장음표시 사용
71쪽
ιό D a P R AP AR A T. vel ex imbecillitate naturae non abiiciamus nosmet ipsos , sed in Christum intentis oculis etiam de. sperando speremus.' Desperet licet caro, desperet ratio, tamen ea
ipsis inseris fides clamet ad Domi-
Num , quemadmodum Ionas,jam deploratus, de ventre ceti clamavit& exauditus est. Nam & id commonstrat Psalmus, quum protinus adiungit: In tribulatione mea invocavi Dominum , & ad Deum meum clamavi ; dc exaudivit me
de templo sancto suo. Dei templum Ecclesia est,hqc est arx fidei, urbs fortitudinis nostrς Sion. Huc si quis vel ab extremis inferis intendat clamorem viva adhuc sciatilla fidei, exauditur. Ergo quam
universae vires hominis demersie sunt ad inferos , fides tamen clamet cum bearissimo Iob t Etiamsi occidat me, sperabo in eum. Nam hoc est , cum fiduciae magistro Abraham contra spem in spem credere. Hare igitur tanta mala Domini bonitas nobis non mitigavit
72쪽
valeant, verum etiam extrema damna nobis vertit in opimum lucrum. Quid enim laedit peccatum adhqrentes Cliristo3 Quidὶ nisi ut, ubi abundavit peccatum, abundet
& gratia, & plus diligat cui plus dimissum est. Quid proficit Sata
nas , indesinenter incessens mem
bra Christi 3 Quid Z nisi quod auget
illorum praemia, de illustrat corb-nas. Quan & ea mala, quae nobis juxta mortalitatis conditionem cu piis pariter de impiis sunt communia , ne demptoris clementi vertit nobis vel in lucrum, vel in medicinam, quanquam heic lucrum est: in lucrum , si a peccaetii immunes ista toleranter ferimus, Domino gratias agentes pro omnibus: in medicinam . si quid residet in nobis , repurgatadum vel sectione vel usiura,vel amaro pharmaco. Quo de genere sunt, morbus, paupersas, i nectus, orbit S, aliaque innumera , quibus tota homb
73쪽
hominum vita est undique obsita. Haec si nos ad murmur , desperationem , aut blasphemiam pertrahunt , Satanae fiunt instrumenta, proque remediis fiunt venena. Sin ob id tantum perferuntur, quia vitari non possunt, quo animo complures , qui Christum ignorabant,
constanter cruciatus ac mortem
pertulerunt, naturae sun r affictio. nes. Sin ea tanquam de manu pro prcii parentis obedienter atque etiam cum actione gratiarum reocipimus, reputantes quanto acerbiora eommeruimus,& quam dira
Cliti itus innocens pas&s sit pro nobis commeritis , jam non Hane afflictiones, sed salubria remedia, aut coelestium praemiorum incrementa. Illeic agendae gratiae indulgentissimo parenti, qui flagellat omnem filium quem recipir, interim mollibus ac brevibus re mediis sanas ulcera nostra, ut pareat in suturo seculo: Heic laudanda Imperatoris nostri benignitas,
qui militibus suis subministrat virtutis
74쪽
tutis materiam, ut coronet magnificentius. Utrobique magnum est lucrum. Nisi fotite mediocre lucrum videt ut, quum capitali morbo laborans, de vorat amara catapotia, levique ac temporaria molestia & mortis periculum estugit, & perpetua sanitatis dulcedine
fruitur: aut quum.miles, ob unius horulae conflictum , summas per omnem vitam opes. summosque honores, consequitur. Et hoc quoque pacto Dominus noster clemC-.tissimus omnia pertrahit ad se, si modo ad fgnum illud in sublimi
propositum oculos intenderimus. Attrahit ad se omnia mala nostra, eaqae vertit in lucram nostrum Agloriam suam, quam nobis sibi per fidem insitis communicat. Quid autem lucrifaciunt, qui, in rebus adversis oculos avertentes a Christo, Deo obmurmuratὶHoc ipsum. quod necessario perferendum est molesti , sibi conduplicant, vel decuplant verius,& pharmacum male sumendo vertuat sibi in letale
75쪽
so D L P R n D ARA T. mur quod nati sumus , aut quoil homines conditi sumus, non angeli. Hoc est primum mortis lenimentum, haudquaquam exiguum. Id fiet essicacius, ii veram Irubdu- Canius rationem. Qualia sunt,quae hic relinquimus. Multos enim dis Muciar mors, tantum intuentes quae commoda hic relinquant. Tum i a mentem veniunt, jucundus solis ad spectus , pulcherrima
coeli machina, amoena mundi vernantis species, lusus, convivia, uxor, liberi, domus, horti. Sed aperiendus est alter oculus, quo per spicias, quanto plus malorum hic relinquas quam bonorum, & in his ipsis,quet bona videntur, quantum admixtum sit calamitatis Scamaritudinis. Recurrat memoria Per omnes vitae gradus: quam sordida conceptio , quam periculosi gestatio, quam miseranda nativitas, quot malis exposita infantia, quot obnoxia injuriis adolesce tia, quot vitiis inquinata juventus, quot cutis districta virilis atras,
76쪽
AD MO R TE M. quam calamitosa senectus:& haud scio, an quenquam reperturus sistam felici sorte natum, ut, i Deus
concedat , iisdem vestigiis ab ipso
conceptu per omnem acti temporis seriem ad senectutem reeurrere , iisdem finituro bonis, eadem perpessuro mala , accepturus sit conditiodem. Quam igitur instagnis incogitantiae est , tantopere conturbari, quum est deponendi quod, nobis u liceat ab integro repetere, simus recusaturi. Omitto nunc mala, quibus haec vita sic est involuta, ut quidam ethnici iudicarint, nihil a diis, ut illorum more loquar, homini datum beneficentius, Mam quod addiderint facultatem abrumpendi vitata quoties visum fuerit. Et nobilia ille poeta non dubitarie pronuntiare Nutilum esse animal homine calamitosius. Quodsi levis est ethnici vatis auctoritas, Ecclesiastes ille sacer non veritus est scribere. meliorem esse diem mortis quam nativitatis. Tantum de malis. Nunc Sc
77쪽
ces Di PRAEPARAT . de bonis. Subducito rationem, quantum curarum ac molesti rum attulerint opes,a quibus nune
divelli non potes. Quanto plus
aloes quam mellis attulerit uxor, cujus amore nunc horres moristem. Quantam attulerit solicitudinis liberorum educatio , quantum ostensionum ac dedecoris il-Iorum mores. Ad de his animumnis semper in peius vergen- ut enim non sit in omnibus,
certe in plerispue uetum est illud Augustini, Qui major est aetate,
major est iniquitate. Denique pone ad dexteram huius vitae commoda , ad laevam incommoda , &expende totius aevi, quod hic agimus,brevitatem. Infantia non sentitur , adolescentia praetervolae aliud agentibus, iuventus excipitur vatiis curis, seneistus obrepit
imprudentibus. Quid autem es: haec tota summa, nisi punctum ad illam aeternitatem Z ad quam emigramus , squidem hic pie vixerimus: extrahimur,si impie. Harum
78쪽
rerum seria contemplatio non leve remedium est adversus horrorem mortis. Alterum est, hoc etiam essicacius, quod' Dominus pro te moriens effecit, ut mors , quae prius erat transitus ad inferos, nunc sit ianua coeli , &, quae olim fuit initium arternorum crucia-
tuum , nune sit aditus coelestium gaudiorum ut iam Christo fidentibus mors non solum damno non sit , sed summopere lucrifera, Ac ne qua pars homiliis desideraretur, ipse, resurgens cum sanctis complaribus, fecit nobis certissimam spem , fore ut corpora reviviscant in novissimo die, jamque lorificata recipiant suam quaequeospitem animam, solatio deinceps futura, non oneri. Sed . de morte mox incidet dicendi locus. Ut autem peragamus , quod nunc agimus , superest his omnibus ita
unum acervum conflatis terribilius malum : Tartarus , unde negant redire quenquam , absorbens omnia, nec unqyana reddens devorata.
79쪽
ς D a P R AE FA R A T. vorata. Hoc est barathrum desperationis , &, ut Apocalypsis loquitur , mors secunda. Cogitet quisque , qualis sit illa vita . ubi sumismum malorum est immortalitas, ubi magna cruciatus pars est d monum & impiorum hominum societas, ignis nunquam e tinguendus , ad quem noster collatus, mera glacies est: adde quod illic incendium est minima dolorum porrio, qui tamen tanti sunt, ab hominis intellectu comprehendi non possint, sicut nec pi tum felicitas. In malis , Iicer gravissimis,dicet diutinis, aliquid tamen levamenti adfert spes , veluti stellula. quaedam procul allucens in densssima caligine : sed gelieno summis malis summam desperationem. Huius igis
tur hortor superat omnem horro rem i, quem tamen clementissimus redemptor, ut nobis mitigaret, ita
sese recipere digpatus est, Qua
in horto capavit, & angore e re
ano sic corseptus est , ut sudam
80쪽
A D M o A. T E M. 6 sanguinem, nostrae naturae erat infirmitas. Quod autem assixus cruci clamar, Deus meus,Deus meus, quur deseruisti me Z Longe a salute mea verba delictorum meorum: videtur geh nnae horrorem, animo persensisse. QAid enim se per
est a Deo destitutis . . nisi extrema desperatio λ Nec mirum videri debet, si hanc tristissimam assectionem in se recepit, qui peccata omnium in se receperat, utaIlIunque malum, nostris viribus insuperabile, sua misericordia redderet superabile 3 Nee ista minuunt dignitatem redemptoris, sed ineffabilem arguunt caritatem erganus humanum. Sub ejuidem David loquitur in Psalmis: cum dederunt me dolorestis , de torrentes iniquitatis conturbaverunt me, & praeoccupaverunt me laquei mortis. Nos gehennam merueramus; ille innocens expavescit pro nobis, quo , similis affectus invadat animum.