Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

aut una cum Hunnis Maeotin transisse non credo. cum

i ά ά, Hunni aetate Valentis Aug. paludem Maeoticam transierint, & Sarmatiam Scythiamve Europaeana Gothis expulsis occupauerint: Burgundiones vero supradicti vii Zosmus indicauit ante hunc transitum annis amplius CXX in Sarmatia Europaea sedes haberent, &Thraciam ac Illyricum depopularentur. Vt appareat eosdem postea ab Hunnis Maeoticum lacum transgressu una cum finitimis Alanis & Gothis, ceterisque Sarmatarum nationibus domitos esse: meliusque ac verius Agathia Procopium assirmare Hunnos Vtiguros, ac Cutri-guros solos, squi tamen iam tum his nominibus noti fuisse mihi non videntur nec ullos una BurFundiones Maeotin transiisse. Haec de Burgundionibus cum Trania nanis, tum Transistrianis notaui, ut studiosi facilius auctores de utrisque loquentes intelligerent, neque ex Germanis & Scythis confusis gentem unam facerent. cce- Post Consulatum Gratiani III,& AEquiti j Valentinianus η maior Bregetione in Valeria parte quondam Pannoniae decessit: dc Valentinianus minoreius ex Iustina filius, tum quadrimus in castris ad Aquincum opidum vi pdstiue ab exercitibus Gallicanis oc Illyricis Imperator est consalutatus, AEquitio, & Merobaude Magistro peditum, ac Cereale pueri auunculo auctoribus: factumque militum mox Gratianus Aug. Valentiniani maioris ex Seuera priori uxore filius comprobauit. a diuerticulo

Francos repetamuS.

Vetus quidam rerum nostrarum scriptor, Theoderici Merouingorum Regum penultimi aequalis; Rorico Monachus ; Auctor libri de vita Sigeberti Dagoberti filij; Aimoinus in libro I Historiae; Sigebertus, aliique recentiores tradunt Troianis, seu Sicambris Pannoniae tum incolis, ac Maeotidi paludi vicinis, iamdiu Imperio Romano ut assirmant subiectis tributa in decenniu ab Valentiniano maiore remissa esse . quod eorum opera Alanos, qui defecerant, victique in supradictam paludem

se receperant, ibidem ad internecionem cecidisset. ob id Francos, hoc est feroces, ab Imperatore appellatos esse: post annos iovectigal dependere recusauisse: Senatorem

92쪽

hi AER PRIMV s. 'Romanum, exactoresque interfecisse: &a Valentiniano atroci proelio fusos praeter ceteros Regem Priamum At norum victorem amisisse. tum Francos ne libertatem perderent digredientes finibus Pannoni ac re licta urbe Sicambria, Marcomere &Sunnone ducibus in Germaniam commigrauisse, & circa ostia fluminis Reni sedem cepisse. Et in legis Salicae prooemio dicuntur Francipauci numero, sed virtute praestantes grauissimum Imperij Rom. iugum excussiste: armisque Jibertat recuperauisse. similiter Monachus quidam in libro II rerumpestarum Caroli Magni scribit Germaniam, Franc6sque a Romanis defecisse. Quam totam fabulam alias, uti spero,cuertam, neque huic loco inseruissem, nisi nonnullos doctos viros, quidquid apud quosque auctores legerint, pro certo habere animaduertissem. Nunc ne de Fran- Corum origine, ac nomine; de Sicambria opido ; &de Pannonia procul a palude Maeotide terris fluminibusque diuisa loquar) nego Francos, dc Alanos Principibus Romanorum stipendiarios umquam esse factos. Nam MFranci centum annis ante Valentiniani aetatem continentibus incursionibus, quas supra scripsi, prouincias Imperij Romani, in primis finitimam Galliam vastavere: & Flauius Vopiscus auctor est, cum Interamnae statuae marmoreae Taciti ac Floriani fratrum fulmine ictae contritaeque concidissent; consultos Haruspices respondisse ex eorum familia Imperatorem Romanum quandoque exoriturum, qui Parthis ac Persis iudices daret; & Francos ac Alamannos legibus Romanis assuefaceret. Ni tardus quoque in libro I bellorum ciuilium ait Francos Romanis viribus domari non potuisse. Denique ne Valentinianum quidem Alanis bellum intulisse ullus historicus scribit. contra Ammianus Marcellinus libro XXXI tradit eosdem sua aetate, id est Valentiniani

principatu, in Scythia finitimis omnibus bello super xis, qui & ipsi victorum nomine appellabantur, imperauisse. constatque Renum ut antea, sic tum maxime; &Danubium, ex quo Aurelianus vetere Dacia decessit

finem Imperi j Romani fui ste: & quarto regni Theodo-sij, septimo post mortem Valentiniani anno, Antonio,

93쪽

- RERUM FRANCICARUM LIBER L

&Syagrio Coss. sicut Prosper Aquitanus in Chronico refert Priamum in Francia regnare coepisse. Neque est, qudd quisquam dicat a Constante, & ab Honorio Reges Franciae praepositos fuisse videri. quando Drusus Caesar Vannium Sueuis imposuit: &Zizais a Constantio Aug.

Regnum Sarmatarum liberorum accepit: atque Parthamaspales a Traiano Rex Parthorum apud Ctesiphontem est Constitutus. Sueuos tamen, & Sarmatas, & Pa thos nemo est qui credat umquam Imperio Romano paruisse. Nec auctorumcontra sentientium opinionem

Iordanes quidquam adiuuerit, a quo dicitur Actius fu- perbiam Sueuorum, hoc est Iuthungorum, Francorumque barbariem magnis caedibus seruire Imperio Romano cos osse. quippe his verbis Iordanes tantum ostendit Francos, &Iuthungos post aduersa proelia,factamque pacem Romanis contra hostes auxilium tulisse: sicut Meroueus Francorum Rex bello Hunnico fecit. Ita Flauius Vopiscus in libro de vita Probi Aug. loquitur, affirmans omnes Germanos, hoc est Francos, & Alamannos, quos alij Alamanos, alij Alemannos,quidam Alemanos appellant, cum a Proculo solicitarentur, Probo semire, quam cum Proculo esse maluisse.

94쪽

ΗADRIANI

VALESII

RERUM FRANCICARUM

LIBER SECUNDUS

tis earumdem victoriis in Imperatoru gratiam amplific, runt : Vereor ne pleraque superiore libro de Francis dicta ingrata relatione lectorum animos fatigarint: dum infelices incursionum euentus; victos Francos, & aut caesos in acie; aut captiuos in arena cum Regibus suis bestiis obiectos , ac insultationes Romanorum CXpono.Quamquam si quis attente cosideret, quo se modo Franci his in calamitatibus gesserint: haud dubie fatebiturnusquam clarius & illustrius corum virtutes eluxisse, quas ipsorum hostiu oratores aliud agendo imprudentes

laudauerunt. Quanto enim animo quantaque Constan-PTANDvM nobis fuerat, Vt re rum a Maioribus nostris aduersus Romanos, dc Barbaros terra marique gestarum Francos scripto res haberemus. Verum quoniam uti ceterarum nationum ita dc nostrae a Romanis primordia pe-

. tenda simi,qui praesertim in pane ' gyricis cladeogentium dissimula-

95쪽

spectaculo essent, mortem sibi ignominia leuiorem in turauere 3 &cum ceteri ad bestias condemnati suppliei

ter vitam precari; aut exsangues metu tota arena fugere solerent: ipsi tamquam parum esset emissas cauea feras exspectare, ultro eis occurrebant; saeuientium rabiem lacessebant; vrsorum rictibus semet ingerebant. cum tamen natio frequens dc valida tot continuis cladibus

non infringi, feci accendi; tam crudelibus suorum suppliciis non ab incursionibus deterreri, sed ad ultionem stimulari, & ad maloeta audenda incitari videretur. Certe R. Valerius Constantius Canar in Batauia, in insula Britannia, in media denique Francia magnas ex Francis victorias tulit. num ideo postea Constantini principatu Franci rarius in Gallias irruperunt λ Num a Constantino toties victi arma deposuerunt 3 nonne & Crispo Caesari, α Constanti Aug. eius filiis bellum intulerunt ὶ nonne,

ut ceteros antea omnes in Gallia tyrannos; sic tum Magnentium auxiliis iuuerunt i nonne occupationibus, &mortibus Imperatorum; segnitia Ducum; ab lentia logionum in occasionem incursionum usi sunt 3 ut quae domi deerant opes de Romanis quaererent, & ignominiam acceptam ulciscerentur. Si tamen tam ignomunioso nomine clades Francorum appellare licet, qups constat ab Romanis non vi, sed dolo; non proeliis, sed

furtis vinci consueuisse: dc quos praeter ceteros truces, ferina Contentos, ac Vitae contemtores Panegyrista quidam fatetur difficillime superari potuisse. Ascaricum

quidem S Regalsum Francorum Reges tamquam trans . fugas vel fugitiuos turpissima ac taeterrima morte assi elos esse indignabitur magis quam mirabitur, qui Du ces hostium a veteribus Romanis vinctos ante currum duci, re in carcere necari solitos non ignorauerit. Sic Aristonicum Regem Pergamenorum carnificis manu

strangulatum ; sic Iugurtham Numidiae Regem fame necatum; sic Antigonum Iudaeorum Regem iussu M. Antonij Triumuiri securi percussum accepimus. & ne sibi placeant finitimi Francis Alamanni; Regem eorum Valentiniani maioris principatu a militibus Romanis captum & sumum patibulo apud Ammianum

96쪽

Marcellinum inuentinus. minus ut mirum sit Constantinum , qui in Dardania natus inter Moesos ii florum sui ait Florus) Barbaros Barbarorum, multum a popularibus traxerat feritatis: qui filium , uxorem; ambos Licinios, alterum sororis virum; alterum filium; mult6Ωque amicorum suorum interemit: in Reges nostros tam inhumane saeuiisse. cuius tacitiae hanc praecipuam causam fuisse ex Eutropio intelligitur, ut eo supplicio Constantinus militum sibi de Gallorum animos conciliaret quorum alteri continuis Francorum irruptionibus fatigati semper in armis esse cogebantur: alteri sine in te missione vexati populationes agrorum suorum in aucto res vindicari cupiebant, & perpetuam sibi securitatem ac pacem occisis hostium Regibus promittebant. Neque tamen prouincialibus voto potiri, ac militibus quiescere licuit, antequam Constans Aus. Constantini Maximi filius pacem cum Francis fecisset. quo tempore ob

aduentum eorum in Galliam tanta Occidentis prouincias perturbatio,tantusque terror invaserat,vtGalliarum

atque etiam Italiae Episcopi inuitati a Constantio Aug. ecclesias sibi commissas deserere, & Concilij habendi causa Antiochiam proficisci non auderent. Tum igitur pace facta,multi primores Fracorum ad Constantem; ac

deinde ad Constantium fratrem eius se contulere: eorsimque multitudo in Palatio florere coepit. ita factum est, ut qui domi remanserant Franci rarius postea in Galliam erumperent. Sive quod optimates suos principibus Rom. militantes reuerebantur: siue quod cum popularibus pugnare nefas esse existimabant. tantum enim Edei ac virtuti Francorum Imperatores credebant, Vt eos si pius ac libentius quam Romanos ad muniendam ripam Reni, de ad reprimendos non Alamannos modo, sed etiam Francos ipis mitterct. Ita Siluanum Francum

Constantius Magistrum militum fecit, & in Galliam, quae ab Francis & Alamannis serro igne vastabatur, misit. Ita Charietto nationis eiusdem principatu Valentiniani Comes per utramque Germaniam,cXercitum

Francis, Alamannisque oppositum rexit. Ita Mallobaudes Francorum Reic ab Gratiano Aug. Comes Domesti-

97쪽

RERvM FRANCICARvMcorum factus, & cum magnis copiis aduersus Alaman nos missus est . aqua expeditione libri huius Deo auspi

ce sumemus exordium.

ALENTIS v I SCValentiniani II Conlulatus quam Occidentalibus laetus, dc felix; tam Orientalibus Romanis funestus ac paene exitiabilis fuit . quippe Gothi, quos a Moesia inferiore & Scyth;a Thraciae prouinciis Ister antea diuidebat: ab Hunnis suis sedibus expulsi, ac iussu Imperatoris in finibus Thraciae collocati ex constituto re lauere. ac primo Lupicinum ; mox Traianum Duces fudere: ultimo Valentem ipsum totis Imperij viribus instructum ad duodecimum lapidem ab Hadrianopoli acie victum occidere. atque exinde ex Vexatoribus Thraciae & Illyrici prouinciarum posseu fores fieri coepere: maiori postea Occidentalibus, quam

Orientalibus Romanis exitio futuri. At eodem anno in Occidentis tractibus cum Lentienses, Alamannorum gens Raetiae proxima; X L millibus hominum coactis in Galliam irrupissent: Gratianus Aug. Nannienum Ca tum Ducem Cum exercitu aduersus hostes misit: esque

socium imperij dedit Mallabaudem , Dominicorum C

mitem, Regemque Francorum, etirum fortem ac bellicosium. qui ambo apud Argentouariam opidum superioris Germaniae Lentienses acie fuderunt ac fugauerunt. adeo Vt

quemadmodu Ammianus Marcel .lib.XXX I scribit ex proelio Barbarorum millia non amplius quinque superfuerint: Rexque ipse, nomine Priarius, auctor belli sit interfectus. Eiusdem Lentiensium, siue Alamannorum cladis Hieronymus, Orosius, dc Cassodorus Senatormentionem faciunt: e quibus Senator, a Marcellino sine causa dissentiens, Gratiano IV & Merobaude Coti . proelium commissum esse dicit. Hic est Mallobaudes RςX, quem Marcellinus libro XXX Mellobaudem appellat : & cuius insidiis circumuentum Macrianum, Alamannorum Regem potentissimum , dum populabundus auidius quam cautius Franciam peruagatur,per iisse tradit. quem praeterea Tiro Prosper prodit Rico-

98쪽

Li AER SECUN Dus. Dmere, & Clearcho Coss. Magisthum militiae fuisse, MGratiano circa Lutectam Parisiorum cum Maximo confligente ad Maximu transisse. Verbi Prosperi huic loco inserere conuenit. In Britannia perseditionem militum Maximus Imperator est factus e quo mox in Gallias transfretante , Gratianus apud Parisios Merobaudis Ma ctri militum proditione superatin, oe fugiens; Lugduni captus atque occisus est. Quibus in verbis mendu este, M sublato Merobaudis nomine, Mellobaudis nomen in suu locum restitui oportere nulli animaduersum miror Nemo enim in Marcellini ac Pacati lectione versatus nescit Merobaudem Magistrum peditum in Gallia, deinde bis Consulem,Imperatorisque Gratiani amicum &consiliarium, fidem ei ad ultimum sanctissimam praestitisse: rebusque pςrditis , & Gratiano ab exercitu suo deserto aC pro dito , quod militibus Romanis paucos Alanos ingenti

mercede Conductos anteponeret: arbitrium Maximi victoris suapte manu occupauisse. Comites autem, hoc

est rectores Domesticorum equitum de peditum nequis Mallobaudem Francorum Regem eo functum officio miretur in Praefectorum, & Magistrorum militiae auctoritati proximi fuere: adeoque dignitate eminuere, ut Diocletianus, dc Michael cognomento ex Comitibus Domesticorum; Iovianus ex Domesticorum primo; Glycerius etiam ex Domestico facti sint Imperatores : &Bacurius a Rufino gentis Iberorum ReX, a Socrate Regalis dictus; ac Ataulfus, qui post Alarici mortem Gothorum Rex fuit; praeterea Dagalaifus, Ricomeres, Stilico, Castinus, Sporacius, Venantius, Mauo tius, qui omnes ad Consulatum peruenere;Comites D mesticorum fuerint. quamobrem Malchus prςfecturam, seu sicuti vocabant) Comitiuam Domesticorum inter Palatinas dignitates claram & illustrem appellat. Apud Ammianum Marcellinum inuenio Mallobaudem,&Ricomerem uno eodemque anno, nimirum Valentev Idc Valentiniano II Coss. Comites Domesticorum Gratiani fuisse . Ex quo apparet alterum Domesticis

equitibus, alterum Domesticis peditibus praefuisse. Et de Mallobaude quidem supra diximus : nunc de Ri-

99쪽

co RERUM FRANCICARVM

comere pauca. dicenda sunt. .il omi i

Fuit Ricomercς natione Francus , stirpis Regiae triae virtutis & rEligionis to X. Hic a Gratiano: A gusto , ad quem se contulerat, in Thraciam praemissus; postulante Fritigema ge Gothorum, t Imrrator Valens ex nobilib viris aliquos aiu scobsides mitteret ;vltro se ad hostem furu ac perfidum iturum pollicitas est Dareumenta dignitatus inquit Marcellinus nat . ccca lium daturus. Ausonio deui de Olybrio Cossiesta ς φη - Fos ut antea Valentinianus fratri ; sic Gratianus Theodosio. primo eius imperij die i siculi Pac tus dicit γ tradidit it apud Sirmium Comes Theodosio durus est. Libanius in libro de Nita sua scribit άl Rico mero Deorum cultore Magistro militum dilectum se an

te quam visum: Zc apud Antiochiam mutuo conspectu aci congressu amicitiam coniunctam, dc omnem sibi honorem habitum esse :Inde Ricomerem ad Imperatorem ConstantinopoIim venisse: eodemque se cius mox futuri Consulis literis euocatum, Consulatum ineunti et quentiam suam laudatione approbauisse : & Ricomerem interroganti Principi, Cuius maximet Rhetoris oratione esset delectatus, Libanii respondisse. Ex quo apparet Ricomerem, quem' Socrates Rychomelianunia

pellat; non modb Latinis, sed etiam Graecis literis doctum fuisse: & a Theodosio Magistrum utriusque mili-

Lxxxiv. tiae;deinde cum Cleaircho Cosulem factum, nequaquam post Gratiani mortem ut aliqui arbitrantur ad Theodosium se contulisse. Nam Socrates libratu, Marcellinus in Chronico, Paullus in libro XII Historiae Miscellae M et cc- robaude II dc Saturnino Coss. VIII Kal. Septembres; Prosper autem,&Cassiodorus Senator anno insequenti

Ricomere dc Clearcho Coss. Gratianum occisum mC- morant. Vt etiamsi Socrati ac Marcellino credere veli mus , tamen non potuerit Ricomeres intra menses lY ex

Gallia Constantinopolim peruenire , inde Theodosio

probatus simul ac visus Antiochiam ad res Oricnti S componendas mitti, Constantinopolim regredi, dc Consul creari, quod praemium nis oportis & bene- meritis dari non solebat. Neque mirandum est, quod

100쪽

;Adb inante in tractibus Occidentis Valentiniata' iaci, idem acciderit. Zosimus a Libanio M a vero dis sentit, ac libro IV prodit Ricomereris iti regia Valenti niani,hoc est Mediolani in Italia vertitum: quo tempό- re Arbogasti nimirum populari suo atque amico Fl. Eu

genium commutidauerit : ac postra ad Imp. Theodo num profectum esse. additque Theodosium expeditio nem in Eugeritum parantem,equitatui Ricos inerem vir tutis multis bellis expertae virum praeficere statuisse: sed lhunc interim morbo obiisse. Quintus Symmachus qui dem, cuius sunt ad Ricomerem, quem studiose coluit,

xvi epistolae ; eum siuea Theodosiii missus 1, siue adue sus Maximum in Italiam ductus erit; Romam venisse

scribit. eiusdem constantiam in amicitia, virtutes, oc CuparionCS, Curas, literas optatas de iucundaς; benignLtatem in se, mores, & meritat, communes etiam amicos

Flauianum, qui bis Praefectus Praetori j , & Histbrieus di .

sectissimus fuit; ac Eugenium postea Imperatorem ce lebrat: ciquC pro munere Consulatus eius, quod anno pdit acceperat, gratias agit. Apud Libanium v cpisto. lasMSS. leghmis: quarum in una nuntio victoriae Rico-ineris allato Antiochenses laetari admodum dicit. In alutera eius ductu magnas res gestas; multa secunda proelia facta; plurimos hostes superatos; eius consilio ac manu Imperatore adiuuari scribi . tres reliqua: mliri memoria dignu habent. tertim non dubito,quin Ricomeres ille iple sit qui in Faltis Cosular.a Gregorio citatis Richime res Vocatur, Thoo meris Regis Francorum ex Astila pater. Cum Ri meres Clearchi collega in Fastiς Capitolinis,&in Senatoris Chronico Ricimer,ac Flauius Richi-mer;a Cri cis Richomeres appelletur:& apud Ammiana Marc.natalium splendore ac dignitate eminuisse dicatur. Ausonius Burdigalensis, ex Praefecto Consul a Gratiano factus, in Precatione prid. Kalendas Ianuarias fascibus sumtis,& ingratiarum Actione pro Consulatu Fra Ccc-CO , c Suevos id est Alamannos) certare ad obsequia, ' '

SEARCH

MENU NAVIGATION