Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

D g P RAP AR AT.los fidei. In praeliis humanis non parum habet momenti adriam , quod in Socrate laudat Alcibiades, nunquam connivere. Sed

in hoc eonflictu,qui nobis est cum hoste spirituali, tota victoriae spes est in oculis, sed multum interest diseriminis. Illeic observatur unodique intentis oculis , quid agat hostis: heic, ad Satanae molitiones caeci ac surdi, tantum ad gratiae si gnum habemus defixos oculos,

M ad redemptoris voces aures habemus arrectas. Satanas ea inge-

sit animo , quae exaggerant Dei iram: At Chriuus in cruce pendens ostendit argumenta misericordiae. Satanas obi atrat , quae demergunt ad desperationem: Christus loquitur quae. erigunt in spem. Nam fides sicut habet oculos , sic habet

Et aures. Utrumque sensum ab anima requirit spiritus sanctus, qui loquitur Psalmo . Λudi. filia, de viae,& inclina autem tuam. Audi quod praecipit sponsus tuus.& vi-

dς quid promittat. Et, si videbitur

142쪽

An Moh et a M. Iasabsurdum, tantam selieitatem parratam collocantibus fiduciam iadomino Jesu,rnclina aurem tuam,

ut ea, quae saperant hominis sensum, ob hoe ipsum credas, quia Dominus est qui promisit, cujus

misericordia non minus est in comprehensibilis quam omnipotentia. De his auribus meminit

Psalmus 48. Audiam quid in me

loquatur Dominus. Ne auscultes quid in te loquatur caro, quid Satanas , quid humana ratio , nihil enim loquuntur nisi desperatio,.

nem: sed audi quid loquatur Dominus; loquitur enim pacem in plebem sua. Ecclesia plebs est Domini , gens peculiaris , & populus

acquisitionis.In hoc esto;& audies Dominum loquentem pacifica. Sequitur; Et super sanctos suos. Heierursu concidit infirmitas humana, exclamans: O me perditum speccatis onustus sum; quae mihi societas cum sanctis r Atqui non dicit.

Super sanctos Legis aut Mosis; sed, Super sanctos suos. sancti illius i s sunt,

143쪽

- Da PRAEPA RAY.l sunt, quos per filium sanctificavit. Si nondum etiam conquiescit animus, audi quod sequitur; Et in eos qui convertuntur ad cor. Noli expendere criminu magnitudinem; tantum resipisce; & audies Dominum intus loquentem pacem. Ser- pacis erat, quem audivit nobilis illa peccatrix : Fides tua te salvam fecit. Vade in pace. Dic cum a Retiar. Davide, sed dic ex animo: Peccavi Domino. Duobus verbis paratam hi α ζxerram ultionem verteris in ' misericordiam. Tales aures habebat qui dicit, Holocaustum & pro

peccato non postulasti; aures autem perforasti mihi. De oculis lo- quitur Psalmus i 2: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte; ne quando dicat inimicus meus, Praevalui adverses cum. Vides heic, victoriam in oculis esse potius, quam in manibus. Corporis oculos obscurat mors ; sed non

est quod de nobis glorietur hostis noster, quamdiu lucet in animo G, u unquam dimovens oculos a

144쪽

Christo crucifixo. in totus hic psalmus hoc agit, ut hominem, in

agone constitutum, ac de desperatione periclitantem, erigat divin*misericordiae cotemplatione. Ideo sequitur: Qui tribulant me, exul tabunt si motus sueto; hoc est, si fide vacillavero. Audis periculum ingensi sed accipe praesens auxilium. Ego autem in tua misericordia speravi. Sed unde misericordiae spesὶ Exultabit cor meum in sal

tari tuo: cantabo Domino,qui bene fecit mihi. Salutare Dei, Christus est. Nec est aliud nome in quo nos oporteat salvos fieri ; Act. q. Tantam vim habet Christi pro nobis crucifixi contemplatio, ut desperatio vertatur in spem, spes vertatur in exultationem. Et qui prius

desperationi vicinus dicebat, Qui

tribulant me , exultabunt si motus sueroi nunc dicit, Exultabit cor meum in Salutari tuo. Audis victoriam. Nunc audi triumphum: Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, Qui non habet si a bonas

145쪽

a18 Ds PRAEPARAT. quae cantet, cantet bona quae gratis largitur Deus per filium. Si nostris benefactis confidimus , exultabit adversarius. Sin in Domino Iesu figamus sacram ancoram spei, conciderit hostis noster. Quemadmodum exultans dicit Apostolus Rom. 8 : Si Deus pro nobis, quis contra nos Z Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum , quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit Z Quis accusabit adversus

electos Dei r Deus est qui iustificat. Quis est qui condemnetὶ Hac ratione sit, ut subito rerum vices invertantur , & Christi praesidio victoriam auserae qui videbatur deploratKs, de hostis fractus ac repulsiis abscedat qui jam exultare coeperat. Haec nimirum est victoistia fidei, de qua beatus Ioannesia epistola cap s: Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum .Et hete est victoria quae vincit mundum,

fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit,

146쪽

AB MOR Tam quod Iesus est filius Dei. em p ter voluit pile victimam pro peccatis humani generis. In hoc gradu quamdiu constitetit Christi

miles, quantumvis circumsiliar, quantumvis incurset hostis, vincinxm poterit. In hoc autem extremo conflictu illud lammavi molitur hostis, ut aegrotum adducar. in desperationem. Quod est inter omnia crimina gravissimum. Eoque tum contra nitendum est, ut laboranti undique ingerantur, quae in spem erigant, animur rroborenti A a id go crucifixi, Urotantis adverso propoma, quq memoriam infirmam aegroti suo inde renoveri Nec non picturae sanctorum , in quibus Dominus extare voluit bonitatis ac misericordiae suadim numentum et peccatrieis euangelicae ; Petri, post a uratum D minum flentis; ae fimilium. Dc- inde recitatio locorum e scripturis divinis, quae nobis commendant

immensam Dei misericordiam, de

147쪽

ιo D g p R E PARAT. erga genus humanum caritatem. Praecipue vero quq dominus Jesus pro salute mundi tum facere tum pati dignatus est. Sunt autem huiusmodi loca innumera, quae magnum & essicax solatium adferre possunt animo labascenti. Siquidem in hoc articulo Satanas congerit in hominis mente quicquid fidei speique scintillam potest extinguere. Exaggerat majestatem ac justiciam Dei, toties spretam ac violatam. Amplificat illius in hominem lenitatem ac munificentiam, per omnem vitam neglectam

ac resectam; hoc ipsam torquens in argumentum desperationis, quod veniae spem alere debuerat. 3nῖerit tot annos male consumis pros, ror omissas occasiones quae ad benefaciendum invitarunt.&,

si quid rem: gestum est, depravat ad calumniam. Tentat dc fidem hominis, ut dubitetade Scriptura. rum auctoritate, deque dogmatibus quae nobis tradidit Ecclesia, philosophorum & haereticorum

148쪽

rationes in animum suggerens, perplexasque quaestiones, de mundo condito ac redempto, de imis mortalitate animarum, de resurrectione corporum; de Christo , an fuerit verus Deus & homo ; de saeramentis Ecclesiae, quam vim habeant ; de praescientia ac praedestinatione Dei; omnia detorquens ad dissidentiam ac desperatione ; huc etiam Scripturarum testimonia depravans quod ausus & in ipsum

Dominum, Scripturarum auctorem. Adhaec adjuvant per occasionem adversarium morbi molestia , mortis pavor, horror gehennae , dc naturalis mentis imbecillitas,animique tristicia,quam adsertfravis aegritudo. Ad hanc igitur1nclinationem occurrit hostis, omnes admoliens machinas, ut nutantem dejiciat ac praecipitet. V rum , quemadmodum cum peccatis luctandum non est, sed ab horum consideratione ad Christi gratiam avertendus est animus,lta

149쪽

r31 DE PRAEPARAT. sed impia suggerenti dicendum Abi retro, Satana; mihi fas non est dubitare de iis quq a spiritu sancto docta tradidit Ecclesia. Et, satis est

tenere fide,quod ingenio non assequor. Narrant quidam, non quidem e sacris voluminibus , sed tamen ad id , quod nunc agimus, satis accommodum,de duobus,quos imminente morte de fide tentavit

diabolus: alter philosophiae peritus erat , alter nihil aliud quam Christianus , rudis & anormis. Priori suggessit quid crederet, an

Christum Deum & hominem , an Datum de virgine, an resurrectio- .ncm mortuorum. Coepitque philosophiae rationibus demonstrare, non posse coniungi in unum ea,in- tot quae nulla esset assinitas; selue inter finitum infinitum, creatum & increatum. Deinde praeter naturae rationem esse, ut virgo pariat citra viri congressiam.Nec,juxta philosophoruna principem Aria. itotelem, esse reditum a privatione

ad habitum. Q 1id multis' vacil-

- lavit

150쪽

lavirhomo,& pr cipitatus est,hostis rictor abiit. Alter ille rudis, percontanti ouid de hoc de illo crederet, relpondit compendio, inod credit Ecclesia.Rursum,objicienti quid exederet Ecclesia, Quod ego,inquit. d tu' Quod credit Eccleua. Quid Ecesesia' Quod ego. Ab hoc, impalato ad disputandum, sed simplici fide stabili, tentator uous discessit. Hoc responsum satis est ad abigendum

insidiqsum hostem. Maxime imo valet in obscuris ae dubiis. Veluti si suggerat hostis,aut homo intempestivus, Quomodo in tribus personis sit eadem numero essentia; Quibus modis inter sedistiUuantur: respondeat,sicut credit Eccle-isa. QAomodo idem corpus possieesse diversis in Iocis eodem tempore , & qaomodo in Eucharistiaverum hominis corpus possit in minimo spatio contineri: res,' deat, Sicut credit Ecclesia. Rursus.. Qitalis sit ignis apud inferos Quomodo res coarorea agat in

subis

SEARCH

MENU NAVIGATION