Tractatus Henrici Blyssemii Societatis Iesu De vno geminoque sacrae Eucharisticae synaxeos salubriter percipiendae ritu ac vsu, ad declaranda & confirmanda quaedam catholicae veritatis dogmata & veneranda mysteria, contra grauissimos aduersariorum er

발행: 1585년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

gibus sese eximuntὶ Hoccine est Ecclesiam Dei audire

hoccine est subiacere Praepositis, quibua. Sacramentorum &mysteriorum Dei commissa est dispensatio3 Ani non se dispensatores contra se susq; constituuntZApud animos suos statuant Eucharistiam Sacramentum esse unitatis& concordiae. In eo,qui non colligit, dispergit. LM tr. In eius men' circuitu,qui non ut filius assidet, non m do iudicium sibi manducat & bibit,sed dc exsinu matris, & patris aeterni d qmo se misere exturbat , Iam vero, quanto cum animae suae pcriculo,ij, qui obsidet infirmi

tatem sub utraque specie Sacramento potiuntur, id fi- ciant,facile a quouis iudicati potest. Quotus enim quis que erit, qui, cum in aliis fidei controuersiis solidum nondum fundamentum iecerit, statim in animum suum inducet, Christum sub una specie totum contineri 3 Qui fieri poterit, ut qui anica variis inuolucris irreti- itus fuerit, derepente credat cum Ecclesia, Christum communicandi sub utraque specie mandatum non im- . . posuisser Nonfacile,quae menti longo usu impressae sunt' opiniones,atque si maxime radices altas iecerint, extim

pari solent. Cum autem eiusmodi ad solatium animae sibi sub utraque specie Sacramentum ministari dep'scunt,quid aliud testari videntur, quam eos trahi desi- 'derio, ut rursus bibant vinum libaminum, dc ad car- nes AEgyptiacas reuertantur 3 Hinc, cum si acti ab hoc . opinionum pondere, non mediocritcr in limine ver

fidei haereant,ac titubant, mox in ipsa comunione, tanquam in portu, naufragium, ad ipsis rum exitiu faciunt. Etenim si verE ac sincere ad amplexus magni patrisfamilias rcuerit,d in gremio matris Ecclesς conquiesce eelaborant, quid est, quod alienigenarum estis potius, quam vitulo saginato patris saturari velint Si patrem agnoscunt.

302쪽

agnoscunt,si matris laste delectantur, eorum mensae rit uni non exhorrescant:alioquin iaci Ii negotio, & pa triamoni j aedes, lauacra, vestimenta, praedia similiter asper nabuntur. Si enim propositis mensae ritibus a matre, nodclectantur, quomodo caeteros mores, leges, conditi

nes promptis animis admittenti Qua ratione actus suos& peccata sua sacerdoti aperient, & Christum sub una

specie totum contineri, Romanam & Catholicam Ec clesiam nusquam crrare, vera fide credent; si sua consuetudine tantopere capiuntur Nolim quidem pacatas&timidas conscientias perturbare,nec imprudenter terrere, sed potius obsecrare, ne se opinionibus hominum, quibus contra fidem assenserant, patiantur illud i& corrumpi,suas diligenter conscientias pulsent atque, ut decet, examinent, an potius ex trita consuetudine,& ab Aduersariis hausta opinione, quam religionis ardore, Sacramentum sub utraque specie,affectent. Neque vero quispiam mihi persuaserit, veteranos & sortes milites,qui nunquam fi dc in violarunt, nunquam signa deseruerunt, minore fide & amore, Ducis imperata,

quam tyronos recens in numerum aliorum ascitos,fac

re. QDsucro omnes Catholici, iiq;dnnumcri,per uniuersum orbem terrarum, qui sub una specie corpori de sanguini Domini communicant, omni religione, omni fide, omni caritatis fauore, essent plane orbati; ij vero, qui non pridem ex nouis opinionibus ad veram fidem, inter illos Catholicos assumpti essent, aut in religione aliquando nutassent, tanto in Christum ardore feruerent,ut ne eorum amoris quidem fauilla in caeteris veteranis reperiri poset. Sed quoniam eiusmodi homines potius fid ei inopiam,& obedientiae tarditatem,qtiam religionis seruorem,dum Sacramentum suscipiunt,in se

303쪽

sentiunt: Prosecto magnopere suae salu ti consulerent, si cum uniuerso populo Christiano & Ecclesiae Prima tib

quos aliquando detestati sunt, reuerentiam obseruates' tutiorem communicandi sub una specie ratione sequerentur. In ea enim,ut laudata magis obedietia, sic clarior fides& ardentior caritas elucet. Hac enim communione,qui fruitur,cum neminem sua curiositare dc infideli tatis suspicione ostendit,non modo suς obedientiae,fidei& conscientiae Ecelesiam testem & matrem,sed &.erae religionis pietatisq; , Deum,tum patrem, tum remuneratorem, experietur. Nec hoc loco movcre nos debet, quod unus vel alter ante paucos centenos annos diuersum sentire visus sit,ium quia non singulas, nec omnes omnium Scholasticoru opiniones nos defendimus, tum verb,siquis diuersam sententiam defendere volet,ut ille tempora distinguat,necessum est,cum horu temporum diuersissiima sit ratio, propter varias locoru dc hominum circumstantias: atq; adeo propter directionem, vel etiapraeceptum Ecclesiae,quam ut matrem audireiubemur.

Nam & vice versa.si quo casu iuberet Ecclesia,sicut aliquoties olim accidit, ut populus Christianus propter certas caussas sub utraq; specie communicaret,iuncilla communio propter candem humilitatis ac obedientiae caussam,maioris meriti censeri possit.

ASSERTIO II

Catholici, qui relicta tua flecte ad utramque concessam transeunt , etiamsi requi L

ias conditiones observent minorem tameu

. 4 antea

304쪽

-- t

mail de Euchar Uu. 27 vi' antea si b una tantum oecie communica- res perceperant.

EA est virtutis obedientiae, quemadmodum Theo- ο abennalogi atq; Philosophi testantur, laus,ut maioris me 's' riti ac praena ij, illi virtutum actus celebrentur, qui per - obedientiam,quam,qui propria siue voluntate, siue religione, vel alterius permissu, seu indulgentia suscipiuntur. Constat etiam tanto maiora, digniora, & laudabiliora censeri bona opera, quanto pluribus dc maioribus dissicultatibus emciuntur. Vnde,quo maiorem ac sortiorem hostem quis superat, eo maiorem consequitur or- me laudem,& ampliorem agit triumphum;& quo magis quis ac dissicilius laborat, eo maiorem recipiet mercedem; quandoquidem Dominus secundum opera dc laborem cuique praemium suum redditurus est. Constituantur ob oculos duo Catholici,quorum unus sub una quidem, alter vero sub utraque specie,utrinque iusto ritu seruato Sacramentum suscipiant. Qua communicat sub utraque, facit illud non praecepto vel obe- dicntia, sed tantum permissu Ecclesiae, quae commu- inioncm utriusque speciei non praecepit, sed permisit quibusdam in fide infirmis eam vehementer & impota tune petentibus, eo sere modo, quo Moyses filiis Isra et ad duritiam cordis eorum, ut Christus loquitur, libellum repudij, quo grauiora mala evitarentur, permiserat. Non enim Deus permittebat, quia placeret, sed ut per cum saltem populus contineretur, ne peio. ra flagitia patraret, & ad sui interitum committeret. Quod ipse Dominus euidenter declarat, dum Iudaeos

ob libellum repudi j reprehendit, & ab initio non sic rin ξθὸ suisse perhibet. Vnde manifestum est, Hebraeos olim

305쪽

rectius secisse, si legibus matrimonii seruatis , repudii libello carere volti istent ; sed existente rant a cordis co- rum immanitate, necessum fuit,ut eis diuina quadam dispensatione, libcllus repudij permitteretur. Iam vero, quis non videt,quid nam sit de utriusq; speciei commu- re nione sentiendum, quam Ecclesia non praecepit, sed iustis de caussis olim prohibuit &nuper quibuidam eam δε permise- nimio desiderio petentibus non lacile, nec libenter obtulit sed quasi coacta, vel in uita siliis alioqui,nisi faceret, rebellibus futuri permisit, ne penitus a recta fidei Ca- tholicae regula deficerent. Vnde verendum est, eos, i sub utraque specie, quamvis Catholici communicant, nullam hoc nonam ne laudem mereri, nec utilitatem maiorem consequi,sed potius sicut olim Hebraeudignam importunae mentis reprehensionem incurrere. Tantum, ut quispiam hoc ritu maiorem se putet gratiam δε--6α- consecuturum. Quj vero Catholici, sub una specie Sacra metum sumunt, longe maiorein laudem,&gratiam scio uberiorem obtinent, qudd id tanquam obedientes filiim iuxta praeceptum Ecclesiae faciant. Melior est enim obe- i Regis. ι, -- qRim Victima. Quam vero Deo sit gratum ac Disa ,s nobis Vtile, debitum Ecclesiae in rebus etiam liberis, ac iure diuino,nec praeceptis, nec prohibitis, Obedientiam, . praestare; manifestum id exemplo Rechabitarum eua- dit,quibus,cum apposito vino fuisset tutam a Deo per Prophetam Hieremiam,vt biberent,responderunt: Non Hiere. 1sotiae seriis bibemin vinum,quia Ionadab silius Rechab piter noster praecepit sobis,dicens 2 m bipetis vinum vos, Zν vestri Dei --. sempiternum: Et domum non aedificabitis. o sementem nons ' retis, o vineas nonplantabitis, nec habebitis , sed in ,alem l. culis hal tabitis cunctis diebus vestris, semiuatis diebus mul- i perfaciem terrae, qua vos peregrinamini. Obed imm .

306쪽

Hiere. F.

re et Ionadab ν Rechab nosvi in omnitin,quapra- Hanc autem tam accuratam Rechabitarum obedientiam, qua patris Ionadab imperium integrum esse voluerunt,Deus non improbauit,etiamsi per νω- . m. Prophetam ad vinum bibedum inducerentur, quin potius egregia posteritati secta promissione , sibi gratissi- ,-mam esse declarauit. Haec dicit Dominus, inquit Hiere-m i a s , exercituu Deus Istaec Pro eo quodObed is praecepto Ionadabpatris vestri, ocu odistis Omnia marita eius fecistis et niuersa,quae scepit vobis: Propterea haec dicit Dominus exercitua Deus Istrie Non deficiei vir destirpe Ionadab f*Rechab, stans in consectu meo cunctis diebus. Iam vero si Catholici, voci matris Ecclesiae calicem prohibentis, morem genserint,proculdubio nomodo Pater coelestis ratum praeceptum habiturus,sed & obedientes & sobrios filios aeterna promissione est cum ingenti mercede cumulatu- Mis eris iarus.Non enim diuersa & pugnantia patris & matris praecepta esse possunt: quorum voluntates eodem spiritu

coniunguntur.

ASSERTIO III.

Catholicisub utraque lene communicantes, hoc ritu Aduersariis potius, quam Eccωsias lucis filiis conformes se reddunt.

CVm sacramentum Eucharistiae sicut alias copiose

prCbatum est, praeclarum & illustre sit unitatis de pacis symbolum, negari non potest, quin unius potius, quam utriusque speciei ritus, unitatis huius mysteri uni magis exprimat. Hinc manifestum cst, eos Catholi. Hοια -- cos qui contenti sunt uno sacrae Synaxeos, videlicci pania signo, longe magis, quam faciant sub utraque specie ori

307쪽

communicantes, eam, quam Christus Apostoli re quirunt in nobis, unitatem vogati'ni', si hi. religioni

spiritus, ac coelestis etiam beatitudinis orbis, factis,&saluberrimis exemplis, non solum protestari, sed&Euangelico more coram hominibus confiteri,ut vel hocvnitatis signo constet, eos sinceros, veros, & probatos Catholicos esse. Qui vero Catholici,speciem utramque sumunt,no illi tam unitatem, quam aliquam saltem di uisitonem,separationem, ac auulsionem, ipso facio,vel ritu exprimunt, nec ita Catholicis ac Dei filiis cito de sa crificio, sed comunione iam agitur quam omnibus horum temporum haereticis similes apparent, quandoquidem hunc utriusq; speciei ritum,cum omnibus Aducria sariis comunem habent. Haec est enim una omnium liu ius militiae tessera, hoc unum belli Sacramentum,communione sub una specie, atque Romanam & Catholica Ecclesiam euertere. In quibus,dum egregie colunctis viribus nauant operam,in nullo demum belli genere conueniunt. Omnes enim et sit sociatis manibus as turrim David Ecclesiam Dei vivi, incendendam malleolos c5- Canti portant; tamen ad suam ii Iam consutam aedificandam, nullo consensu,aptos lapide sinueniunt. Et profecto vehementer errant Catholici, qui in communione sub utraq; specie Aduersariis malunt se consormare, quam Ecclesiiae filiis, quos .illi omnςs atque se e nostris castris exturbant, extemplo sub vexillis utriusque speciei tanai quam communi omnium signo, libere militantes. Eo titulo omnes gaudent & gloriantur, eo ritu triumphant & exultant, eo calicis haustu Euangelium suum

probatum volutat. Qu'd si contigerit aliquando sicut in his prouinciis stςquentissime eueniat nece ste est y M.

308쪽

aliquis Catholicus sub utraque specie communicans, interAduersarios vivat,& prouocetur, ut cum eis sub utraque specie communicet, qua ratione ab eorum cris se eximet & liberabit 3 Quid Z Nonne inextricabiles sibi compedes iniecit 3 Nonne seipsum irretitum&vinctum Aduersariis tradidit Satius prosecto & consultius est fidem veram aperte absque inuolucris profiteri, conscientiam integram & castam seruare; quam sta-α Cotis. tres,ut ait Apostolus, offendere, & Dcum in se grauem aduersarium & vindicem prouocare.

ASSERTIO IJ II

Solida nonsunt quorundam Catholicorum rationes , quibus communionem subtraque flecte commodam sibi e se quo-

lunt. VodhCatholicus quispiam propterea se putet

excusatum iri,si ritum.utriusque speciei retineat, ac prosequatur, quod talem ipse communicandi con- μώ- , suetudinem per aliquot laruannos habcaa, quam dc ne. A m -- fas sit mutare: Prosecto quisquis est ille,multum vehementerq, hallucinatur. Quis enim est tam inops omnis iudicii, qui singularem paucorum honainum,& anno-yum ς onsuetudinem, uniuersalis Ecclesiae,a tam multis annis ἔςceptae dc *pprobatae consuetudini posthaben-. dam esse, non videat 3 Quis item non intelligat,eiusnaodi consuetudinem cum meliori consuetudinc, quando 'praesertim legitimae subsint causi e , laudabiliter pome. ac debere commutariὶ Sed, cpleraquesium sinaularona o a pictatis

309쪽

et g Henrici

pietatis ae religionis seruorem asserunt,quo rapiuntur ad calicis haustum. Eiusmodi autem,etsi reprehcnden -- di omnino non videntur; tamen his periculosis &calamitosis temporibus, Apostoli sententia monendos,ne Romi dicam castigandos, existimo : Tmulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Etenim quomodo seruor ille laudabilis aut sincerus censeri potest, qui relicta uniuersalis Ecclesiae consuetudine, affectui potius, quam pietati deseruit, dc magis in Aduersari rum simulatam pietatem&imperitum seruorem decli- nat ac propendet, seseq; ab uniformis fidelium aliorum

Hriisses'. communicandi ritu separati Porro nec quorundam aua dienda est excusatio,quam eo nomine praetexunt, quod utriusq; speciei ritus a Sum. Pont. tandem fuerit conces- ν-Vocoisie sus. Filioru plane obedientium modesta esset excusatio,

si omnibus populis S gentibus Christianςrcligionis,calix fuisset permissus: Sed quoniam propemodum magna. i. importunitate sollicitatus. ne dicam extQrtus, pro peri- , clitantibus,paterna commiseratione concessus est. Ple- . runq; fieri solet,ut subditi quaedam a maioribus suis, vel inuitis, nonnunquam obtineant, nescientes quid petant, quae tamen ratissim E successum bonum, aut seli. cem exitum thrtiuntur. Exemplo nobis sunt filij Israel, qui coelesti manna nequaquam contenti, carnes ara Moyse contentiose petiuerunt, ac tam diu, tamque vehementer urserunt, donec illorum,non pernitioso mi- - - nus,quam curioso desiderio, sed non absque grauissima' diuini numinis offensione, ac miserabili ipsorum strage, satisfieret. Nam, cum adhuc carnes essent in dentibus eorum,nec deficeret eiusmodi cibus,ecce suror Domini concitatur in populum, dc percussit eum plaga magna nimis,&α

310쪽

v .vM tempuscst,ut classicum receptui canam, ataque Aduersarios bencuolo amiςissimoque animo mo neam Sc obtester; ne suis opinionibus se patiantur a sa- --ἡ ἡρcerrimo Christi conuiuio&Ecclesiae matris unione ab duci. Animaduertant quaeso diligenter, quam debilia, quamque iii firma, ne dicam exitiosa, suae sententia: po. nant fandamenta; dum sub Vtraque specie communio nem, sub Christi praecepto positam,& sub una specie, C. . unam tantum Christi partem, ab aliis diuisam esse volunt;quorum etsi illud periculosuna est, propria aucto ritate comminisci, id est,praeceptum Dei statuere, cum ne quidem de mandato Christus cogit ari t; hoc tamen non sine graui in Christum contumelia & probro, nec dici,nec excogitari potuit. Illis proculdubio conueniet,

quod Christus Scribis dc Pharisaeis dictum esse voluit: ό' transbedimini ma-datum Dei propter traditis-

DEuc . nem vestram' am Dem dixit .mno patremergnatrem; o, . Ephς, 6. maledixeritρatri, velmarri morte moriatur, Cum Mitiiuis. autem pater coelestis matrem Ecclesiaesae audiendam

iusserit quid est, ubd cam despectam volunt, cum Spi ritu sancto informata doceat, nullum esse praeceptum

Christi, quo filii obstringantur Sacramentum Eucharistiae sub utraque specie sulcipereὶ Videant ne ipsi contu

maces matri Jc repugnantes patri iudicentur, si sua mana data, praeceptis Dei reiectis, nobis obtrudant. Neque certe unquam praeceptum sub utraque specie communicandi, vel ex Christi verbis, vel ex perpetuo Ecclesiae usu demonstrare poterunn licet ipsi inter se constantins me conuenirent, contra naturam dc consuetudinem 'ipsorum,qui cum in aliis, tum in praesenti praesertim ne gotio,maxime inter se dissident ac rixantur. Quod enim quidam eorrum, communionem sub utraque specie, o 3 omni

SEARCH

MENU NAVIGATION