Tractatus Henrici Blyssemii Societatis Iesu De vno geminoque sacrae Eucharisticae synaxeos salubriter percipiendae ritu ac vsu, ad declaranda & confirmanda quaedam catholicae veritatis dogmata & veneranda mysteria, contra grauissimos aduersariorum er

발행: 1585년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

snctum etin corpus immutasu ed benedictionu vis, umbras, O viuscansgratia perpetuo in ipso existit. Videant igitur iam Aduersarij,qua ratione huic grauissimae sententiae in Anthropomorphitas prolatae, respondeant. Nec est,qubd perco temptum&ludibrium Patres respuant, cum non solum eorum multitudine&grauitate, sed tiam Scripturarii auctoritate vehemepter premi se sentiant. An fortassis non recordantur eorum Verborum, quae in ore suo magnifico quotidie gestant & efferunt: Verbum Domini, veritas Domini manet in aeternum. Itane Christus leuiter sacratissima illa verba, & , ut ait Ambrosius,operatoria: Hoc in corpus meum,prolata esse voluit, ut constantia, certa, firmaque non permanerent' Siccine Christus locutus est,ut hominum opiniones,vel eneruatae cogitationes, id demolirentur & destruerent, quod iisdem verbis effecerat dc stabiliuerat ξ Siccine verbum cius manet in aeternum 'Etenim si tantummodo corpus Christi dc sanguis eius in manducatione existant, quam ob rem Christus pani & vino primum benedixit 3quamobrem fregit 3 quam ob rem dedit quam ob rem gratias egit' quam ob rem verba illa sacrantia protulit Z Si verbo, quod in aeternum manet, uniuersa sunt ita producta, ut sine verbo interire nullo modo posesnt, quid est, quod, cum verbo diuino panem in c*Gpus, vinum in sanguinem, versa esse certo credimus: Qne Verbo, permanentibus signis, evanescere leuiter &inaniter confingimus 3 Itane nobis blandimur 3 ita nobis ipsis imponimustita nos ipsos fallimus,&cum Christo iocamur ut certissima corporis dc sanguinis signa

nunc vacua, nunc plena, nunc inania, nunc continentia, prout libue iti*opinio tulerit, asser ius 3 De sbonest i

272쪽

bone, quantum sibi humanum ingenium arrogat, ut quod verbum diuinum admirabili potcntia effecit, mox opinione tantum leui & momentanea labefactet at- que euertat. Quaeso, quam imperiosae sunt hominum mentes, ut ad voluntatem corpus & sanguinem e Sacra medio extrudant, rursus eundem Christum tanquam mancipium, sub eadem signa reuocent ZEiusmo di homines vehementer oratos velim, ut nonnihil de seueritate,&de imperio suo remittant,aduertantque cuianam imperitent: Non enim eorum imperiis, non eorum verbis,non eorum opinionibus,ad sacramentum Christus accessit, sed proprio verbo: Hoc ea corpuου meum , ipse aduenit. Quid igitur est, quod illi sua voluntate conan tur Christum expellere , nunc ad libitum suum cunadem ad Sacramentum reuocare 3 Atque si ita seueri sunt, ut nihil de sua auctoritate derogari velint, statu ant tamen & decernant, quanto tempore Christus d beata Sacramento excludi, &quando tandem rcuerit 3 Sed quis arbitretur Spiritum sanctum, non tamdiu super Christum, Ioanne Baptista vidente, haesisse quan quam nunquam a Verbo separari potuit) quamdiu sorma colubae visa estὶ Quis Angelos non existimet tamdiu perdurassie,quamdiu humana illa corpora, ab iis assumpta,ante intuentium aspectum perdurarui si vero nolit Christus nisi suo verbo,quo venerar,reuerti,quid ladem illi machinabuntur 3 Adeone immites erunt, ne dicam audaces,ut Christum sua fide,tanqua, ut reucitatur, cois, gere conctur3Modestiores, credo,erunt, quam ut communicantium fide Sacramentum fieri, exploso Christi verbo,asserant: alioquin frustra& inaniter ad verbu Dei nos saepius reuocabu t. Etenim si non verbo Dei essicaci,

273쪽

sed conanuanicantium fide, seu potius. opinione panisiti corpus & vinum in sanguinem conuertitur,quorsum tanta ministrorum multitudine ipsi oncramur Z inamobrem ad Ecclesiam profuse concurritur, si domi cuiusque fides Christum in pane & vino fabricare potesttSed facile& vltro cocedent,Christi esse, institutioncm,& foedus Christi esse testanaentum, cuius quam diu signa perdurant,& res ipsae permaneant, certe necesse est. O- Gen s. lim signum foederis & promissionis Deus arcum in nubibus constituit, se in posterum aquis humanum genus non deleturum, qui certE, quamdiu permanet, etiam promissio permaneat, oportet. Alioquin signum inaniter per aera extensum conspiceremus. Circumcisio insuper pacti & Qederis, inter Deum de Abrahae stirpem Gςn i icti, signum constituta mit,quae quamdiu ante Baptismum in singulis eiusdem Abrahae generis. perduravit,. Rom. . foedus quoque inuiolatum permansit,ut signum ei,cuius signum positum fuit, responderet. Nec est,qubd huius ter venerandi Sacramenti rationem, cum aliorum Sacramentorum naturis, comparemus: cum quod uis

eorum sua propria dc institutione & significatione sit abunde nobilitatum. Etenim, si de Sacramentorum omnium ianua,& introitu Baptismo, disseratur, proculdubio sine ulla controuersia patebit, omnino, ut pleraque caetera Sacramenta in actione versari, sine qua Sacramenta nullo modo esse possunt.. Hoc ipsum eorum sormae, id est, verba quibus conficiuntur, de- chirant: Nam non solum caeteris Sacramentis nomina ab actionibus secundum Christi institutionem imposita sunt,ut,ab immergedo,Baptismus; a confirmando, confirmatio; ab absoluendo,absolutio; ab ungendo,extilema unctio: sed etia sormae ipsae verbis constant actio

nem.

274쪽

nem significantibus. Vnde in Baptismo: Ego te bapri . In confirmatione Ego tecti mo, atque in aliis seresina i-liter, verba actionem transeuntem significantia proseruntur, adeo, ut materia permanens Sacramentorum, qua Sacramentum essiciatur, verbis Christi non consecretur. Neq; enim super aqua Baptismi; Haec est sepultu- Rom. ramea, haec est mors mea, haec est resurrectio mea, Chri- Colossia sti praecepto enuciamus, etiamsi,teste Apostolo,Bapti Lmus earum rerum signum sit constitutum.Imo vero,neque aquam Baptismi, neque oleum unctionis sacrae,neque poenitentes,neque sacris initiandi, illiberatis verbis a Christb ante Sacramentum consecrantur, neq; eiusmodi res Sacramenta ullo modo nominantur, ut facile quiuis deprehendere possit, eiusmodi. Sacramenta ab institutione sua, in actione, non permanente materia, perfici. At sacrosanctum Eucharistiae Sacramentum, praeterquam, quod mortem Christi significat, diuinam illam ipsam hostiam atque sacram victimam, signum &signatum, gratiam&gratiae largitorem continet, adeo ut sapientissime Christus panem in suum corpus & vinum in mum sanguinem prius conuerti& transmutari Voluerit, quam Apostolis porrexerit, ut rectissime ab In psit. 13. . Augustino dictum sit: Terebatur Chrisus in manibu uis. 0 Ferebat enim corpus suum in manibus suis antequa Apostoli sumeret. Ac proinde sacra Eucharistic institutio, . tribus potissimum actionibus, a Christo completa &persecta est. Verbis enim sacrosanctis,& panem ip corpus,& vinum in sangui ncm suum cosecrando transmutauit. Eandem Patri victimam obtulit de muni Apostolis ad stat memoriam verum alimentum tradidit. Quarum vit ima ita a duabus primis est seiuncta actio, ut etiam logissimo interuallo ab illis separari potuerit. Pote-λ rant

275쪽

tant proeuldubio Apostoli hanc diuinam escam ad alia

quos dies, postquam moerore dc grauissimo dolore,quo ob Christi mortem premebantur, leuati fuissent,rclςruare, si temporis & foederis seu testamenti ratio ante Christi mortem aliter faciendum non suasisset. Nam o linia primis illis Christianis. Martyrum tempestate, id factitatum esse, nemo ignorat, quando ab Ecclesiis sa f. --- crosanctus ille panis mundis linteolis, ut ex Tertulliano, Cypriano , Augustino,aliisque Patribus patuit, deportabatur. Ex quo sane manifestum euadit, veneran dum hoc Sacramentum non ad usum solum, sed ad in cruentam in altari victimam peragedam,a Christo esse Encbar- institutum. Et quamuis Aduersariis ultro daretur, id ς o,. δε- quod a Veritate alienum est, Sacramentum ad usum cras raum tantummodo e sic a Christo ordinatum, quaeso, quid hinc conclusum esse viderent Τ An ideo corpus

Christi & sanguis eius,a signis illis& specie b elaberetur, quia non susciperetur 3 An ideo protinus e Sacramento emigraret,quod nullus e vestigio manducaretὶ quid rogo est, quod panis a pane, vinum a vino, fruges a frugi-

extras sum bus, animalia ipsa ab animantibus,& id genus alia a seipsis non continuo euolent, quando illis non utimur Quid Z nonne Deus Opt. Max. cuncta animalia terrae dc omnes volucres coeli cum uniuersis, quae mouentur sit per terram,omnesque pisces maris manui nostrae tradi- dit Nonne omne, quod mouetur oculuit in cibum de dit 3 Nonne olera virentia nobis dedit ad utendum 3 Iam vero cum infinita rerum propemodum genera ad usum hominum, ne dicam aspectum,non venerint,easoria D ss & sua natura dc suo nomine orbata dicentur, quia viii non consu napta sunt 3 An ita rerum imperiti erimus,ut omnia quae situ, quae vetustate, quae vicissitudine, quae fortuito.

276쪽

sortuito, qui vi, quae tempestate, interierunt, quia homines iis usi non sunt, nunquam fuisse asseramus 'Iam vero, si sacrosanctum Christi corpus, si pretiosus eius sanguis, paulo ante in Sacramento in promptu erant,s,ut par est, paulo ante colebantur, qua ratione esse desinent, si non e vestigio sumantur, si ad vespertinum,si ad matutinum tempus, si ad aliquot dies reseruent ut Quid, si tempestas, si bellum, si incendium ingruerit,si aegritudo ministros prostrauerit,si fialmen communicaturos oppresserit, si repentinus casus, si inopinatus terror, & ministros ab ossicio, & communicaturos ab inccepto reuocauerit,nunquid&corpus a panis,&sanguis a vini specie, & Christus a Sacramento eiectus, emigrabit Cauendum profecto diligenter est, nedum nouas opiniones ex nostris ingeniis leuiter depromimus, maledici&Christoc oti tumeliosi iudicemur.Atq; sic plane haec sententia reiicienda est,ueritatique Ecclesiae subscribendum,quae cum semper Eucharistiam,verum esse Sacramentum extra ussim docuerit, simul longo &vsudcritu declarauit,rectissime nunc utramque,nunc alterutram speciem in Ecclesiis obseruari,& ministrari posse,& hactenus potui me. Hinc sine dubio intelligitur, cum vinum sit conserua tu dissicillimum, tutius aemelius in una panis specie egeeonquiescendum.

277쪽

COMPLECTITUR QUINQUE

ASSERTIONES, EX c VIBUS INTELLIGI-tur, quaenam & qualis ab Aduersariis celebretur utriusq; speciei communio. Ruscum multis sit plena dissensionibus,multorumque perplexas, dubias & ancipites reddat conscientias, nec Christo prosecta, aut instituta,nec ab Ecclesia Catholica recepta esse potuit.

Aduersariorum coena ut vocant, vel utrius

que oeciei Synaxis, nec a Christo profecta, melinstituta eri, nec ab Ecclesia Catholica probaripotent adeos nulla,sed omnino putatiua est, postquam ipsi sacerdotes nons As ideo nudam consecrandipotestatem

habeant.

CccasIAM Christi aciem esse castrorum ordinatam, in qua, sicut par est, omnia honeste& secundum ordinem fiant, recte&diuinitus in Canticis scriptum est. Unde Chri- quosdam quidem posolos, quosdam autem Prophetas,abos vero Euangelistas,alios autem Pastores o Doctores adco ummationem Sanctorum inopin ministery n adtaficationem corporis Christi ,donec occurramus omnes in unitatem fidei o agnitionem Fu Dei, in virum perfectum. Vnde sequitur omnino necessarium esse, ut discrimen per

sonarum.

278쪽

Marc. 6. Actoriacio Matth 18.

sonarum,ossiciorum&ministeriorum constituatur, ne quilibet pro arbitratu suo quae uis munia praesumere,vel usurpare sibi queat, sed potius, in qua quia vocatione vo. carus s,mo,iuxta sententiam Apostoli permaneat. 2 3nqui enim omnes Apostob' nunquid omnes Prophetast nunquid omnes Doctores' minim Egentium. 2 Scquiriquam musibi honorem sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Alioquin ordinata illa acies perturbatis legionibus, eorumq; Ducibus confusis, diutius costare non posset. Quamobrem, nec Christassemetipsum clariyicauit, ut Pontifex feret,sed qui locutus ea ad eum: Filim meus es tu, ego hodiegenui te . Ad se. s.ω,, quem porro modum, ipse Christus. Dequenter attestatur, se non auctoritate propria iliceat ita loqui) sed a Patre missum,in hunc mundum enisse. Et quemadmodum a Patremissus ipse venerat: sic Apostolos quoque suos misit, cum ait: Sicut misit me pater, o ego mitto vos. Videlicet ad euulgandum Euangelium, ad remittenda peccata,ad sacram Eucharistiam conficiendam, insuper

ad c tera conserenda Sacramenta,atque adeo ad Ecclesiam uniuersam administrandam. Et quoniam haec Ecclesiae ministeria, non ad breue tempus, scd ut perpetuo durent in consummationem sanctorum,costituta sunt, donec occurramus omnes in unitatem fidei,& persecto ordine sub capite Christo perpetuo regnemus: Idcirco necessum etiam fuit, ut Ecclesiastica legitimaque vocatio&missio ascitorum ministrorum seu pastorum in Ecclesia semper summo cum ordine obseruaretur. Hoc canim est ostium Euangelicum, per quod in ovile pastorcs o tam momnes oportet intrare,ut si quis quales multi fuerunt, 'et &nunc sunt plurimi per illud ostium in ovile non ingre- siquisti deretur,sed ascenderet aliunde, hic a Domino fur & la tro merito pronunciaretur. Per illud legitimum Eccle.

279쪽

sasticae vocationis ac missionis ostium in ovile Christi Petrus intrauit; cum a Christo Domino vocatus, ordi ἔ φημnatus, & missus est, ac mandatum accepit, ut eius oves pasceret. Per idem illud ostium sui nunc de Principibus tantum Pastoribus agatur) post Petrum iuxta communem supputatione Linus, post Linum Cletus, post Cle- tum Clemens, post hunc Anactetus, post istu Euaristus, post eum Alexander, alii ii plures eoru success ores, perpetua quadam summoru Pastorum successione ad praesentem usq; diem, tanquam veri Pastores in ovile Christi sunt ingressi, quando per Ecclesiasticam, canonicam delegitimam vocationem, ordinationem seu missionem pascendis ovibus Christi potestate diuinitus accepta, praesecti fuerunt. Hinc maiores nostri, solum eos essc veros Ecclesiae Pastores iudicarunt, qui per hanc A postolorum & Apostolicorum virorum successionem continuam, ac per Ecclesiasticum ministerium legitim E vocati, ordinati ac missi sucrunt: Caeteros vero qui sese aliter ingesserunt, vel tanqi iam lares dc latrones aliunde ascen erunt in ovile Christi suspectos vel haereticos esse declararunt. Sic enim Irenaeus, eos asserit tantum preΩ Lita eo, byteros audiendos, qui successionem ab Apostolis habent. Caeteros vero,quocunque loco colligantur, suspectos in Ecclesiam coniuratos esse censendos. Pari modo Tertullianus sui temporis haereticos non esse legitimos Ecclesiς ministros, his verbis probauit: anterra oris es Eccusiarum sata; euia rant orinem Episcoporumsuorum, ita persuccessiones ab initio decurrentem, utprimm in Episeopus aliquem ex i OBolu, vel x pomum viris, qui tamen cum

povolisperseuerauerint, habuerit aucto er antec rem. Et paulo post Confinguitiae aliquid haretici. Sedes 9lam cris UUFromouctans. Eadem ratione motus Origenes

serio

280쪽

ω Lib. I Tom. in psal contra partem Douati.

serio eonsulit, ut seruetur Ecclesiastica praedicatio, per successionis ordinem ab Apostolis tradita, dc usque ad prae ens tempus in Ecclesiis permanens; dc ut illa sola credatur veritas, quae in nullo discrepat ab Ecclesiastiaca traditione. Ad eundem sensum Optatus Mileuitanus Donatistas redarguens, scribit: Vectra eaIhedra vos eriginem reddite , qui vobis vultis sanctam Ecclesiam venia dicare . Ecce laluberrimas dc longe verissimas vetu stissimorum Patrum sententias, quibus omnes Aduersatij facile, ut ad mentem, dc ad obedientiam redeant, commoueri possint. Neque sane intelligo,qua ratione Ecclesiae ministerium sibi arrogare possunt, cum non inficientur, se nullo iure vocationis dc missionis ordianariae, cathedras, pulpita,&altaria legitimorum ministrorum occupasse. Hanc ob rem merito D. Augustinus, ut quondam Donatistas, sic horum temporum Aduersarios alloqui potest: 'merate, , scerdotes mel ab ipsa Petriseri, ct in Ordine Ugo Patrum, quis μυὼccesserit, videte . Ipsa svidelicet Petri sedes vel sacerdo tum successio) ea petra,quam non vincunt inferorumporata. Et alibi, cum idem Augustinus per ordinem Ecclesiae Romanae Pontifices usque ad Anastasium recensuisset, tandem haec verba subiunxit: In hoc ordine 'nultas Donatista inuenitur. Ut hinc luculenter constareti, propterea nec Donatistas legitimos Ecclesiae miniastros suisse. Sed non attinet huc plures,dc quidem veri simas aliorum Patrum sententias adiungere,cu in Apologia nostra contra T ubingensem hςc successionis ratio, no copiose minus,quam vere a nobis pertractata fuerit. Cum igitur Aduersarij sese nec legitime ad Aaron imita tionem vocatos, nec ordinatos,nec missos a legitimis D. Me Petri succetaribus, ac veris Ecclesiae Pastoribus esse,

SEARCH

MENU NAVIGATION