Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

si DE PRA PAR A T. si contingat revalescere. Quodsi forte nou est parata iacerdotis eo-pia, ne protinus squodsolent su

perstitiosi quidam in trepidet ac de

spondeat animum; sed ipsi Deo excorde confiteatur injusticia suam; qui pro sua elementia mentis asinfectum pro facto dignabitur accipere; &, quod deest externis sacramentorum signis . de suo supplere peculiari gratia. Per illum quidem efficacia sunt omnia faciamenta 3 quae quodammodo signa- divinae erga nos benefi- sed idem absque signis, quum opus est, consulit hominum saluti; tantum ut absit negligentia& contemptus sacramentorum,

adsit autem fides & prompta voluntas. Haec ideo visum est admonere , quod frequenter videmus, quosdam valde perturbari, si videantur absque exomologesi Ecclesiastica, Eucharistia,&Unctione suprema decessuri.Quin hujusmodi voces audimus E compluribus: Ille Christiane mortuus est et ter

132쪽

An MORTEM. II consessus est ante mpitem , & omnia sacramenta percepit. Rursus , cruce signamus nos , si quem audierimus absque his ritibus diem obiisse. Illud certe Christiani hominis est, optare, ne quid desit sacramentorum. Sunt enim magna solatia mentium , nostraeque siduciae adjumenta. Et Christianae sinceritatis est, omnem, quam licet , implere justiciam. Sed magis Christianum est , optare fidem de caritatem, sine quibus illa nihil

conducunt. Verum ex his externis non oporrer quenquam judicare, nisi constet nobis, ea per contem pium aut contemptui parem negligentiam fuisse praetermissa. Equidem arbitror , multos, nec absolutos a sacerdote, nec percepta .Eucharistia, nec unctos, nec Ecclesiastico ritu sepultos, demigrare inrequiem; qu um alii, caeremoniis omnibas solemniter peractis, atque etiam in templo juxta summum altare sepulti, rapiantur ad inferos. Exempli loco sat , qui na

133쪽

iis Da PARAT. fragio , aut capitis supplicio , aut alioqui repentino morbo , casuve subito , perierunt./His igitur addenda est fiducia, ut certo credant, se non minus absolutos , quam si sacerdoti fuissent confessi, nec minus accipere gratiae spiritualis, quam si synaxim , dc unctionem

eΣtremam, percepissent. Tantum adsit, ut modo dicebam, ardens λdes, ac prompta voluntas. Quodsi adsit lacerdotis copia, & morbi vis non patiatur integram exo mologesim , quae longiorem requi-xit orationem ; cum intima soris dis submissione confiteatur, se t tum peccatorem esse;& a sacerdote pio affect u petat absolutionem, plenaque fiducia sese credat absolutum. Quoties nos a concupitis excludit necessitas , Deus pro sua bonitate mentis affectum amplectitur. Proinde, qui in hoc rerum statu torquent hominem confessone generali, aut exomologeseos iteratione, anxia circunstantiatum

discussione . singulorum crimi-

134쪽

Λn MORTEM. HI numenumeratione; an rem piam faciant, ipsi viderint. Certe rem judicio meo faciunt intempestivam. Sufficiat tunc una, eaque bre vis, sed sincera,confessio prςcipuorum criminum quae occurrunt animo: aut , si id non licet, ardens ex o mologeseos affectus. Adhaec, si laesus est a quoquam indictam ex animo remittat. Si, qui laesit, iridi nus est cui noxa condonetur, Cnristus dignus est, in cujus gr*tiam deponatur ulciscendi affectus. Ne hic igitur reputet, quam atrociter sit laesus ab hoe ct ab illo, sed quam multa ipse sibi a Deo condonari postulet. si quem ipse

laesie, curet illum . quantum licet, reconciliandum. Si is nolit redire in gratiam, precetur illi mentem meliorem. ipse, quia,quod potui prcstitit,excusatus est apud Deum. si requiruntur bona opera , nullum opus essicacius ad impetrandum Domini misericordiam, quas ,

in gratiam Iesu Christi, de ad illius exemplum . qui, pendens in

cruce,

135쪽

cruce. Oravit pro iis per quos erat adactus ad crucem, & a quibus conviciis incessebatur cruce gravioribus, exanimo gratisque condonare , quicquid in nos peccaverunt homines. Et haud scio,an ullum opus magis arduum , eoque eum primis a Domino petendum. Ied tamen huc adjuvat ipse morbus, qui frangit humani spiritus ferociam , & ad ignoscendum reddie mitiorem. Heic nonnullae partes sunt eorum , qui adsunt laboranti,

ut aegroto excutiam affectum vulgarem,quo multi credunt,per exo-

mologesim, Eucharistiam, dc Unctionem extrema, accelerari mortem e persuadeant hi potius, id quod res est , his modis majorem

esse spem recuperandae sanitatis, sive quod animus aeger morbum. eonduplicat, sive quod non raro corporis adversa valetudo manat

ab animo, postremo quod Deus. eitius audiet vota supplicantium pro reconciliam, quam pro irreconciliato. Deinde,ut sacerdotem

136쪽

AD MORTEM. Is adhibeant , qui linguam habeat eruditam , ut sciat sustentare qui lassus est verbo, quique sic moderetur alloquium tuum, ut nec nimium blandiens fallat aegrotum, nec intempestiva austeritate conji-eiat in desperationem , nec bacu- εαε tum Raetum comminuat, nec linum sumigans extinguat. Nam utramque in partem peccatur a multis. Nec temere quosvis admittant ad aegrotum; sed eos dumtaxat , quorum alloquio sublevetur. Easpei sonas arceant, quarum ladspeetus aegroto possit affectum peccandi revocare. UeIuti turpium Voluptatum aut aleae socios, sive

atroces inimicos. Medicorum opem nec aspernetur, nec adoreta

Summa spes fixa sit in Deo; qui, ut

solus inserit animam corpori, ita solus eximie quum vult. Interdum tamen acceisendus medicus, ne videamur tentare Deum ; praesertim in morbis praesentaneis, quos medici vocant acutos. Turba medicorum arceaturi non ta tum

137쪽

tum bb id, quod, quemadmodum

Gretcorum proverbio dicitur, multitudinem imperatorum perdidisse

Cariam, ira multos aegrotos seequenter extinguit medicoru multitudo i verum etiam quod horum, ossiciosa sedulitate , dualius aliud suadet , & quisque alieno periculo

affectat videri sapere, atque interim pharmaca pharmaciS cumulantur , fit ut non uacet aegroto iumstam curam impendere rebus animi. Porro, quum propius urget periculum, essi eaeissima solatia sunt admovenda . . Quo tempore quida emigraturo blandiuntur. Multi &4psi sibi blandiuntur vulgaribus parumque essicacibus remediis. Veluti quum alius suadet, ut jubeat se sepeliri in veste talium aut ta

lium inonachorum; aut ut votum

Deo nuncupet, se, si convalestae, Cariusianorum institutum proseia surum. Quin potius admonendus est aegrotus , ut ab hoc voto-xum genere temperet in morbo: satis esse, si proponar, vitam in me

138쪽

suseipienda deliberet sanus , per turbationibus ae metu liber. Dis ilicet enim Deo stulta promissio. Stulta autem est, quam ab animo

consternato extorquet gerror. Alitis dicit, morere securus; ego intra annum pro te adibo Hieroso- Irmam, aut limina beati Petri ere-pam nudis genu bus, aut ingrediae antrum Patricii , quod ere apud Hybet nos. Novi foeminam nobilem ac prudentem, quae secerdoti legavit bonam pecuniae summam, ut per annum Romae quotidie sacrificaret ; quasi missae Romanae sancti oros sine quam Britannicae. Et tamen ea pecunia melius suisset collocata, si obligasset eum sacrificum, ne unquam Romam adiret. Nam mihi familiariter notus erat; quem arbitror magis sacrificasse vulcani conjugi, quam Deo. Alii Luadent, ut alicujus probati monasterii aut ordinis omnia beneiacta redimat. Non infitior , magnum esse selatium in communione sau-

139쪽

x11 DE 'RAEPARAT . tales

istorum. Verum enimvero, contraehus ratos habeat Deus, amobigo. Mea sententia praesentius remedium est adversus desperationem, si laboranti ponatur ob oculos totius Ecclesiet communio;quq latissime, patet, complectens quicquid ab initio mundi fuit piorum hominu qui Deo placuerunr; quo in contubernio sunt & angeli.ΤΟ-ta haec sodalitas votis ac precibus adjuvat laborantem , expectans pretiosam victoriam. Quur igitur abjiciat clypeum , qui tam nume rosas copias habet auxiliantes 3 si spem facit unius monasterii deprecatio; in hoc numero sunt uni ver- monasteria. Non haec eo dix rim, quod non conducat certorum hominum preces implorare, aut minus utiles esse rear paucorum deprecationes,praesertim quae proficiscuntur ex Christiana liberaque caritate; sed quod ad erigendam spem ggroti utilior sit universitatis

contemplatio. Sic enim dilatatur animus. Sed omnium efficacissimum

140쪽

ala s

icis.

mum est: solatium, a Christo nunquam dimovere fidei oculos i qui se totum nobis impendit ue quem

habemus advocatum apud Deum; qui nunquam non clamat: Venite Mat.M. ad me omnes, qui laboratis & on rati estis ego reficialia vos. In hujus petrae cavernas semet oc- culat, in huius vulnera sese abdae aegrotus ; & tutus erit a satana. Quocunque avocat callidus ille serpens. heic semper oculos habeat, ad serpentem illum aeneum in sublimi stipite fixum idi ad cujus contemplationem Paulus revocat G latas ; qui ideo coeperant vacillare, quod a crucifixo deflexerant oculos. Non occei dent volantium spirituum venenati morsus. si fides immotis oculis intueatur lionum

illud salutis aeternae. Chrispus in cruce pendens signum est triumphale , signum victoriae, signum gloriae sempiternae. Nobis ille pugnavit , nobis vicit, nobis paravit triumphum; tanturi ut huc intentos dc vigilantes habeamus ocu

SEARCH

MENU NAVIGATION