eius

78쪽

LIBER PRIMUS. D voluntate liceret. quos Iulianus Caesar cum mandatis donisque remiserit pollicitus, dum re deliberata reuerterentur, se ibidem exspectaturum: ac nihilo segnὰς post discessum legatorum motis castris; dc Seuero m- gistro equitum ad ripam Reni versus, qua effugium p tebat, proficisci iusso, celeriter exercitum in Salios duxerit, cunct6sque deimprouiso diuersis e partibus aggressus, perculsos ac supplices cum coniugibus & liberis in deditionem acceperit. e Chamauis deinde, qui similiter cis Renum agros armis quaesitos tenebant: multos occisos; captos; reliquos in fugam coniectos esse;

ac pace per legatos impetrata incolumes domum rediis. se. Tham tria munimenta, siue castella, quae illi impositae flumini Mosae funditus euerterant, iussu Iuliani a militi bus esse restituta. libro autem xv III Marcellinus scribit anno insequenti Eusebio, & Hypatio Cois Iulianum cccclxhorrea in eorum locum, quae Germani circa ripam Reni incenderant, plurima exstruxisse, incaque frumentum,

quod alendis militibus satis crat, condidisse. Eius aduersus Salios expeditionis quis fuerit euentus Libanius in laudatione funebri Iuliani docet, in qua dicit Iulia num Caesarem, more fulguris Circa flumen Renum repentc visum, tantum omnibus Saliis terrorem iniecisse,

ut traduci eo quo vellet suppliciter orarent, sub eius imperio dc ditione futuri. agros itaq; petentibus Caesarem dedisse, ac postea Barbaroru aduerius Barbaros opera in bello usum esse. Quae ita gesta esse Iulianus ipse supra scri bit: nisi quod non nomen omne Saliorum, uti ait Liba nius, sed partem tantum gelis,quae in Galliam irruperat, deditionem fecisse verius dicit. Salios autem in Galliae si nibus a Iuliano collocatos esse docet libellus, principatu Honorij &Theodosj minoris editus qui Notitia dignitatum & prouinciarum Imperi j Romani inscribitur: in quo legimus Salios Seniores, eo cognomine a Saliis I nioribus distinctos; quod primi inter Romanos recepti sunt, intra Gallias sub viro illustri Magistro equitum Callicanorum militauisse. Zosimus non modo Salios, sed etia Quados in deditionem redactos esse lib. III assirmat,

ac memoriae tradit Quadis, parti Saxonum, cum eru'

79쪽

ptionem in Galliam facere pararent, finitimos Francos captis armis, iter per silos nnes dare noluisse: ne Caesar iustam belli ipsis iterum inferendi causam haberet. Nam ut supra docuimus,Iulianus in primoConsulatu cum Regibus Francoru, Deus nem Coloniae Agrippinensi ab ipso captae oppositum,pagosque Vicinos, per quos Saxones

nonnumquam in Galliam contendebant, tenentibus,pacem inierat.)Quados itaque tumultuariis nauiculis Franciam circumvectos accessisse ad insulam Batauorum amnicarum maximam: quam occupauerant Salij, Fra

Cica gens, a Saxonibus agris expulsi: & fusis nigatisque Saliis, ibi sedem capessivisse. tum superueniente cum exercitu IulianoCaelare, Salios iam a Quadis exagitatos una cum Rege suo ultroeius se sdei ditionique permisisse: ChamavosCariettonis Franci praeclara opera furtis potius quam proeliis oppressos esse: & ex utriusque

gentis dediticiis legiones, quae eius aetate nomen retinerent, a Iuliano factas. Quibus verbis Zosimus docet Salios, hoc est partem Saliorum; sub aduentum Iuliani in Callias, a Saxonibus e finibus suis pulsos, in insula Batauorum consedisse:ibique Iulianum Caesarem cum Saliis,

de Quadis bellum gessisse. Quamquam nonnulli docti

viri, cum animaduerterent Quados a Valeria regione

Parmoniae flumine Danubio diuisos; ab Oceano, dc Saxonia longissime abesse: Z5 apud Iulianum, ac Marcellinum Saliorum, & Chamavorum velut una eadόmque expeditione subactorum mentionem fieri: Zosimum errare, & Chamavos in Quadorum locum substitui Oportere existimauerunt. in quos quae de Quadis Zotamus dicit, nihilo magis conueniunt. Neque enim Ch mauos partem Saxonum appellare licuit, cum & ab Eumenio in laudatione Constantij Caesaris, & a Sulpicio Alexandro libro Iu Historiae inter Francorum gentes

numerentur. Neque eosdem aut per fines Francorum

pedestri itinere in Galliam contendere: aut ut insulam Batauorum inter ora fluminis Reni positam peterent; Franciae litora classe praetervehi oportuit: si verum est, quod Cornelius Tacitus, Tabula Theodosiana, Sulpicius Alexander, dc napius Sardianus docent, Chanaa-

uos.

80쪽

L I B E R P R I M V s. Iuos circa inferiorem ripam Reni coluisse: unde in Galliam, a qua tantum flumine Reno dirimebantur, ipsis

transire facillimum fuit. Praeterea auctores huiusce le tentiae,dum Zosimi errorem vitare volunt,in alium necopinantes incidunt: Chamatasque, & Salios, viro Dque Francorum populos, sine Causa hostes ex conterraneis ac consanguineis faciunt. Erunt forsitan, qui credent , quidquid Zosimus de Quadis supra dixit, Caucis

maioribus conuenire: quos Claudius Ptolemaeus scridit oram Septemtrionalis Oceani ab amneVisurge usque ad lumen Albim tenuisse ; Saxonibus super Ceruicem peninsulae Cimbricae habitantibus confines: itaut Cauci a conterminis Saxonibus postea domiti, pars eorum vocari potuerint. Cui opinioni libenter accederem, si

apud auctores, qui de eo sellascripsere, & in Notitia dignitatum Imperij Romani uti Sasorum, ac Chamavorum,sic Caucorum mentio fieret:&Claudianus Caucos

Fraudorum nationibus non annumeraret.

Ceterum animaduerto Chamavos ut ex his, quae E

napius & Petrus tradunt, colligi potest) multis suorum occisis; multis captis; in his Regis ipsius filio; ex insula

Batauorum a Iuliano expulsos, in finitimam partem Germaniae; hoc est in suas sedes reuertisse:quibus C sar in hosticu transgressus, ac cum Rege gentis collocutus pacem acceptis obsidibus dederit. Sic autem Eunapius scribit Iulianu Caesarem, cum in Germaniam transiret, dc Chamavi,ut ipsis ignosceret, supplices peterct:Nebiogastem Regem in colloquium venire iussule. quem M in ripa fluminis Reni cum suis stantem conspexit ; adhibito interprete se, si obsides sibi darent, cum his pacem facturum dixisse. affirmantibus Chamavis totidem eum fidei obsides,quot captiuos habere: Iulianum respondisse hosse bello cepisse: obsides vero a volentibus tradi oportere. deligerent itaque ex Optimatium numero, quos huic rei maxime idoneos existimarent. aliter pacem suspectam & infidam fore. Rogantibus Barbaris; diceret aperie, quos vellet obsidum nomine accipere: Caesarem, Ut Regis unicum filium, quem ipse captiuum in sua potestate habebat, ad se adducerent, exegisse. Tum Vcro

SEARCH

MENU NAVIGATION