De verbis Domini, Hoc facite, pro oecumenico concilio Tridentino, aduersus sophisticas nebulas Matthiae Flaccij Illyrici. Per F. Iohannem Porthaesium postulatum Ecclesiasten celeberrimae Ecclesiae D. Martini Turonensis. ..

발행: 1567년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

HOC FACITE. - 16 incruentὸ oblata consummauit in cava

& in effectu, tam quoad poenam damni, quam quoad poenam sensus) in sempiternum sanctificatos, prius in causa.deinde

in effectu & usu. Vnde iam non offertur ut conflammet,sed ut consummationem in essectu exhibeat. Hoc est, exercemus, dispensamus, ac insumimus oblationem

Consummantem, nec iteramus ad consummationem. Quum ergo peccata sint consiimmata ac exhausta per crucis hostiam, non est opus alio precio digniore extra hominum conspectum,ut blasphemat Caluinus lib. 2.institica. i 6.sect. lo. Demum, si peccatum reuera, ut vult S. Apostolus, est exhaustum, mes iam noest proprie peccatura,sed denominatiue

tantum.

SECTIO . XLI. MULTI ex catholicis, i nterpretanistes hunc locum Apostoli: Una enim oblatione consummauit in sempi- ternum sanctificatos: aiunt oblationem esse nomen verbal ideo significare non

372쪽

DE VERBIS DOMI NItam actum osserendi, quam sebstantiam Oblatam. Et nos aliam non osserre oblatione, sed eandem administrare,nam in confesto est, Apostolum in hoc cap. so. ad Heb. sumere oblationem pro re Oblata,& non primo pro actu ofurendi, ut Hostiam & oblationem noluisti,corpus autem aptasti mihi. Item :Hic unam OL serens pro peccatis hostiam, in sempi ternum sedet ad dexteram D E I. Ita ni-

hil prohibet dicere, una oblatione con- Κmmatos fuisse sanctificatos, quam ho fiam osseri secundum ordinem Malla-zedec in coelo assistens vultu, Patris pro nobis, quamq; & nos osserimus, & non aliam. Subinde animaduertendum, oblationem Christi non fuisse in instanti, sed perdurasse aliquantum temporis, dicente Propheta: Oblatus est, quia ipse voluit. Esaiae. 13. voluit autem maxime ab origine mundi. Ideo agnus DEI ab eo tempore dicitur occisus. Apocalyp. 33.

Fuit propterea oblatus in agnis, sed in umbra. & figura.in voto, desiderioque.

373쪽

uo C FACITE. 33 Sed voluit amplius offerri nascedolorata do,ieiunando, praedicando,opera miseries Cordiae exercendo,ac patiendo,& multa alia bona faciendo, quae omnia suo Patri dubio procul pro nobis obtulit. Vninde non tantum obtulit in cruce,sed actu continuo, quem exercuit certis gradibus ac nunc peragit, cuius aerias corna Dominica est quasi gradus unus. Propterea offerre in Missa no est oblationem it rare, sed est potius oblationis gradu administrare non enim offerimus ut oblationem crucis sortificemus corroboremusque,sed ut ad eam pertingamus per administratione istius gradus incruenti, sicut praeordinauit Christus, dices: Hoc est ipsum meum corpus, quod pro vobis datur, dubio pro cui,in remisitonem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem . Vna idcirco oblatione consummauit in aeternum sanctificatos, quae certis scilicet gradibus exerceretur, continuaretur, ministrareturque. Primo, a verbo diuino acceptante passionem

374쪽

, DE VERBIS DOMINI,

nem pro nobis,& hanc sub umbris & figuris postea exercente, deinde amplius

nascendo, ieiunando,praedicando, mira cula operando, & misericordiam praestando,ac exemplar vivum suorum mirabiliu in coena faciendo,& demum moriendo . Meruit enim Christus ab instanti suae incarnationis nostra salutem sessicieter,& omnes actus quos secit stadiosos,obtulit Patri. Sed ex parte nostra erant impedimenta,quibus non poteramus fieri participes salutis alioqui acquisitae sussicienter, ad quae tollenda opus fuit acerbissima passionem intercedere. SECTIO . X LII.

EN his puto intellectu facillimum,

altaris sacramentum non offerri a

nobis in adiutorium & robur sacrificij crucis: sed in gratiam nostri erga crucis beneficium ob insessicientiam nostram, ut abundantius fructus illius simus participes. Istud enim Eucharistiae sacrificium no est promeritorium remissionisti redemptionis de novo, ut calumniatur

375쪽

aduersa ij, sed est comunicativum ac collativum beneficioru Christi a quo habet

omne esiacaciam. In ratione vero sacramenti habet vim vnitivam ac nutritiua.

si quis autem quaerat a nobis, unde vim efficaciam habeat, respondemus, eius vim non lotum esse in radice sacrificii crucis, sed etiam in institutione. Nam Christus instituens illud, secit mactatu corpus pro nobis,& sanguinem ellusum, dubio procul in remissionem peccatorum. Quod subinde possit ac debeat applicari in generali, vel in particulari, ex Dei verbo, & Christi facto cofirmatur: quoniam Christus dixit,quum hoc munere fungeretur, Qui pro vobis,& pro multis effundetur. Similiter oratio Christi in coena pro omnibus credituris in ge

nerali, deinde s Apostolis, demam pro

Petro,qua orationem revera sudit quum istud munus subiret, conuincit eius applicationem non esse initiam. Nam sacrificium quod ex se per modum orationis ostertur,ad varia applicatur.Istud

376쪽

DE VERBIS DOMINI,

Assis. autem quod oratio dicitur, propterea potest ad varios essectus insumi. Praeterea, sacrificium quod ex sua institutione

est 1ndeterminatum, conuenit multis effectibus: Eucharistiae autem oblatio est huiusmodi, unde sine iniuria ad varios essectus applicatur. Insiiper affirmat Augustinus cu omni Christi Ecclesia, istud sacrificium succetiisse omnibus Legis sacrificiis: quamobrem ad omnes effectus ex sua natura potest & debet applicari, secundum rei exigentiam. Hoc similiter haud est praetereundum , quod Eucharistia est viva imago exemplarq; Dominicae passionis, ac beneficioru in cruece: ea ὀe re debet eius Celebratio 1 mitari passionis oblationem. At in passione aliter obtulit pro Angelis, quoru est caput,in cuius sanguine vicerunt, ne caderent: aliter pro virgine, eam redimendo

Riaemis a casu, non qui infuit, sed qui infuisset, praeuenisset ea Altissimus: aliter proret. S. Iohanne Baptista, ut sanctificaretur antequam nasceretur: aliter pro nobis, quos

377쪽

HOC FACITE. 339 quos non sanctificat nisi extra uterum, secundum legem communem: demum, aliter pro unoquoq; nostrum secundum gradus gloriae inaequales,ad quos noue

i it nos gratis fuisse praedestinatos. Ex quo consequens est, Eucharistiae oblationem offerendam pro vivis & defunctis,pro hisq; qui futuri sunt, ac pro cunctis beneficiis accipiendis, & malis depellendis, necno pro cunctis mundi necessitatibus,sicut CARI saeus obtulit in

Cruce, per cuius Virtutem nostrae preces ac oblationes uiuificantur. Demum,Ecclesia ab Apostolis vique in prauentem diem sic ad varios essectus injumpsit, sicut docet Augustin. ra. de civit. cap. 8. ad depellendos Daemones ad gratiarum actionem de gloria Martyrum, in Ioan . tract. 8 . Demum, etiam pro defunctis, lib. '. confess. cap. set.&. 3 3. ac serm. 3 . de verbis Apostoli,& in enchir. cap. l io.

D. Iacobus sua in litourgia sic precatur: Domine, qui visitasti nos in misericordia & commiseratione,& nobis abiectis T ac

378쪽

DE VERBI S DOMINI,

ac indignis peccatoribus,ac indignis seruis tuis,concessisti ut confidentes accederemus ad sanctum ltare tuum,& oia serremus tibi verendum hoc incruenditum sacrificium pro nostris peccatis, dc ignorantiis populi: Placeat tibi, Domine, ut quae offerimus accepta tibi sint: Supplicamus & imploramus bonitatem tuam, ne mysterium hoc, quod ad salute nobis dispensatum est, in condemnationem populi sit, sed in abolitionem pec-ς torum,aC corporum & animarum reqnouatione. Fac ut oblatio nostra grata& acceptabilis sit per Spiritum Sanctum sanctificata in propitiationem peccatOrum nostrorum,& eorum quae populus per ignorantiam admisit, & in requiem -nimarum eorum qui ante nos dormierunt. En habes hoc sacrificium ad varios usus acceptum. Idem habent litour

giae Diui Basilii ac Chrysostomi. Quam

assertione clarissimis verbis idem Chrysostom us prosequitur lib. 6. de Sacerdotio. Unde concludimus ouam no essem

379쪽

in vera Dei Ecclesia ut garriunt aduersaris) Eucharistiae ad vanos effectus oblationem. Siquidem illud os aureum io, quit, Homil. 7.in Ioan. p. lo. In mysteriis inuicem salutamus, ut multi unu Lege eunta efficiamur, & communes pro non initiatis preces effundimus,& pro infirmis,& terrae & maris & vniuersi orbis fructibus sacrificamus. haec Chrysost. Ex his haud est obseurum intellectu,quomodo in cruce Dominus Iesis obtulit ad seia ficientiam cossemmantem, in coena Veroad insemptionem illius sessicientiae: dc sic unica oblatione confiammati semus ad sitfficientiam,& efficientiam quasi generalem & conditionalem,ut inuimere tur & administraretur oblatione incru- ,enta ad sitos ut sepius diximus) effectus particulares. Oblatio enim Christi Iesi in cruce fuit sepremus actus osserendi, quem in omni opere suae vitae exercuit, ideo ea oblatione semus consummati,si oblatione incruenta insumpserimus hoc

passionis beneficium, quia actus Eucha

380쪽

r DE VERBIS DOMINI,

ristiae offerendae est quasi quidam gradus, quo illa unica oblatio ad contum- mationem nostram peruenit. Caeterum, hoc Christi sacrificium in cruce fuit pri mum, quoad modum se offerendi, quoniam ante non se nec sua cruento modo. L. obtulerat,nec postea sic est oblatus ideo

dicitur primum, semel, & unicum sacrificium. Est etiam sitfficientisimu,quia illo sunt exhausta nostra peccata,& Co- sumniatio absoluta, quod factum no Leaerat aliquo Christi beneficio praecedente, non ex desectu merit aut charitatis, sed i ex natura operis, quod requirebatur, ob indignitatem nostram. Illud mel crucis sacrificium fuit non primum, si actum M tempuli osseredi simpliciter respiciamus, quonia D antea in coma obtulerat, qui modus osserendi est quasi quidam gradus perueniendi,insumendi, ac dispensandi hoc cruentum sacrificium: cui sicut praecedentium meritorum CHRIsTI oblatio,& acceptatio, praecedentesque satisfactiones ac preces non officiunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION