장음표시 사용
61쪽
arma Saulis. Qua est panopita superbiae. Haec est fiducia mundanae lapientiae , confidentia virium ac meritorum nostrorum, quae magis onerant quam muniunt. Sussiciat
nobis baculus fidei, qui con latur ac fulcit nos in hac peregrinatione; & quinque verba, quae beatus Paulus loquitur in Ecclesia. si
urgeat improbius, audiar, Abi retro, Satana. Iuctius e it, obedire Deo ad aeternam felicitatem vocanti, quam tibi ad aeternum pellicienti exitium . Hic praecipuas par teis agit fides. Unde Petrus : Cui resistite. fortes fide. Crede scriptu sis,ac fiduciam omnem in Christo repone; & in manibus est victoria. Est autem daemoniorum genus, quod non ejicitur nili per precationem & jejunium. En habes alia
duo tela. Probabile est autem, Satanam, quum toties frustra fuisset adortus Domi nnm , in cruce omne is admoviile machinas, quum videret instare mortem. Hic enim est extremus conflictus, e cujus e
62쪽
AD MORTginventu, vel speratur aeternus trium- iphus, vel expediatur nota sempiaterna. Ait enim : venit ad me princeps huius muudi, & in me noinvenit quicquam. Nec dubium Dan. 1 est, quin, quod ausus est in Domnum, audeat & in membra Domini: Sed quemadmodum ab ipso victus est, ita per illum vincetur in nobis. Quum enim oppugnat eoSin quibus Christus per fidem & c ritatem inhabitat, cum ipso Christo bellum gerit ; in quo quam
diu perseveramus, turpius, Vince
tur a nobis, quam ab ipse Domino superatus est. Omnia possum, inquit Apostolus, in eo qui me cor-
Ioborat. Satanas, quicum nobis conflictatio esst, dicitur princeps hujus mundi, nota quod ullum jus habeat in ullam parrem creaturae,
sed quod ia his. quodammodo regnet , qui mundum diligunt.
Ceterum qui nos tuetur, DomInus
est coeli &terra,qui solo nutu plus valet, quam universa daemonum examina cum organis suis, Solus
63쪽
tarionumὶ Mors, mors inquam illa, ad cujus mentionc contrista tur omnia. Haec nec vi depelli, nec
fuga vitari, nec artibus eludi potest. Primus naturae asseetus est, ut quaeque res , quod est, tueatur. At mors ad persus hunc naturae a feci iam minitatur exitium, hoc detestabilior, quod coniunctissima dividit. Nulla enim arctior cop
ta quam corporis re animae. Ee hunc horrorem nobis Domini elementia leniit. Primum quod ipse nostra causa non gravatus est mortis horrorem, & mortem ipsam,ieamque ignominiosam iuxta a que acerbam , in se recipere. Ne inque quenquam sanctorum, quamlibet insignivin, ab hac immunem' esse voluit: non Abraham fidelem; non Mosen familiariter dileelum; non David virum secundum corsrum; p e prophetis quenquam;
non Ioannem Baptistam ρ de quo
64쪽
ADextat anagnificum Domini testimonium; non matrem unice directam non saltem Edistipulis illum, quem prae ceteris amavit impense. A primo homine usque ad consummationem mundi si alutum est omnibus, semel mori. Unde Graecis dicta quod omnibus ex aequo sit distributa, regibus, pontilicibus, satra pis aeque, ac colonis & mendicis. Cujus igitur impatientiae fuerir,
nolle tolerare malum , cum talibus tantis actam multis εomm
ne r Tu, quod naturae, velis nolis, persolvendum est , refugis cum O- .mnibus sanctis subire natura erat immortalis,pro te factus es fm talis. Et tu quum morti sis
rueris , postulas unus omnium haberi immortalis Hac igitur recum reputa quot te quales habeas consortes ue de aequiore animo feres conditionem tuam. Alioqui nihilo verecundius est, indignari quod morituri sumus, quam si indigne-c 6 mur
65쪽
D L PR AE p Α R A T. mur quod nati sumus , Mir quoi homines conditi sumus, non angeli. Hoc est primum mortis lenimentum, haudquaquam exiguum. Id fiet essicacius, si veram subducamus rati e m. Qualia sunt,quae hic relinquimus. Multos enim aiDCruciat mors , tantum intuentes quae commoda hic relinquanti Tum in mentem veniunt, Iucundus selis ad spectus , pulcherrima
coeli machina, amoena mundi vernantis species, lusus , convivia, uxor, liberi, domus, horti. Sed aperiendus est alter oculus, quo per spicias, quanto plus malorum hic relinquas quam bonorum, & in his ipsis,quet bona videntur, quantum admixtum sit calamitatis &amaritudinis. Recurrat memoria Per omnes vitae gradus: quam sordida conceptio , quam periculosa gestatio, quam miseranda nativi- tas, quot malis exposita infantia, quot obnoxaa injuriis adolesce tia, quot vitiis inquinata juventus,
quot curis districta virilis aeras,
66쪽
An MORTEM.quam calamitosa senectus:& haussscio, an quenquam reperturus sistam felici sorte natum, ut, si Deus concedat, iisdem vestigiis ab ipso coaceptu per omnem acti temporis setiem ad senectutem reeurrere iisdem fruituro bonis, eadem perpessurosmata , accepturus sit conditiodem. inam igitur insignis incogitantiae est , tantopere conturbari, quum est deponendii. . quod, nobis u liceat ab integro reis petere , simus recusaturi. Omitto nunc mala, quibus haec vita sic est involuta, ut quidam ethnici iudicarint, nihil a diis, ut illorum more loquar, homini datum beneficentius , quam quod addiderint sicutitatem abrumpendi vitam quoties visum fuerit. Et nobilis ille poeta non dubitari r pronuntiare Nutilum esse animal homine calamitosius. Quod si levis est ethnici vatis auctoritas, Ecclesiastes ille sacer non veritus est scribere. meliorem esse diem mortis quam nativitatis. Tantum de malis. Nunc
67쪽
Di PRAEPARAT. de bonis. Subducito rationem, quantum curarum ac molestiarum attulerint opes,a quibus nunc
divelli non potes. Quanto plus aloes quam mellis attulerit uxor,
rem. Quantum attulerit solicitudinis liberorum educatio quantum offensionum ac dedecoris it Iorum mores. Adde his animum hominis semper in peius vergen-rem. Ut enim non sit in omnibus,
certe in plerispue verum est illud Augustini, Qui maior est aetate,
major est iniquitate. Denique pone ad dexteram huius vitae commoda , ad laevam incommoda , &expende totius aevi, quod hic agimus,brevitatem. Infantia non sentitur , adolescentia praetervolat aliud agentibus , iuventus excipitur vatiis curis , senectus obrepitiinprudentibus. Quid autem est haec tota summa , hisi punctum ad illam aeternitatem λ ad quam emia gramus, siquidem hic pie vixerimus: extrahimur,st impie. Harum
68쪽
rerum seria contemplatio non leve remedium est adversiis horro rem mortis. Alterum est, hoc etiam essicacius, quod Dominus pro te moriens effecit , ut mors , quae prius erae transitus ad inferos,
nunc sit janua coeli , &, quae olim fuit initium aeternorum crucia- ruum , nune sit aditus coelestium gaudiorum , ut iam Christo fidentibus mors non selum damnosa non sit, sed summopere lucrifera, Ac ne qua pars hominis desideraretur , ipse, resargens cum sanctis complaribus, fecit nobis certissimam spem, fore ut corpora reviviscant in novissimo die , jamque orificata recipiant suam quaequeospitem animam, latio deinceps futura, non oneri. Sed . de morte mox incidet dicendi locus. Ut autem peragamus , quod nunc agimus , superest his omnibus ita
unum.acervum conflatis terribilius malum : Tartarus, unde negant redire quenquam, absorben, omnia, nec unqgam reddens d
69쪽
ς D a P R n P A R A T. vorata. Hoc est barathrum desperationis , ut Apocalypsis loquitur , mors secunda. Cogitet qui
que , qualis sit illa vita, ubi sumismum malorum est immortalitas, ubi magna cruciatus pars est daeis monum & impiorum hominum societas, ubi ignis nunquam eo tinguendus , ad quem noster collatus, mera glacies est : adde quod illic incendium est minima dolo-xum portio, qui tamen tanti sunt, ut ab hominis intellectu compre' hendi non possint, sicut nec pi tum felicitas. In mali , licet 8r vissimis, licet diutinis , aliquid tamen levamenti adfert es, veluti stellula. quaedam procul allucens in dens stima caligine: sed gelienona. cum summis malis summam habet desperationem. Hujus igitur horror superat omnem horrorem ; quem ramen clementissimus redemptor, ut nobis mirigaret, ita
sese recipere digpatus est. QMd
in horto expavit, & angore Caare
ano sic correptus est, ut sodaret
70쪽
AD MORTEM.fannuinem, nostrae naturae erat infirmitas. Quod autem assixus cruci clamar, Deus meus,Deus meus, quur deseruisti me Z Longe a salute mea verba deliciorum meorum: videtur geh nnae horrorem animo persensisse. QAid enim superest a Deo destitutis . nisi extrema desperatio λ Nec mirum videri debet, si hanc tristissimam assectionem in se recepit, qui peccata omnium in se receperat, ut)IlIunque malum, nostris viribus insuperabile, sua misericordia redderet superabile Z Nee ista minuunt dignitatem redemptoris, sed ineffabilem arguunt caritatem erga ge nus humanum. Sub ejusdem typo David loquitur in Psalmis: Cit- cum dederunt me dolores mortis , & torrentes iniquitatis con turbaverunt me, & praeoccupaverunt me laquei mortis. Nos gehennam merueramus ; ille inaocens expavescit pro nobis, quo, si similis affectus invadat animum nostrum ea scelerum conscientia,