Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ut cum Romanis militent, scribit: & Gratianum Aug. discipulum suum affirmat vocandum esse Germanicum ob deditionem gentilium ; Alamannicum ob traducti

nem captorum: atque uno anno pacatum esse Danubii

limitem ac Reni. dc in antiqua inscriptione apud Resen dium Gratianus Germanicus Maximus, Alamanni in Max. Francictu Max. Gothicus Max. Consul IIII appellatur, non immerito: quippe Mallobaudis Regis, comitumque eius Francorum;praeterea Ricomeris, ac Bautonis opera utebatur: & Arbogastem Francum, factione inimicorum expulsum domo cum suis ad se receperat: ecca atque Valente V I &Valentiniano M C . per Nannie-- 'm' num ac Mallobaudem Alamannos Lentienses acie fuderat : Coegeratque robustissimos iuuenes, tironibus admiscendos, obsidum loco tradere: dc multitudinem captiuorum in Galliam traduxerat : & eodem anno

ductu Theodosij Magistri militum Gothos, Hunnos, aci

Alanos interfecto Imperatore Valente, deletoque eius exercitu per Thraciam dc Illyricum licentius essus os tanta caede prostrauerat, paucis Vt clam Danubium tr nandi , aut lintribus transeundi, domumque reuertendi spatium daret. Quae fuit causa, quare Gratianus Augustus Theodositum, Theodosij Magistri equitum viri to tissimi ac felicissimi ex Thermantia filium, natum in

urbe prouinciae Callaeciae Cauca, annum tertium Sc tri-eeta Cesimum agentem, Ausonio & Olybrio Coss. XIV. Κ L lendas Februarias apud Sirmium Imperatorem crearet,& de exercitus sententia in Valentis patrui locum substitueret: quem Marcellinus in Chronico Diui Traiani ciuem, & Italicae genitum falso scribit. Huic paullo post aduersus Gothos, Hunn6sque Thraciam & Macedoniam Fritigerno duce depopulantes bellum gerenti, & a Gratiano auxilium expetenti missus est cum magnis copiis Baulo dux, & una Arbogastes, qui quod sub Bautone ciue ac amico dc tum dc saepe alias militauit, eique dignitate ac potentia proximus fuit ;apud Eunapium Bautonis secundarius fuisse dicitur. Erant autem ambo sut Zosimus libro IV scribit) natione Franci, viri fide in Gratianum singulari, summa erga

102쪽

Romanos beneuolentia; maxime omnium abstinentes, nec umquam pecunia corrupti; consilio in bello ac virtute praestantes. quorum aduentu territi Barbari, relicta

Macedonia, Vltimam Thraciam petiere, dc pace facta domum rediere. Et Bauto quidem a Graecis Baudo; inplerisque Fastis Flauius Baulo appellatur: quod praenomen Constantinus Maximus gentiliciu habuit, omnesque ferme a Constantino Imperatores, dc Augustae; dc priuatorum vanissimus quisque; plerique Consules; etiam Theodericus Ostrogothorum 6c Italorum Rex; Vesigothi Hispaniae Reses amplius decem ; & Autharius Princeps Langobardorum ridicula affectatione usur. pauere. Is bello Alamannorum, qui tum Galliam conti- , nuis excursionibus vastabant; inter celeberrimos Duces fuit, ac magnas ibi res gessit: cumque Clemens Maximus interfecto Gratiano Cisalpinas prouincias occupauisset; Italiam,&Africam Valentinianus minor Gratiani frater haberet in potestate; Theodosius, ac Arca dius Imperium Orientis obtinerent: Gratiani partiumviris aliis occisis,aliis qua quisque ratione potuit sibi coimsulentibus; ipse una cum Arbogaste ex Gallia in Italiam ad Valentinianum perfugit. vel certe abs Gratiano Comes,dc Magister militiς fratri datus est apud quem a Probo Praefecto Praetorij potentia secudus est habitus: Hun-nssque ac Alanis mercede conductis fretus Iuthungos, gentem Alamannam, quos Maximus ad depopulandam Raetiam euocauerat, non modo fudit ac fugauit: sedetiam Alamanniam ingressiis, vastatis agris magnu finitimis Gallis terrorem iniecit. Idem praeterea Cum Arcadio

Aug. Consul creatus Mediolani Consulatum iniit: ubi Jς ab Aurelio Augustino homine eloquentissimo sanctissim6que, ea tum in urbe artis Rhetoricae Professore Kalendis Ianuariis maximo conuentu laudatus est. sicuti

Augustinus ipse libro III aduersus Petilianum tradit. Apud Quintum Symmachum in libro I V duas ad Bautonem epistolas legimus. in altera Symmachus Bautonem fidelissimum ; dc ut diligentem in comparandis amicitiis, ita in seruandis firmum atque constantem ait esse: cique Pro munere Consulari, quale Consules inb

103쪽

tio anni amicis mittere solebant, gratias agit. In altera crebris Bautonis literis, fraterni animi testibi, ac vera religionis interpretibus, negat sibi quidquam esse iucundius. Ex quo apparet Bautonem Christianum non fulcse. Vnde etiam Ambrosius Mediolanensium Episcopus in Epistola ad Imperatorem Eugenium refert praesentibus viris amplissimis honore Magisseri, militaris Eautone σ Rumorido, dissuadentibusque ; Valentinianum minorem in sumtus sacrorum pecuniam erogari, stipendium Flaminibus,ac virginibusVestalibus de publico sta. tutum reddi, & aram Victoriae Romae in Curia reponi vetuisse' contra Eugenium petentibus Arbogaste δ: Flauiano Praefecto de se bene meritis iussisse. Idem in Relatione legationis suae ad Valentinianum Aug. epistola XX v II colloquium situm cum Maximo, & sermonem de Bautone habitum scribit his verbis. Max. Me im

sisti, ct ille Bauto, qui sibi Rignum sub decie pueri vin

dicare voluit; qui etiam Barbaros mihi immisit: quasi ego

non habeam, quos possim adducere, cum tot millia Barbarorum mihi militent Z Ambr. in quo te fefestit Paulo, quid uotionem Imperatori exhibuit suo Z an quia Principem fisum non prodidit ' Quos immisit Barbaros muto Comia Z γquia mirum, si hoc Bauto fecisset Transienanus genere

cum tu miniteris Imperio Romano Barbarorum auxilia PVide autem, quid intersit inter tuas minas, oe Valentiniani Augusti pueri mansietudinem. tu id agitabas, quo Bambarorum stipatus agminibus Italia te infunderes: Valem , manus Hunnos, ac Alanos appropinquantes Gallia, pero emannia terras reflexit. V uid habet inuidia,si uno Barbaros cum Barbaris fecit decernere P In medio Romani

Imperi, sinu Iuthungi populabantur Raetias: σ ideo ad

sesu Iuthungum Hunnus accitus est. Idem tameu quia de finitimo proterebat Alemanniam , oe iam vicinia mali mrgebat Gallias; coactus est syos triumphos deserere, natu time in Confer viri que factum. tu fecisti incursini Raetias: Valentinianus suo tibi auro pacem redemit. Bautonem hunc Philostorgius lib. XI, dcNiceph. Callistus libro XIII produnt natione Barbarum, hoc est Francum oc Magisterio militum in Occidentis tracti

104쪽

bus clarum atque illustrem fuisse, ac filiam nomine Eudoxiam reliquisse, puellam eximia corporis pulchritudine, sed ut origine sic ferocia ac insolentia barbara : quae ob id & a Cedreno Barbara dicta, cum apud Promoti Consularis viri filium educaretur, Olybrio & Probino e edi Coss Arcadio Augusto nupsit, virum & Remp. habitu- ης νὴ

ra in potestate. ea Nobilissimam Flaccillam auiae paternae cognominem ; Pulcheriam Aug. Marciani coniugem; Arcadiam; Theodosium minorem postea Principem ; ac Marinam peperit: dc Arcadia grauida Augusta est salutata; deposita Nobilissimae appellatione. Eutropium eunuchum ex seruulo Praepolitum sacri cubiculi, Patricium, & Consulem famam; θί Ioannem cognomento Chrysostomum, disertissimum ac sanctissimum Episeopum sibi aduersantes oppressit : & Selymbriam opidum Thraciae restitui, atque Eudoxiopolim appellari iussit. Eidem, ante annum quam decederet, Theodosio iuniore de Rumoxido Cost. argentea statua palu- cccciii.

data super columnam ex porphyrite Constantinopoliante Senatum locum ita dictum posita est, & scenicis ludis dedicata. Ceterum errant, qui Hydatium secuti Eudoxiam Arianam fuisse, & ob id Ioanni infestam tradunt. nam nec de fide cum Ioanne Contentiones habuit: nec in relegati locum Haereticum Antistitem; sed Arsacium pium hominem, atque religiosum sessiciendum curauit: nec ab Innocentio urbis Romae Episeopo; ac ne a Ioanne ipse quidem ;nedu a quoquam alio ullius haereseos accusata est. Quare non magis Eudoxia Aug. Arianarum partium fuit, quam aut Theophilus, aut alij

insignes Sacerdotes, quorum illa opera Ioannem oppres sit. Praesertim cum Marcus Diaconus in libro de vita

Porphyri j Gazensis Episcopi tradat eam Ioanni ac Po phyrio Episcopis honoris causa in vestibulo cubiculi

occurrisse: priorem eos salutauisse: & inclinato capite xt ipsam Theodosiumque filium benedicendo signarent rogauisse: discedentesque viatico prosecutam esse: Asrando ac instando a viro suo paene inuito impetrauisse,

ut in urbe Cara templa dirui ad solum, & idola publica ac priuata delici iuberet: atque ibidem magnificentisi

105쪽

66 RERvM FRANCICARUM mam Ecclesiam cum Xenodochio sua pecunia exstruendam curauisse. Ridiculas quidem literas, quibus Innocentius Ecclesiae Romanae Episcopus, post Ioannis in exsilio obitum, Arcadio & Eudoxiae sacris interdicit; non minus quam Arcadij ad Innocentium Sc Honorij ad Arcadium ineptissimas apud Baronium epistolas; fictas esse a Nicephoro Callisto dc Glyca,vel ab alio quouis ex eo intelligitur, quod ante Ioannem Eudoxia Aug. decesserat. Hanc enim Socrates in Historiae libro v I M'c civ. Marcellinus in Chronico Honorio v I & Aristaeneto Cossi. I v Nonas Octob. iisse scribunt. Illum post trien-occcni. nium Honorio VII & Theodosio iuniore Ii Coss. in Cappadocia mortesim esse idem Socrates prodit. De Eudoxia loqui existimo apud Baronium Honorium Aug. in literis scriptis ad Dominos sanctos statrem nepotemqueoAugustos etenerabiles e sita Arcadium de Theodosium appellat in in quibus queritur imaginem muliebrem nouo exemplo per prouincias circumlatam, hoc factum publica lingua carpente. quippe hic honos non aliis quam Imperatoribus habebatur. sed nimirum Iulia Eudoxia Imperatori ipsi imperabat. Neque multo post factum est, ut

seminae cum Iuliam Maesiam, Soaemiada, Mamaeam, &'Iustinam imitatae Imperi u Romanum regere coepissent:

sicuti Pulcheria stib Theodosio fratre suo; Placidia sub

Valentiniano filio, eosdem sibi quos Imperatores titulos vindicarent. Certe nummos aureos tres a Laelio Paschalino acceptos profert Caesar Baronius, in quibus Placidi Valentiniani Aug.mater Domina Galla Placidia;& eiusdem Imp.soror maior natu Dn. Iust. Crat.Honoria; hoc est Domina Iusta Grata; aut Iustina Gratiana Honoria;& Licinia Eudoxia eius coniux Theodosij minoris filia nouo more P. F. Α vG G. id est 'a Felices Augusta dicuntur , geruntque diadema. Nam antea Imperatores quidem Pios Felices Aug. eorum autem Uxores, rores,ma

tres simpliciter Augustis appellari consileuisse ex veterum nummorum inscriptionibus intelligitur. Et in literis quas ad Theodosiu&ad Pulcheriam scrihil Calla Placidia se ipsa Pi imam oeterpetuam Augustam; N H liam Pulcheriam similiter Piissima perAugustam V

106쪽

LIBER SECvNDVS. 6 cat. Sed a Bautonis filia Iulia Eudoxia Aug. ad Maxi- .mu;& ab Orientis tractibus in Occidentem reuertamur. Clementem Maximum, a quo Gratianus Aug. occisus

est, dc pulso Valentiniano totius Occidentis Imperium occupatum ; sub Theodosio Magistro equitum Theodo-sj Augusti patre in Britannia militauisse, eiusque familiae clientem Scassinem, atque Hispanum fuisse Pacatus Drepanius in panegyrico,&Zosimus libro IV produnt. quem ab immani mis Germanorum gentibus tributa ac stipendia Ioh terrore nominis exegi si quod Orosius dicat,

equidem miror. licet enim Maximus Pictos, dc Scotos, partem Britanniae Imperio Rom. subiectam depopulantes , vi superatos represserit: & ut Ambrosius supra, ac Soetomenus in libro v II scribunt) multorum millium Barbarorum, aut Celtarum s hoc est Germanorum opera in bellis sit usus: non tamen Germanos sub imperio Maximi fuisse, sed mercede accersitos pro eo pugnauisse credendum est. quippe Constat Transirenanos ne Oct uio Augusto quidem, aut Vlpio Traiano; nedum Maxumo tributa perendisse : contra plerosque Imperatores pacem amicitiamque ipsoruna pecunia redemisse. Ambrosius quoque epistola XVII tradit Maximum a Francis; a Saxonum,gente; apud Sisciam; apud Petovionem; ubique demum terrarum a Theodosio absentem

victum esse. de qua Francorum victoria quae Sulpicius Alexander in libro III Historiae apud Gregorium refert, huic loco sunt inserenda. Theodosio Aug. II de Cynegio Cossi dum Maximus cxxx. a Valentiniano&Theodosio in Illyrico bis absens victus at in spe Imperij, rebusque perditis Aquileiae sedet :Genobaude, Marcomere,oc Sunnone ducibus Franci in inferiorem Germaniam irrupere: ac limite aperto multis

mortalibus interfectis, fertilissimos pagos depopulati, Coloniae Agrippinensi metum incussere. quod ubi Augustam Trevirorum perlatum est; Nannenus &Quintinus Magistri militiae, quibus infantem filium, Galliasque Maximus Commiserat; coacto exercitu Agrippinam peruenere. At Franci onusti praeda domum rediere; multis suorum ad iterandam populationem in Gallia

107쪽

68 RERvM FRANCICARUM relictis. adeo verum est, quod dicit Libanius in Oratio

ne, quae Imperatoria inscribitur: Francos praedandi cautas a Renum transeuntes, si militem Romanum in ripa ces

locatum vicissent, sequi non destitisse: sin victi essent , finem fugae initiu incursionis fecisse: & priusquam una

eorum manus repelleretur, alteram superuenire consu

uisse. atque ob id Marcellinus libro XXI Germanos, hostra asi duos appellat. Igitur Nannenus, aliis Nannienus; aliis Nannius ac Nanneius dictus, &Quintinus Duces profecti Colonia ad Francos, qui in Gallia remanserant,contenderunt : dc commisso proelio apud Carbonariam,

magnam eorum multitudinem conciderunt. tum consilio conuocato, Quintino celetisque utendum victoria& in Franciam transeundum censentibus; dissuasit Nannenus: quod domi Francos non imparatos, & propter locorum dissicultatem ac notitiam superiores futuros intelligebat. cumque frustra disputaret, Sc nemini sententiam suam probaret, iratus Mogontiacum reuertit. Quintinus vero cum cXercitu circa Novesium castellum Renum transgressus, secundis a flumine castris casas ligneas Vacuas atque ingentes vicos desertos offendit.

Franci enim simulato metu se in interiores saltus abdide rant : & arboribus caesis aggestisque extrema siluarum obsepserant. Itaque Romani omnibus aedificiis ustis, quorum in incendiis summam victoriae positam arbitrabantur ; noctem solicitam sub armis egerunt: ac prima luce, Quintino duce, saltus ingrcssi, fere ad horam sextam totos sunt peruagati. tandem cum diu implicuissent sese erroribus viarum, & maximis sepibus omnia clausa reperissent: in palustres campos, qui cum siluis continentes crant, proruperunt. molientibus primum Franci rari apparuere et qui coniunctis arborum truncis squas

Romani concaedes, ipsi Combros appellabant in insistentes, inde velut e fastigiis turrium tormentorum ritu sagittas emisere. erant autem illae veneno ex herbis expresso tinctae; adeo ut si vel summam cutem degustauissent,icuem plagam mors certa sequeretur. Deinde maiori Francorum multitudine circumfusa, Romani aperta camporum, quae de industria Franci liberum a

108쪽

cessum habere voluerant; auidius quam cautius petiere. Ibi equites primi voraginibus summersi,& foeda homunum iumentorumque strage oppressi sunt. pedites etiam , quos equorum ruina non protriuerat; implicati limo aegerrime ad ingrediendum crura explicabant: cumque ex paludibus vix emersissent, trepidi se in siluas abdebant. palantibus instare Franci; fugientes insequi;

impeditos more pecudum trucidare ; fortunae non de esse. Eum in modum turbatis animis ordinibusque caesae sunt legiones Romanae. Heraclius Tribunus Iovianorum I ac paene omnes, qui militibus fraeerant, in te fecti. paucis tutum effusium nox, dc siluae praebuere. Quae cum ita sint, ridicule Fredegarius dicit Heraclium re Iovinianum cum exercitu ultra Renum transgressos, magna caede suorum a Francis facta vix ex proelio elabi potuisse. de falso Sigibertus assirmat anno VII post V lentis mortem Quintinum ac Heraclium Romanorum Duces circa Augustam Trevirorum cum suis paene omnibus ab Francis occisos esset. Ex Sulpicio Alexandro intelligitur tres tum minimum in Francia regnauisse; nimirum Genobaudem, quem ipse Genobaldum, Fredegarius Genebaudum appellat; Marcomerem; dc Sunnonem. falsoque Eumenium assirmare Francos perfugiis siluarum & paludium bellum frustrari solitos esse.

Eadem hoc anno in Italia fortuna Tyranni partiu fuit. xxxViit. Maximum bis viistunt milites sui vivum tradiderunt: quoad tertiummilliare ab Aquileia interfecto; Andragathius Gratiani percussor,sicut erat armatus,e naui in flume sese deiecit. missusque in Galliam a Theodosio Arbogastes Magister militiae Victorem Caesarem Maximi filium, Muna ut equidem arbitror) Nannenum,ac Quintinum celeriter oppressos interemit. sanὸ Sulpicius Alexander lubro IV prodit Cariettonem natione Francum,& Syrum in locum Nanneni substitutos post Victoris caedem, oc . in prouincia Germania inferiore cum exercitu Francis oppositos esse. Sic Valentinianus in Imperium patrium restitutus, Sc Fl. Theodosius squod per LXXXIV annos bis tantum contigerat; primum victo Maxentio Con- cccxlv stantino II d Licinio II Coss. iterum Constantio IX & L VH.

I iij

109쪽

Iuliano Caes. II Cosseost caedem Magnenti j Roinam in ς α trauerunt, & Timasio ac Promoto Cois ex ciuili bello

triumphauerunt,populoq; Romano congiariu dederunt. philostorgius libro X scribit Timalium , Ricome rem, Promotum, & Arbogastem Duces ab Theodosiouduersus Maximum missos esse: a quibus victus, captus, di priuato vestitu ad Imperatores deductus sit : Certe Uarissimus eo bello Dux fuit Arbogastes, qui Valentiniani fugientis comes, & in recuperando Imperio adiutor, ut in libro VII ait Orosius, cum Theodosio paruit, magnis instructum auxiliis Maximum cepit: & si Prospero, Hydatio, ac Zosimo credimus Victorem interemit. Hydatius quidem, cum in Chronico dicat si uis Maximi, nomine VicZonem in Gathis per Arborastem Comitem interfecitum esse: in Fastis Consularibus ait Theo-ccet. dosio Aug. II &Cynegio Cosis eumdem a Comite Theo- 'φ' dos Aut paucis post patrem diebus occisum. Minime autem mirandum est Arbo gastem, qui Valentiniani Co- . mes fuerit, ab Hydatio Comitem Theodosij vocari. Nam & Zosimus scribit Abrogastem Magistrum militiae ab Theodosio ad recipiendas Gallias, dc ad interficiendum Victorem missum esse. Quippe non modo Ualentiniani partium viri, sed etiam Valentinianus ipse

profugus ac extorris Theodosio, a quo reducebatur, parebat : vict6que Maximo Theodosius res Occidentis composuit: & Valentiniano in Galliam profecto, tres annos in Italia velut in prouincia sua una cum Honorio filio,quem Senatui Rom.commendauit;moratus cuncta administrauit: ex qua tandem, credo ne Valentinianum

in partem Imperii paterni restituisse; partem sibi iure eeta belli vindicare videretur: Tatiano & Symmacho Coss. ς in Thraciam transini sit: ac Constantinopolim I v Idus Nouemb. intrauit. quo anno Ricomerem Magistrum militum Theodosij fuisse in libro vii Codicis Theodosiani inuenio. Quominus mirari Orosium conuenit, quod libro VII prodat, interfecto a Maximo Gratiano, Thredo im Imperio Orbis Romani μῆ annis XI obtinuise. . Eunapius Sardianus Rhetor apud Suidam & Eustathium ait Arbogastem Francum, quem Abrogastem

110쪽

appellat, Bautonis secundarium ; viribus corporis Rasperitate irae totum igneum; virum rigidae &perseetie pecunia quasi eum hoste continuum isse nihil a gregario milite differentem. ob eam rem Imperatori Theodosio idoneum visum esse, quem in regia Valentiniani natura ad severitatem aequitatamque propensi veluti rectam quamdam

Columnam propter grauitatem suam collocaret: ne quid in aula peccarctur, cuiquamve noceretur scdulo prouisurum. Quibus ex Eunapij verbis intelligi potest πι-bogastem , Curi j aut Fabricij similem , Valentiniano

adolescenti moderatorem a Theodosio appositum ess e. Zosimus libro Iu prodit Arbogastem ortum ex gente prancorum, quem Gratianus Aug. in bello Ducem a Bautone secundum esse voluerat; post utriusque mortem , sua in agendo industria fretum, sine auctoritate Principis magisterium militum occupauisse : omnique exercitui proptet virtutem , ac scientiam belli, & pecuniae contemtum idoneum Visum ad magnam potentiam peruenisse. Decessit autem Bauto, uti existimo ) ante quam Maximus rupto foedere Valentinianum ex Italia

expelleret, dc ad Theodosium in Graeciam perfugere cogeret. nulla enim in reductione Val timani fit eius mentio, qui situm vixisset, in hoc bell' ipse, non Arbo-gastes; Magistri militum locum sicut antea erat habiturus. Apparet ergo Arbogastem quidem primum M isterio militum ab exercitu sibi delato usum esse: deine cum Valentinianus spoliatus Imperio Italia excessisset, ac Thessalonicam venisset; ipsum pariter profugum Magisterium amisisse: ac Valentiniano post annum ferδ reducto a Theodosio pristina: stinui dignitati restitutum,

atque etiam Principi admodum iuueni rectorem appositum esse. Orosius in libro VII Arbogastem,quem He nitas Sozomenus,Nicephorus & Hydatius Arbagastem, α Aruagastum vocant; virum 'Sarbarum animo, conflio, manu, audacia, potentiaque nimium , simula . um cultorem appellat. Eumdem oriundum ex Gallia innore; Magistrum militum ;natura ceuum admodum anaim

guinarium fuisse ait Socrates: apud quem ignarum lo-

temperantiae; cum

bellum gessissie: ce

SEARCH

MENU NAVIGATION