Philosophiae naturalis disputationes quatuor, ubi post disputata, quae disputari solent ex libris de ortu, & interitu, seu de generatione, & corruptione ... authore Joanne de Ulloa Madritano Societatis Jesu theologo

발행: 1712년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

s Disp. I. Cap. I.

hent contrarium , ut calor; aliae contrario carent, ut lux. Hle certum est prim b , has omnes qualitates capaces esse intensionis, &remissionis ἔ aliquando enim eX perimur majorem calorem, aliquando intensiorem , aliquando remissiorem cognitionem , amorem &c. Quaeritur ergo, quonam modo fiat haec intensio, seu hoc augmen istum qualitatum . Alteratio strictὶ sumpta est transitus subjecti a privatione qualitatis ad qualitatem ipsam habendam : si enim suh.jectum non praecessit cum carentia qualitatis, non alterabitur, qua nodo ipsam recipit. De facto alteratio consistit in eductione; nocitamen decidet a conceptu alterationis , tametsi creatio suerit qualitatis. Alteratio est duplex , altera, quae intensio , altera , quae e X-

tenso dicitur . Intensio est: Augmentum qualitatis in eadem parte subj Hi . Extensio est et Augmentum qualitatis in diversii partibur subjecti. Porro quando dicitur augmentam qualitatis. intelligenis dum . non de qualitatibus disparatis, scd de qualitatibus ejusdem speciei. vel saltem ejusdem generis infimi. Intensioni opponitur Remissio, quae est decrementum qualitatis, mod) in eadem, modo iudi versis partibus subjecti . a. Certum est secun db , substantias incapaces esse intensionis& remissionis. Egre ad modiim assignabitur ratio hujus incapacitatis. quam serὴ omnes agnoscunt, ut optime Eximius Doctor et eam tamen sie suadeo cum P. Arriaga . Intensio ex proprio conceptu , atque ex usu hujus vocis Philosophis antiquissimo est propria earum rerum , quae iuxta suam naturam possunt augeri S minui in eodem subjecto indi visibili, vel in eadem parte subjectit ergo illa.

quae non sunt capacia juxta suam naturam ut sic augeantur, vel minuantur , non sunt capacia intensionis, aut remissionis. Sed substantiae non sunt capaces juxta suam naturam ut augeantur, vel minuantur in eadem parte subjecti: nam lichi hoe possit contingere supernaturaliter, non tamen naturaliter, ut sere omnes sa-tentur: ergo.

3. Sit nostra sentenria . Intensio qualitatis distinctae . qualitatibus intentionalibus non si per destructionem qualitatis imperfectae, S productionem qualitatis perfectioris , ut voluere Duranindus , ct Nimphus.. Neque per majorem , & majorem expulsionem qualitatis contrariae, ut sentiunt aliqui Thom istae , suppresso nomine citati a P. Arriaga. Neque per majorem radicationem qualitatis in iuhjecto, ut sui communis Thom istarum opinio. Fit ergo per additionem gradu1 ad gradum , ut docent Scotus , Bonaventuras

Ciuitiasti

32쪽

ura D. Thomas abuno ε explicatur a D. Hurta do, cujus explieationibus ni l addendum occurrit S cum his P P. Suarea, Vasque g. ct nostri serh omnes DD. Rece nostram sententiam , quam sic per

partes ostendemus. Probo I. partem cum P. Arriaga loco citato .

r. Vel qualitas imperfecta quae destruitur , ct persectior, quae acquiritur, sunt ejusdem, vel diversae speciei λ Si primum sicut subjectum non constituitur magis calidum , v. g. per illum i in persectum calorem . ita non constituetur magis calidum per calorem persectiorem. Si secundum; ergo non est inconveniens in eo, quod

ambo illi calores eonjungantur in eadem parte subjecti. proindeque intensio non continget per destructionem caloris imperfectioris , &per productionem persectioris. Probo sequelam . In conveniens, quod opponitis in conjunctione utriusque caloris , est praecipue, licet non unicὶ , qudd individua solo numero distincta non possunt esse in eadem parte subjecti . At si illi duo calores sunt diversae spe ciet, non sunt individua solo numero distincta , ut per se patet rergo si sunt diversae speciei, ruit praecipuum argumentum , quod opponitis. 4. Prohatur 2. Habitus intentionales intenduntur per repetiistionem actus et sed haec intensio non contingit per destructionem qualitatis rentissioris et ergo aliqua intensio non contingit per destruis Bionem qualitatis remissioris et ergo ista sententia vel est salsa , vel non est tam univertatis. Probo minorem . Habitus praeexistens ante octavam repetitionem actus non destruitur per illum actum . Sed ille habitus praeexistens est qualitas remissior respectu habitus advenientis majoris post octavam repetitionem t ergo . Probo majorem : Nihil. quod est causa physica , vel moralis positiva. licεtinadaequata illius repetitionis destruitur per illam repetitionem et sed habitus praeexistens est causa physi ea . licet in adaequata illius reis petitionis; namque, ut communis seri Philosophorum opinio , habitus smul cum potentia eone urrit physice , vel moraliter positi vh ad proprios actus: ergo. 3. Si intenso fieret per destructionem qualitatis imperfectioris. R productionem qualitatis persectioris . remissio, quae est actus contrari ur, seret Opposito modo, nempe per productionem qualitatis imperfectioris, S destructionem perofectioris ; sed remissio non fit hoc modo r ergo neque intensio illo. Probatur Minor. Quando ab aqua nimis calefacta removetur omne agens extrinsecum calefactivum, S admoventur agentia Digida . remittitur calor ; sed tunc non produeitur calor imperfectus. Pro- A a ba-

33쪽

4 Disp. L Cap. I.

batur. Nulla adest caula prodiadtiva caloris illius imperfecti: ergo

non producitur. Antecedens probatur. Non ipsa aqua, aut agentiasti id a ipsam circumdantia , ut per se patet: non Deus, quia Deus operatur ut Author naturalis ob exigentiam rei naturalis: sed tunc nulla datur res naturalis exigens productionem illius caloris impersecti, vel ostende illam et ergo. Neque recurras ad dispositiones inductivas illius ealoris imperfecti; nam de illis formo idem argumen tum . Nam vel illae producuntur tunc denub, vel erant jam pro' ductae cum dispositionibus ad calorem persectiorem Si primum ;a quanam causa producuntur λ Si secundum; sicut dispositiones

illae conjunguntur cum dispositionibus ad calorem persectiorem , cur ipse calor imperseditas non conjungitur cum calore persectiore Zs. Sed obiicit Durandus . Intensio est motus a minore ad majorem qualitatem: ergo in intensione debet deficere terminus a quo: sed terminus a quo est minor qualitas: ergo dum fit intensio debet deficere minor qualitas. Distinguo antecedens et a minore qualitate secundam positivum, nego; semudison negativam, concedo antecedens et Sc concessa consequentia , distinguo minorem. Est minor qualitas , se utam positivum, nego minorem: secundum negativum, concedo minorem, & nego consequentiam ultimam . Hi termini , qualitas minor, duo dicunt: alterum positivum . scilicet

qualitatem esse ut duo , v. g. alterum negativum , nempe non esse

ut tria et ex his duobus hoc negativum est terminus a quo; non autem illud positivum , quia id non probas 4 proindeque hoc negativum debet deficere quando contingat intensio; non autem illud positivum . Probo a. partem conclusionis. videlicet intensio. nem non seri per maiorem, S majorem expulsionem qualitatis

intrariae . Si intensio staret formaliter, ct immediate in hae main& majore expulsione qualitatis contrariae, quotiescumque tur intensio , daretur hae a maior. 8c maior expulsio; sed hoc est falsum. Probatur. Lux intenditur , Sc tamen noci datur haec major. Sc major expulsio contrarii, siqaidem lux caret ccntrario. stenebrae enim non sunt contrarium , sed contrad Fhorium lucis . scilicet tenebrae sunt carentia lucis . Item gratia habitualis intenditur . & tamen non datur tunc major . Se major expulsio qualitatis contrariae : nam primu S gradus gratiae expulit totum, Sc omne

Peccatum mortale .

6. Probo 3. partem , nimirum intensionem non eonsistere in majore radicatione et Thomistae pars periectiorem unionem , pat

34쪽

persectiorem euuetionem , pars persectio. em terminationem ceno

sent e sse majorem radicationem qualitatis in subiecto. Contra quos sic arguitur juxta D. Thomam. Qualitatem intendi est augeri se . s. et bcw.cund lim essentiam: ergo quoties qualitas non augetur secundiim essentiam . non intenditur et sed quando praecisis augetur Per quaest. et .iorem radicationem, non augetur secundiim essentiam ζ ergo quan- ιirt. s. do praecise augetur per majorem radicationem, non intenditur: ergo intensio non consistit in majore radicatione. Proho minorem.

Quando qualitas preciso augetur secundlim aliquid distinctum rea liter adaequa te ab essentia , non augetur secundum essentiam : sed quando praecise augetur secundiam radicationem , praecise augetur secundiim aliquid distin inim realiter adaequa te ab t m ntia qualita. tis e nam per vos radicatio caloris v. g. stat in meliore unione , vel in meliore eductione , vel in meliore existentia , ct haec omnia putatis distingui realiter ab iplo calore t ergo. Ne que refert solutio N. Prado aientis, essentiam caloris consistere in inhaerentia : quam, ob rem hac inhaerentia, seu unione caloris cum subjecto aum , es. sentiam caloris augeri oportet. Nam contra . Aliud est inhaerentia

in actu primo, id est exigentia inhaerendi subjecto ; aliud verb inha rentia in actu secundo, sive adlualis unio, aut receptio. Illa prima est essentia caloris, non autem haec secunda , ut potὶ distincta adae. quaist ab ipso calor et sed per te major radicatio consistit in hac secunda inhaerentia, non autem in illa prima r ergo quando augetur radicatio . solum augetur inhaerentia , seu dependentia in actu se .cundo 4 ergo quando augetur radicatio , non augetur illud , quod est essentia caloris, sed illud, quod non est: ergo quando praeci Se augetur radicatio, non intendi ur calor juxta D. Thomam .

. Objicies. Eo ipso, qudd calor sit magis unitus subiectu,

subjictum est magis calidum , proindeque datur intensio: sed eo ipso . qudd calor magis radicetur in subjecto, magis unitur subje-Etor namque major radicatio consistit in majore unione: ergo Confirmatur : eo ipso. qu bd hic effectus sor malis est major. atque persectior, subjectum est magὶs calidum . unde & datur intensio caloris i sed eo ipso, qudd unio caloris cum subjecto sit pet sectior . hic

effectus formalis est maior, atque persectior; quoniam . crescente constitutivo, necessarid crescit constitutum: ergo. Ad objectionem, nego luppositum maioris, aut minoris, aut utriusque lice t enim tinio localis, seu approximatio admittat magis , ct minus , unio

tamen physica incapax est incrementi, aut de crumenti in ratione ,

35쪽

unionisi nam eo ipso . quod forma uniatur subiecto . unItur quintum potest. neque aliud est intelligibile e ergo falsum supponis, quando ais, calorem posse magis uniri. Ad confirmationem, diis stinguo minorem t eo ipso, quhd hic effectus formalis ealidum, sit maior, atque persectior exeessu formali, seu desumpto 1 forma, subjectum est magis calidum . concedo majorem et excessu mate. riali , seu aliunde proveniente i nego majorem t & pariter exposita minore et nego consequ entiam. Aliud est, praedictum effectum soris malem esse majorem , aut persectiorem . eb qu bd forma constitutiva illius. ealor scilicet, major sit: ct aliud, praedictum effectum formalem esse majorem , eh qu bd aliud constitutivum ipsius , sive fuerit subjectum. sive unio, sit majus. Primum eaput evincit, subinjectum esse magis calidum . darique intensionem caloris et secus hoe secundum r alias Angelus habens unicum gradum gratiae, erit sanctior anima rationali habente quatuor i quandoquidem hic effectus formalis, Angelus sanctus, constituetur per aliquid s per naturam nempe angelicam perfectius natura humana, per quam constitui. tur hie effectus sor malis, stilicet anima fancta. Permitto ergo. qubd, crescente unione, crescit quidem aliquid constitutivum hujus effectus formalis; non tamen constitutivum, quod sit serma illius. Similitet respondendum ad alias formas arguendi parthus innixas terminis. 8. Probo ultimam partem . nimirum Intensonem fieri per ad. 3.p. qu. . ditionem grad fis ad gradum. Tum quia D. Thomas in gratiae in. tensione gradus agnoscit. dum ait, hominem in hac vita non posse ascendere ad ultimum gradum gratiae. Tum a priori, sicut se hahet simpliciter ad simpliciter . ita se habet magis ad magis, nisi magis opponatur cum simplicitere sed subiectum constituitur simpli. citer calidum per calorem et ergo constituetur magis calidum per maiorem calorem , nisi majoritas caloris opponatur cum eo , qu hasubjectum sit magis calidum e sed non opponitur, ut constat t ergo subjectum eonstituetur magis calidum per maiorem calorem. Nunc se . vel per ' rajorem calorem entitative indivisibilem, vel entitati vh divisibilem in partes, quae vocantur gradus p Non primum Inam hoc esset in sententiam Durandi supra refutatam relabit ergoseeundum . Nec prodest instantia M Ρrado clentis, materiam fieri extensam per quantitatem , quin fiat magis extensa per maiorem quantitatem et squidem in rarefactione est magis extensa absque

majore quantitate: neque, inquam, hoc prodest, quia materia

36쪽

posse

ntita. ergo

n fieri

absque

vatem non

non sit formati r . S immediath extensa per quantitatem, sed per praesentiam, ad quam determinat quantitas, vel alia accidentia naturaliat ergo quod materia in rarefactione sit magis extensa abs. que majore quantitate, non venit ad rem . s. Objicies i. juxta Arist. S D. Thomam et Ex calido fit magis calidum nullo fatis calido , quod prus non erat calidum quando miniis erat calidam et sed hoc principium esset salsum . si intenissio fieret per additionem gradus ad gradum et ergo non sit hoc modo . Et confirmatur ex D. Thoma , qui ait. se non intelligere primam partem, quae erat haec et utensionem fieri per additionem gradus ad gradum . Ad objectionem, nego minorem: aliud quippe est intensionem fieti absque additione calidorum. sct hoc sancitur per istam regulam Aristotelis. S minimh a nobis negatur aliud au. tem , intensionem fierLAbsque additione calorum, & hoc non deceris nitur per istam regula Quia non dicit, nullo facto calore , sed nullo facto ealida. Ad confirmationem respondeo cum P. Hurtado,& cum Caietano. D. Thomam non negare realitatem additionis gradus ad gradum e sed sollim reluctari his vocibus tunc temporis insolenti. hus. ut clarδ expendit Cajet. occurrens Scoto. io. Objietes a. Essentia cujusvis rei est indivisihilis . ergo in. tensio caloris non constituitur per gradus. Praeclarum argumen ἀtum. Ergo essentia hominis non constituitur per materiam, & soris inam . Distinguo antecedensi essentia physica est semper indi visi. hilis, negor metaphysica; concedo antecedens, ct nego consequentiam a

objicies 3. Vel gradus componentes intensionem sunt eiusdem. vel diversae speciei λ Si primum . nequeunt naturaliter existere in eadem parte subjecti, quia accidentia individuantur a materia . Si secundum ; non possunt mutud coordinari ad constituendam i tensionem ejusdem speciei. Respondeo ex infra dicendis, hos gradus esse ejusdem speciei, R istud axioma de individuatione a mate. ria saepὶ jam explicatum esse et quaelibet enim entitas per suam e sissentiam. a quocumque extraneo praescindens, est, quod est essentialiter. Sc distinguitur ab eo, a quo distinguitur ; quamobrem sola individuatio extrinseca, sensibilis, ct quoad nos taxanda est pee

materiam .

II. Dico a. Qualitates intentionales, v. g. cognitiones, &amores non intenduntur per additionem gradus ad gradum , sed

per destrinctionem prioris, ct per prodastionem vi vidioris. Ratio

est s

fcre per

37쪽

S . Disp. I. Cap. I.

est, nullam esse rationem multiplicandi gradus in cognitIone clara . & intensa ; si enim rogemur e cur adest mod5 cognitio clarior quam antea P Respondebimus: quia modb adest species vividio ν. vel aliud comprincipium determinans ad clariorem cognitionem. Praeistere, si rogemuit cur cognitio est modb imbecillior, quam antea pRespondebimus, quia imminuta est species interior, cognitio magis clara desecit, & alia adest respondens speciei impressae, quae mci. db adest: quocirca stricth loquendo. hae qualitates non intenduntur. Neque obstat doctrina postea tradenda de divis hi Etate iudicio. rum et nam aliud est , quod ex tribus apprehensionibus subjecti, eo. pulae , ct praedicati resultet cognitio judicativa ; aliud autem, qu bd resultet clarior cognitio squippe non est idem, cognitionem esse tuis dicativam , R esse clariorem et tametsi judicium ex genere suo sit persectius apprehensione; potest enim app 'ensio esse clarior quam judicium , sic apprehensio evidens propin ior est claritati judicio

formidoloso illud primum stabiliemus postea , hoc secundum dicimus modb.

CAPUT SECUNDUM. '

An gradus componenter intensionem sint

Xactae resolutioni quaestionis nonnulla praemittere oportet. Primum est . Gradus componentes intensionem caloris v. g. odio dici sueverunt, non quia plures non sunt: adhuc enim in sententia Zenonis adstruentis continuum ex punctis finitis , prope innumera debent

esse puncta quibus constat objectum perceptibile per sensus. Quot igitur objectum summe perceptibile per sensus, ut calor intensus Dicuntur ergo odio hi gradus, ut intelligamur in disputationibus , se ut Astrono mi, ut se intelligant, dividunt sphaeram in solos 36o. gradus. Praemitto et ex his gradibus alios vocari superiores , octavum scilicet, & septimum. alios vocari inferiores, Primum neminpe , ct secundum , ct c. Caeterlim ex infra dicendis denominatio superioris est se mi extrinseca octavo gradui; & denominatio in. serioris est se mi extrinseca primo graduit quod enim ille sit octa. vus , non stat in sola ipsus natura ; sed in eo, qu bd septem praece siserunt: S rursus qubd hic sit primus, inde pro venit,quod alius non

38쪽

praeeessit oppositum quippe fine efficaci fundamento statuitur , γquod si uno quasi impetu omnes gradus ponerentur in eadem Pa te materiae, non esset cur unus potilis , quana alius diceretur primus. aut secundus et quia tamen experimur, gradus caloris suecessive introduci . alios vocamus insertore1, seu primos; alios vero sup

tiores, seu ultimos .is. Praemitto 3. Utrosque gradus , superiores scilicet, atque ἰnlatiores posse sumi specificativE, Sc reduplicati vh . Sumuntur spe cificative, quando sermo fuerit de octavo, praescindendo 1 caeteris et sumuntur reduplicative, seu in concreto . si sermo sit de octavo non solo, sed de complexo toto ex octo grabibus . 4. Ex eo, qu bd praefati gradus similes suerint, legitime arguetur , esse aequales . ssi enim alteri fuerint persectiores entitati vh alteris . absdubio essent dissimiles in persectione, eaeterum ex eo, qudd aequales fuerint in persectione, non statim coucliaditur, similes quoque fore t Persona. litates namque divinae aequales sunt in persectione, & tamen non sunt prorsus similes , utpote oppositae relati vh inter ser leo item .& equus pares sunt persectione , valde tamen diversi . Igitur imis

praesentiarum quaeritur, an gradus componentes intensionem non modb sint aequales, ita ut uni non antecedant alios in pet sectio.

ne, vellim S similes , hoe est individua ejusdem speciei ZI4. s. Superioritas agentis respectu qualitatis ejusdem speeiei

informantis passum est conditio , quam natura rerum postulat, ut agens operetur in passo aliquid illius qualitatis et quaohrem,deficiente hac superioritate, mirum non est, si agens non operetur in passo, tametsi ex se habeat virtutem ad operandum , ct caetera adsint praeis requisita et quemadmodlim lichi agens ex se virtutem habeat cominhurendi, & passum capacitatem , ut comburatur, una applicatione deficiente. agens non comburet passum. Ratio a sumpti est. Simulitudo agentis cum passio, seu potilis cum qualitate informante paciam est impedimentum ad operandum ; nam simile non potest intendere acti vh sibi simile , ut constat ab absurdo postea exhibendo , .ct praecipue ab experientia , quae una sacem praesert Philosophis .

ut rerum naturalium proprietates, atque naturas introspiciant et

ergo ut agens operetur in passo, abesse debet haee exacta similitudo rergo abesse debet quia ages vel sit minus vel sit majus. Non quia si eminus,alias remssum intenderet acti vh intensum,quod ab omnibus uno vel altero cum Ρ.IZqu. excepto) rejiciture ergo quia agens de-het esse maius, quam qualitas informans passum: ergo superioritas

39쪽

. a. di fi

io Disp. I. Cap. IL

agentis respectu passi e si conditio naturaliter exacta ad operandum.

is. Dico ergo . Gradus componentes intensionem . quaecum

que illa suerit. sunt omninb similes, atque aequales. Ita P. Vasque Z, ct alii. quos citat P. Rhodes. Omitto notam in consequentiae . quae inuri solet Adversariis clentibus, partes componentes animam materialem esse homogeneas , hoc est similes , atque aequales; ct mor-dielis hie defendentibus , partes componentes intensionem esse heterogeneas . seu in aequales . Arguitur i. Gradus componentes inistensionem habituum sunt similes, atque aequalest ergo intensio potest resultare ex gradibus similibus, atque aequali hust ergo de facto resultat et quandoquidem non sunt multiplicandae persectiones sine necessi late. Probo antecedens. Habitus jejunandi v. g.

componitur ex jejunio diei Lunae, diei Martis &c. seu ex qualitati-hus relictis post haec jejunia r sed tam haec jejunia. qu m qualitates relictae Ox his sunt ejusdem persectionis r quo enim efficaci argumento suadetur jejunium diei Martis entitati vh . ct secundhm se aeceptum esse persectius ieiunio diei Lunae; aut Sacrum peractum die Martis esse entitative perseAius Sacro peracto die Lunae hoc

sand probari efficaciter non potest .i 6. Probatur a. ratione P. Arriag. eui R R. solutiones impares videntur i esto Deum unite eidem parti sit ecti viginti gradus caloris ex eis. quos vocatis primos . Tunc sie. Quoties datur augu- meatum caloris physicὲ uniti subjecto, vel datur intensio . vel da. tur extensior hae quippe duae species qualitatis dividunt adaequatὶ caloris augumentum in subjucto et sed in casu dicto daretur auguis mentum caloris, quia plus caloris daretur tunc in ea parte subi cti . quam si unicus tantlim foret gradus r nisi dixeris, viginti gradus non esse plures, quam unum et ergo in eo casu vel daretur inistenso . vel daretur extenso caloris p Sed non extenso. quia extenisso ex conceptu suo, ct ex universali acceptione huius vocis signi. seat augumentum qualitatis in diversis partibus subjecti. Se poni. mus augumentum non futurum in diversis, sed in eadem parte tergo tunc daretur intensior sed illi viginti gradus, elim omnes sine ex specie primorum, sunt aequales, atque similes t ergo intensio

potes componi ex gradibus similibus. & aequalibus et ergo S de se.

Elo componitur, nisi efficax objiciatur argumentum .i . Qubd si dixeris i. smili argumento probari, intensionem posse componi ex gradibus inaequalibus , & dissimilibus: transeat te isela. lndi convincitur, intensionem aeque posse componi ex gra-- dihus

40쪽

it illis

ponia parte ἔ

tenso

siones i ex . diuus

ssibus aequalibus . di inaequalibus, quod per me verum esse liere . Eequanam ratione suades potilis debere componi ex gradibus inaeo quali hus , ct dissimilibus , quam ex aequali hus 3 Si dicas a. casu . quo Deus penetraret multos gradus lucis in eadem parte aεris abiacue physica unione, majorem apparituram lucem , quin proptere daretur augumentum . si ve quoad intensionem, sive quoad exten. sonem. Contra est: nam intensio ex suo conceptu metaphysico est augumentum qualitatis physice unitae eidem parti su egi: extenisso vetb di versis partibus subjectit ergo si ita ponis augumentum qualitatis, ut neque eidem , neque di versis partihus subjecti unia. eue. quid mirum . quod neque detur intensio, neque extensio 3 Nos autem ponimus augumentum qualitatis, non utcumque penetratae . sed ulterilis physich unitae eidem parti sabjecti. 18. Probatur 3. & praecipvh evertendo rundamentum contra. Hum. Ideb quintus gradus caloris esset persectior entitati vh quarto gradu . quia calidum ut quinque applicatum calido fi ut quatuor. producit in ipso quintum gradum caloris . ct calidum A ut quatuor non producit quintum gradum caloris in calido B ut qua . tuor. Sed haec ratio non probat disparitatem persectionis entitativae . I. Quia etiam viginti homines pilis possunt ploducere, quam unus Homo rant rin , & tamen complexum ex viginti Homini hus non est persectius entitati vh, quam unus Homo. sed solum extensive . quatenus ibi plura dantur agentia. quam hic t ergo praeeis δhoe, quod est ealidum ut quinque posse producere quintum grais dum caloris . sectis calidum ut quatuor , non probat calidum . ut quinque esse persectius entitati vh ealido ut quatuor, sed sollim existensi vel quatenus in calido ut quinque, plura dantur agentia, quam in calido ut quatuor. quod verum est. Calidam enim ut quatuor, applicatum calido B etiam ut quatuor, non modb non produci equintum gradum caloris, vertim nec primum . aut secundum i Setamen hoc non probat, primum , aut secundum esse persectiores quarto gradu t sed sollim deficere conditionem naturaliter exactam ad producendum primum . aut secundum et ergo qubd ealidum Aut quatuor applicatum calido B ut quatuor non producat in ipso quintum gradum, non probat determinat . quintum persectiorem esse quarto. sed sollim calido A ut quatuor deficere eonditionem naturaliter exactam ad produeendum gradum . qui ob antecedentiam diceretur quintus: di hoc est verum . namque ea lido A uequatuor deficit superioritas respectu calidi H ut quatuor .

SEARCH

MENU NAVIGATION