Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

strum est , sine facto nostro ad alium transferri non potest, leg. M e odnostrum, D. de regii l. jur. Sic enim inferretur injuria vero Patrono aut abin senti, aut proprium jus ignoranti, de deterrerentur homines ab Ecclesiarum sundationibus , si tam facile Patronorum jura praeripi possent. Sed si prae se inator jus illud non possidebat, verum per errorem existimabatur Patronas, debet is qui ad ejus praesentationem institutus fuit , Beneficio privari, ut sancitur cap. Consultationibus , de jurepat r. dc post tres continuatas electiones excluduntur , jure eligendi illi Clerici , qui tempore suffcienti non probant se praescripsisse, cap. Cum Ecclesia Sutrina, de causa polle ly. dc propr. Idemque censendum de collationibus Beneficiorum sine praesentatione factis , quae nullatenus Patronorum juribus officiunt, quando superveniens Patronus jus suum ac titulum exhibet. Atque ita se pius Aquilextiensis Senatus iudicavit. Anno enim Issa. Martii 18. ad p titionem Patronorum nomine Pellencorum Riehardus Assius spoliatus

fuit Beneficio sibi ab Episcopo Regiensi collato , qui bis illud idem aliis

non praesentatis contulerat; remotoque Assio suffectus est Longius a Patronis praesentatus. Idemque Senatus anno I 632. Virollium ab Episcopo Cistaricensi provisum depulit Beneficio , instante Marchione Canillia eo Patrono, idque ad judicavit Cassagnio e tametsi hoc ipsum Beneficium diversis vicibus suisset ab Antistitibus Cistari censibus collatum , nullo prinsentante. Concilium item Tridentinum praeclare statuit sessi. 21. de reform. Cap. 9. ubi de titulo non liquet, nullum sufficere ad stabilienda jura patronatus temporum decursum , praeterquam illius , quod omnem hominum memoriam excedit , de cui praeterea suffragentur multae indubitatae praeis sentationes , quae ab annis saltem quinquaginta fuerint effectum sortitae. At veris illud forense axioma , In Beneficiis ultimumstatum este attendendum, nihil juvat Louehi opinionem juribus allegatis 3c aequitati plane repugnantem. Ultimus enim ille Beneficiorum attendendus status supponit lusambiguum , sed nullatenus praejudicat ubicumque titulus evidens ostenditur, ut constat ex cap. Consuliationibus,de jurepatron. quod utique in ea si i sta est decisivum. XV. In Galliae Regno possunt Haeretici tolerati , non per seipsos, sed per Catholicos procuratores a se constitu os praesentare ad Praebendas , modo Patroni haeretici nullam certam perlonam praesentandam in mandato nominaverint vel designaverint, ex Regis Ludoviei XIV. Edicto Iulii 3. anni a 63 I. Bengeus de beneficiis , tit. de oneribus Eccli fia-Tum , 3. 6. XVI. Certi quidam sunt casus , in quibus jus Patroni suspenditur, eique ad tempus derogatur. Primo si po sIAser Beneficii patronati sit expellendus ob defectum tituli, incapacitatem , non residentiam , assequutionem alterius Beneficii incompatibilis , delictum , aut aliam justam eansam, non est expectandus Patroni etiam Iaui consensus, & valet der gatio

172쪽

gatio, tametsi juspatronatus ad Regem pertineat. Rebutas in praxi, 3. p. tit. de signatura, num. 37. XVII. Secundδ si inter collitigantes alter in alterius jus subrogetur in vim regulae de lubrogandis collitigantibus , aut novae provisionis, vel rescriptis neutri ,si nulli, non desideratur Patroni , sive laici, sive Ecclesiastici consensus. Riccius decis. Iso. XVIII. Tertium casum ponunt Rebussus dc aliquot alii, si videlicet fiat permutatio de Beneficio patronato , inconsul eo Patrono , tam Laico quam Ecclesiastico , valet , & potest Episcopus hujusmodi permutationes approbare. Rebuffas in praxi, tit. Tertia ZAr si Acμra , n. o. Papo lib. 3.

placitorum, tit. '. l . I.

XIX. Quarto si in Regalia vacet in hoc Regno Beneficium , poterita Rege , vel ab Oeconomo Regio conferri sine patroni Ecclesiastici, non tamen Laici consensu. Ut enim aiunt Pragmatici Gallicani , Rix utitur in Regalia non soluin jure ordinariorum , ted etiam Papae. Renatus Chopinus lib. I. de sacra Politia, cap. 7. num. I. Brodeus Loueti Scholiastes in lir. R, Π.47 XX. Non debet ordinarius instituere praesentatum , nisi probe examinatum & exploratum circa doctrinam, mores & canonica impedimenta, cap. Signiscasei, de jurepatron. Alioqui damnationem sibi aequirit, de tenetur Ecclesiae t aesae damnum sarei re , instar Magistratus qui minus idoneo tutelam pupilli commisit, i. I. C. de Magistrat. conven. Hoc expressε docent a Rebusso citati Ane haranus & Cardinalis in Clement. I. de aetat. de quali r. Angelus de Clavaso in verbo Restitutio : ipsique Rebusius in praxi , tit. de praesentat. &institui. n. Io. XXI. Praeter jus praesentandi alia etiam jura Patrono competunt, honor nimirum praesestionis in Ecclesia patronata ; & si ad inopiam veragat modesse subveniendum est ei ab Ecclesia , cap. Nobis fuit , de jure-patr. & I6. quaest. T. Cano Contra , & seqq. Potest etiam Patronus , si sit Cleticus, de bonis Ecclesiae rationes exigere, non autem si sit laicus, cap. cum Ur plantare, S. In Ecclesiis, de pri Vile g. & cap. In Lateranensi, de praebend. Pastor lib. I. de beneficiis, tit. I9. num. 33. Potest Patronus in Ecclesia apponere sua Insignia, & honestam sibi sedem figere. Chopinus lib. i. de sacra Politia , cap. a. num. 3. Honor verδ processionis quem Patronis sacri Cariones deserunr, can. Pia mentis , & can. Frigentius, I 6. qtiaest. . & cap. Nobis , de jurepatron. . nihil aliud significat , nisi jus nominandi ac praesentandi, ut ex ipsis locis facile colligitur , & recte Glossa exponit in d. Can. Pia mentis. Fundatoribus Ecclesiarum permittitur pro iis Iocis curam habere solicitam, can. Decernimus, L . quaest. 7. Nihilque vulgitius alit receptius his versibus apud Canonillas: Patrono debetur honos, onus, utilitavique r'a me a Pr , , defendat , alaIur egenus.

T XXII. Iure

173쪽

146 Juris Canon ei Theor a

. XXII. Iure successionis haere ditariae juspatronatus ad haeredes transmittitur, nullo habito sexuum discrimine. Glossa in Clement. a. de ju-

repatronat. Et licet haeredes succedant ex testamento , vel ab intestato ex aequis vel disparibus portionibus , tamen in jure patronatus omnes aequaliter succedunt, nec pluris .estiniatur suffragium ejus qui ex semisse vel ex dodrante, quam ejus qui successit ex quadrante vel uncia. Nam in juribus honorificis omnes aequaliter succedunt , quan vis portionibus dispares, ut

de jure sepulchrorum definitur in l. Vel quod , D.de religios. de sumpl. ner. Quando juspatronatus haereditarium est quale esse semper praesumitur ubi nihil de opposito constat) haeredes quidem succedunt in stirpes, Clement. Plures, de jure patr. Si verδ juspatronatus probatur genti litium,

succeditur a solis viris in capita , ut docet Sara legerius tOm. I. cap. 32. num. 4. & 6. 3c 28. 3c seqq. idemque rOm. I. cap. IOP. num. q. dc F. de

Franci lcus de Rota , Antecessor Andegavensis in prole gom. ad tit. de ju-

repat r. cap. I9. circa fin.

XXIII. Patroni vel praesentant ut singuli, vel ut componentes colle gium , seu Capitulum , seu quamlibet universitatem , cui suspatronatus lit adnexum. Si praesentent ut singuli, nihil necesse est ut vocentur simul, etsi plures existant. Sed si componant collegium cui juspatronatus ad hae rei, necesse est , ut collegii jure simul conveniant ; 8c si contingat unum aliquem ideo abesse , quia ab aliis convenientibus vocatus non sit, reliquorum simul deliberantium praesentatio, dc quae inde sequetur institutio viribus omnibus destituetur. Si tamen res adhuc sit integra , duretque adhuc tempus a Iure praesentationi praefixum , potest adhuc huic defectui succurri, si Patroni collegiati ex condicto post canonicam singulorum citationem logo certo conveniant ad deliberandum ac eligendum ; tunc enim si nemo sit, qui se non fuisse vocatum conqueri possit, etiam fi non omnes convenerint, his etiam absentibus reliqui collegialiter adunati v lide eligent, Sc praesentabunt, cap. Quod autem, cap. Cum autem , & Cap. Pasoralis, de iurepatr. Porrδ nominatio Patronorum non tribuit nisi jus ad rem, sed nullatenus jus in re , cap. Cum larcs, de jure patr. Ideoque non

est sumenda Beneficii possessio , nisi post institutionem , seu provisionem, qua jus in re ipsa quaeritur, cap. Cum laici, de Jure patr. Rota in antiq. de

jure patr.decis. 7. num. 2. Abbas in cap.authisisate,num. .de institututionib. Lambertinus de jurepat r. lib. a. p. 3. q. I. art. I. n. I. Rochus de Curte de ju- repatr. in Verb. Honor cum, quaest. 6O.n. 94.& seqq.

XXIV. Consuetudine quoque praesentandi acquiritur juspatronatus, etiam quoad proprietatem, si accedat consuetudo usque ad longissimi

temporis praeseriptionem. Ad istam consuetudinem quatuor requiruntur. Primo titulus, saltem coloratus , aut praesumptus ex enunciatis in aliis

instrumentis , simulque bona fides; haec enim duo simul emagitantur, cap. Si ditisenii, in fine : & cap. ult. de praescription. Secundo saltem duae

174쪽

e ' Praxis. Lib. II. I 47

vel tres praesentationes, quae praecesserint, cap. Cum Ecclesia Sutrina , de causa post sL. & propr. Tertio pollestio continua , nec interpolata. Quaristo legitimi temporis decursus, scilicet quadraginta annorum, cap. Audiatis, Sc cap. De quarta, de praescii pl. & Concit. Trident. sess. 21. cap. q. de resorm. Sed si non constet de titulo saltem colorato , requiritur praescriptio icmporis memoriam hominum excedentis , quae hic & in caeteris casibus instar tituli est, i. Hoc jure, g. Ductus aqui, D. de aqua quotid. I aest. Rochus a Cur te de jurepatron. subfin. Concilium Trident. loco cit. Eju L. modi vero possissio probanda est instrumentis tantum, & non testibus. Riccius decis. 11 . Pastor lib. I. de benes tit. Io. num. Iq. Qui idem n. i 6.

allegat Senatusconsultum Curiae supremae Aquisextiensis anni i637. quo exclusus fuit Clericus libere ab Ordinario provisus , quan vis probarentur multae aliae similes ab ordinario factae ejusdem Beneficii collationes intra spatium excedens annos triginta ἱ sed non probabatur quadragenaria praescriptio , ideoque lis adjudicata fuit parti a Patrono praesentatae. Neque vero quadraginta, vel plures anni sufficiunt ubi extitit mala fides: nam possessor malae fiet ullo tempore non praescribit, cap. Possiser a. de regul. jur. in 6. XXV. Ut ver δ futuris dissidiis provide obvietur , caveant Ordinariine ullas admittant praesentationes, nisi constet de jure patronatus per titulum fundationis aut dotationis , aut per admissas anteriores praesentationes, quae titulum saltem probabiliorem comprobent. Et si plures existant Patroni, debet Prae latus singulorum praestolari consensum , qui uti- qne non debet eousque prorogari, ut tempus labi periclitetur a Canonibus ad id praestitutum. Sin aliqui moram faciant, debet ad unius piae sen. tationem instituere, neque ulterius expectanda erit absentium ratificatio, si convenienti tempore I die notitiae vacationis siluerunt. Vivianus de ju- repat r. & alii. Sed si aded remo te distent, aut in incertis locis, ut inde notitia vix dari, vel haberi possit, potest ordinarius statim ad praesemis no

minationem, si sit nominatus idoneus, providere , ne devolutioni ex mora , longaeque vacationi locus aperiatur , aut . debitum Ecclesiae ministe

rium retardetur. . . . :

' XXVI. Agitata saepenumero suit quaestio , utrum si Patronus ad

Beneficium nominaverit Clericum absentem, aut qui in remotis jam e vi- is excesserir , aut qui nominatus mox ante institutionem decessit, aut

etiam qui vivens noluit sibi tale Beneficium conferri, liberum sit eidem Patrono atrorum prφsentare Θ hoc scilicet argumento, quia cum semel iurei praesentandi functus fuerit, jus istud hac vice exspiraverit, eo quod Cle-y mentina unica de renuncia r. assirmet illusonem & variationem maximEin personis Ecclesiasticis evitandas esse. Caeterum nulla potest hic objici variatio vel ill risio, sed tantum caducitas ex accidente quod nullatenus potuerax Pro: Vioxi. Itaque jus nominandi cum nullum pro uxerit ess

175쪽

ctum, revertitur ad Patronum, eique integrum perdurat. Quali etiam jure donatio non acceptata revertitur ad donantis personam , & legatum recusatum haereditati redintegratur. Et favet aperte cap. Si tibi absenii , de praebend. in s. ubi deciditur, collatorem qui absenti aliquam praebendam contulit, poli. alteri eandem conferre , ex quo constiterit noluitIe provisum illam acceptare. Quin etiam in materia ipsa praesentandi, si praesentatio effectum non sit sortita integrum, eidem Patrono remanere jus ad se

cundam praesentationem Canones aperte dc finiunt , Ut constat ex cap. In

Ecclesia, it 1. de institur. & cap. Transmissὶ , fi n. de jurepat r. & ibi Glossa:

non enim , ait, praestat impedimentum quod de jure non sortitur effectum. Perspicue quoque docent Selva tract. de benefic. pari. 3. q. 47. &Rebu E. tract. de nominat. quaest. IT. num. 2I.& 22. Probantque Patronum non excidere jure alterius nominationis, si citra ipsius fraudem prior non

sii ccesserit. Rebussus ipse multiplici jurium inductione amplam fidem facit. id quod nulli ter factum est nullatenus esse computandum , sed pro non facto habendum. XXVII. Notabilis quoque ac memoriae infigenda est decisio tradita in cap. Confulixionibuι, hoc tit. nimirum illum qui fuit institutus ad praesentationem ejus qui censebatur Patronus, non esse 1 Beneficio removeniadum , licet juspatronatus ab alio postmodum justo legitimoque judicio fuerit evictum. Simile quid statuit cap. Querelam, de elech. scilicet electo sussieete ad tenendum beneficium electione adeptum, ut doceat electorem fuisse tune in quasi possessione elisendi, quanuis ex post facto elector ille probetur jus eligendi non habuisse , eoque jure privatus sir. Sumeit enim qualiseumque possiessio cum bona fide illius qui promotus fuit ; unde ortatiuit ista Iuris axiomata : Legitime factum non est rescindendum , licet in eum casum devenerit, a quo non potuit incipere. Et, Legitime factum cum bona fide provisi praevalet, i. Barbarim, D.de ossic. Praetor. & utique Barbatius ipse non ignorabat se servum esse fugitivum & capite minutum, quando Praeturam capessivit. J

CAPUT VIII. De prasntatione propriis iii ; s de Prioribi

seu Rectoribus Patronis.

I. Nnu BITAT uM quidem est, neminem Patronum posse praesentare seipsum, cap. 'r nostras , de jurepatron. Exigitur enim personarum distinctio inter dantem & accipientem , cap. Cum

ti ram , de institution. Sed gravis est disceptatio , utrum Patronus possit

176쪽

' Prax s. Lib. II. I '

proprium filium ad Beneficium praesentare Id negare videtur cap. Consuluit, de jure patron. his verbis : Cum Sanctuarium Dei jure hereditario teneri non post, non debet aliquatenus sineri,ut Clerici Ecclesias a parentibus Iu is fundatas propria authoritate detineant,aut laici filiis vel aIiquibus aliis consedant easdem. Ipsa tamen in idem cap. Glossa , itemque Panormitanus ibid. & Consi L.2. p. cap. 96. affirmant posse a patre patrono filium praesentari , neque ambos in Jure Canonico censeri unam eandemque personam, lichi secus decernatur in Iure Civili, Instit. de inutilib. stipulat. f. . quia in bonis Ecclesiae non dependet filius a patre , & sunt ea bona quasi peculium castrense, quod patri non acquiritur. Est enim Clericorum lacta

militia, can. Quicumque, 77. dist. 3c can. Presbyteros, I 6.quaest. I. C n. Reprehensibile , 13. quaest. 8. &cap. Episcopus, A. de praebend. Ideoque docet Panormit. in d. cap. Consuluis, nihil acquiri patri ex filii provectibus E clesiasticis, quanuis adhuc existentis sub patria potestate. II. Neque obstat di ctum cap. Consuluit; loquitur namque de intrusione , qua si propria authoritate : ibidemque negat, non sollim propriis filiis , sed & aliis quoque posse hoc modo Ecclesias a Patronis concedi; quod utique non aliter intelligi potest, nisi hic applicando verba eadem

quae paulo ante praecesserunt, propria authoritate et iecus ver 5 per praesen- rationem factam coram ordinario, Sc hujus subsequutam institutionem. Non etiam obstat cap. Quia clerici , eod. tit. quia diserte loquitur de parentibus qui pretio emunt Ecclesias patronatas , ut eas ad suos liberos transmittant: quae quidem emptio simoniaca est hujus prohibitionis causa , non autem simplex filii qualitas. Glossam praedictam, dc Panormitanum sequuntur Doctores Gallicani, Benedictus in cap. 'utius , Verb. 4Mortuo iraque , 1. num. 18. p. a. his Verbis : Pater ct silius revera sunt duapersona: or inde es, quod pater Patronus potes filium , sed non seipsum praes tare , secundum Glosam in cap. Consuluit, de jurvatr. licet alibi turis fictioisecenseantur eadem persona. His adstipulatur Bengeus tit.ult.num. 7. 8.& 9.

III. Plerique Rectores tanquam Patroni potiunt praesentandi jure pro subditis sibi Ecclesiis Vicarios etiam perpetuos ad earum ministerium& curam animarum obeundam, cap. 3. f.In Ecclesiis, de privile g. & excessi

privit. dc cap. 1. de supplend. negi. Praelat. 3c cap. De monachis , de cap. In Germensi, de praebend. & cap. I. eod. tir. in s. 6c cap. ult. de cape l. morinach. in s. Quae tamen capitula omnia loquuntur ae Rectoribus Reguis

laribus habentibus sub se curatas Ecclesias ἱ dc non de Secularibus Rectoribus. Sed tamen hoc idem juspatronatus pertinet quoque ad Rectores Seculares habentes Dignitatem , Personatum , aut simplex Beneficium,

cujus praebenda Ac fiuctus fundantur in Ecclesia Parochiali unita simpliei illi Beneficio , Personatui, vel Dignitati, ut constat ex cap. Extirpanda, 3. Oidiero, de Praebend. quod caput desumptum est ex Concilio generali Zateranensi sub I ocentio III. .

177쪽

iueo iuris Canonici Theor a

IV. Sunt pariter alii primarii Rectores sub se habentes Parochises

Ecclesias & Vicarios , quorum origo fuit ex necesiitate auxilii & succur- istis Ecclesiae Matricis multitudini & distantiae plebis sussicere non valemtis , quae fuit occasio novae aedificandae Ecclesiae , dc Vicarii in ea constituendi. Sicque Matricis Ecclesiae Rector titulo insignitur Primarii , sea Prioris Rectoris , respectu geminarum quibus praeest Ecclesiarum , Matri cis 6c Filiae. Istius generis Rector vocatur in Iure Plebanus. Est enim Plebania Ecclesia Parochialis , ex qua dependent eidem subjectae Capellae, ac minores Ecclesiae , in quibus Vicarii sive ad tempus, sive perpetui constituuntur , cap. I. necter. vel monac. in s. Atque utrique Priorum generi competit ut plurimum tanquam Patronis honorariis jus praesentandi ad subditarum sibi Ecclesiarum Vicariatus. V. Tria ergo in Iure legimus Priorum seu Superiorum Rectorum genera , quibus Parochiales Ecclesiae subjiciuntur. Primum est Regularium , qui curam animarum non per se , sed per Vicarios exercent Seculares. Secundum est habentium Dignitates aut Praebendas , quibus unitae sunt Ecclesiae Parochiales.Tertium est Plebanorum qui Matricibus Ecclesiis praeficiuntur. Hi omnes jus habent praecedendi in subditis Ecclesiis Vicarios in eisdem constitutos; non tamen habent jus ministrandi intra illas, hoc enim solis competit Vicariis. His tribus Prioratuum generibus aliis quando competit juspatronatus ad subjectos Vicariatus , aliquando miniis me. Quibus verbcompetat vel non competat ut dignosci possit, consulendi sunt fundationum tituli quid innuant, aut quidnam particularis

consuetudo ferat.

Conditiones aliquot, ut quis de Beneficio provideatur , requisita distitiuntur.

I. XCOMMuNI CATO quacunque majori excommunicatione M neque conserre , neque recipere licet ullum Ecclesiasticum

V - Beneficium ; ejusque e lactio , praesentatio, institutio Sc collatio prorsus invalida est, cap. Postulastis, de cler. ex comis minist. Quo ζtiam capi re scienter tali conferens a collatione Bent ficiorum suspenditur , ud in eo puniatur in quo peccavit. Suspensi quoque neque eligere possunt, neque eligi , can. Nos in hominem, s. q. I. capia cum dilestiis , de consuetud. & cap. Cum inter R, dc cap. Per inquisitionem , de clection. & cap. P. storalis, S I erum , de appellat. cap. Cum bona, de arta

178쪽

t ' Praxis. Lib. II. I 3 I

M qua I. Ordin. Atque etiam haec locum habent in excommunicationi buuOccultis de toleratis. Veruntamen si excommunicatio vel suspenso postearior sit c lectione , praesentatione, collatione , non inducit Beneficii vaca tionem , decis. Rotae 191. in novis . Gomesius tract. Expectativarum,

n. 6o. Covarruvias in cap. Alma mater , I. p. q. T. n. q. not. II. Bonacina

de excommunicatione disp. 2.q. 2. punct. 4. n. 9. Idem tradunt Canon istae, Felinus in cap. Inusitatum , de smon. Panormitanus in cap. Cum clerici,n. 2. de pactis : Ugolinus de simo n. tab. I. cap. 39. Sc Gallicani Iuriscon sulti Gregorius Tolosanus instit. bene f. cap. 26. n. 2. Papo LONI. I. Notariorum, lib. 2. pag. 9o. Pastor lib. 3. de benes tit. I 8. n. II. Bengeus des mon. in bene f. n. 43. Adeo ut caput Ex literis, de exces. Praelat. eum quidum Beneficium possideret homicidii voluntarii factus est reus , simulque irregularis , non judicet esse ipso facto depositum, sed Iudicis sententia

esse deponendum. Singulas censurarum species infra lib. . discutiam. II. Illegitime nati Beneficiorum incapaces regulariter existunt ι desectus quippe natalium irregularitatem inducit, cap. I. 3c cat. ult. de fit. presbyt. cap. Cum in cunctis , de elect. Concilium Trident. sessi. χχ. de reia form. cap. χo. juxta prohibitionem Deuteron. 23. Non ingredietur manere, hoc es de scorto natus , Ecclesiam Domini. Ab ista irregularitate solus Papa diisensit ad omnes Ordines , dc universa Beneficia ; led potest Episcopus dispensare ad primam Tonsuram , de ad minores ordines, necnon ad Beneficium simplex : nullatenus Verd ad sacros ordines, Vel ad curatum Beneficium, cap. r.de fit. presbyr. in Dubitat tamen Pastor , an valeat in Francia ista Episcopi dispensatio , lib. 3. de benefic. tit. 21. n. s. hac sola ductus ratione , quia Bonifacius VIII. hoc constituit, cujus nomen Francis invisum est & odiosum. Verumtamen istam valere in Francia dispensationem, hujusce Regni Doctores indubitanter assirmant, quemadmodum& alias plerasque celebres Bonifacit VIII. Constitutiones. Ita Desilva Regiux in Partamento Parisiensi Advocatus de Beneficiis p. 3. quaest. I 6. Re- buffus in praxi, p. 2. tit. de dispensatione circa natalia, n. 8. 8c seqq. Charondas lib. Io. responsorum , cap. 7. Despcilleus tract. de beneficiis, tit. 3. n. 66. aliique Gallicani Iurisconsules. III. Sed hoc unum disputant, an ista Episcopalis circa defcctum natalium dispensatio locum habeat in Praebendis δc Personatibus , non quidem Eeesesiarum Collegiatarum, in quibus supponunt valere , sed Cathedralium. Et in his quoque valere assirmant non modδ exteri Docto. res Archidiaconus , Oldradus, Iason sed etiam Gallicanus Ioannes Deia silva loco cit. Negat antem valere Rebussus loC. cit. num. Io.& II. citatque prosita sententia Decisiones Rotae, Sc antiquam Glossam Pragmaticae Sanctionis.

medulo antea ab ipsorum patribus possessa, cap. Muses, dc cap. Aposto

179쪽

3 1 α Juris Canonici Theoria,

sica, 8. quaest. I. & cap. exstirpandas , & cap. Dilectus, de fit. Presb

ter. ne videantur successivae, atque ita intra familias haereditariae Praebe

dae r solusque Papa potest contra jus istud dispensare , cap. Dilecti , eod. tit. Iam quaeritvi de nepotibus, an possint in Beneficium ab avo posses sum succedere Glossa in dicto cap. Apostolica, tradit illam de filiis prohibitionem protendi quoque ad nepotes, ne avorum Beneficia possideant. Idemque altera docet Glossa in cap. Ad exstirpando, vers. Filii PresbHieroram , de fit. Presbyr. His suffragatur lex Liberorum , 3c lex iustis , de verbor. signis quibus filiorum nomine comprehendi pariter nepotes do. cernitur. Ideoque Rebussus in praxi, tract. de dispensat. super desectu n Ial. num. χΙ. & 26. excludit absolute nepotes sicut & filios ab ejusmodi

avorum beneficiis : citatque ad id confirmandum nonnullos Canoni stas, atque sententiam rejicit quorumdam nepotes admittentium , dummodo inter avum Sc nepotem Vivat superstes pater: quae tamen opinio fulcitur per g. Sui autem, Instit. de haeredum qualit. & differ. ubi deciditur nepotes non censeri nomine suorum haeredum respectu avi, quandiu vivit imiermedius pater. Quam etiam circa Beneficia avita opinionem tuetur Glossa in can. i. dist. 16. & Pastor lib. 3. tit. 26. n. 3. Caeterum Rebutas

huic oppositum propugnat non modδ in praxi, sed etiam in tract. de pa- 'cific. possiess. n. 2 7. quo loco multa profert ad hoc firmandum Curiarum. Regni Supremarum Iudicia. V. Severior est juris dispositio contra illegitimos qu m erga legitimos Sacerdotum filios ; filiis enim legitimis interdicitur sola immediata in paternum Beneficium successio : at verδ illegitimis prohibetur insuper qualecunque tenere Beneficium in eadem Ecclesia , in qua patres ipsorum aliud Beneficium habent. Adeo ut dispensatio generalis illegitimorum ci ea Beneficia non sufficiat, ni si specialem etiam , Summo Pontifice habeant ad hoc, ut possint tenere Beneficium in eadem Ecclesia, in qua ipstarum patres aliud Beneficium possident. Quae tamen res permittitur , Jure communi liberis legitimis, cap. Adhae, de fit. presbyt. Quin etiam Comcilium Trident. sess. 23. cap. I 1. de reform. arcet illegitimos non modδ ab Ecclesiis in quibus patres eorum sunt de alio quopiam Beneficio provisi, sed etiam in quibus aliquod Beneficium patres habuerint aliquando, quan vis de praesenti nullum in ea habeant: nec illos in eisdem Ecclesiis

quoquo modo ministrare termittit , ut paternae incontinentiae memoria, a locis Deo sacris longissime arceatur.

VI. Si pater resignet suum Beneficium coram Papa in favorem filii sui legitimi,& hanc reciprocam patris & filii qualitatem in sua supplicatione exprimat, illius resignationis acceptatio habetur pro dispensatione, quia Papa de hoc primonitus, sciensque nihilominus contulit : quema modum in bire Civili dominus servum instituendo haeredem manumittere crediIur, Instit. quibus ex causis manumit. f. a. Ita judicatum fuit in Magno

180쪽

Praxis. Lib. II.

Magno Regio Consilio in causa Blainorum patris & filii, etii Papa praeia

monitus de hic respectiva qualitate, ut ex supplicatione scripta constabat, de paterno Beneficio providerat post resignationem in ejus favorem. Pastor lib. 3. tit. 26. I. I.

VII. Licet jus prohibeat filium immediate In Beneficium paternum

succederc , permitti r ramen ex adverso, ut filio pater immediate in idem Beneficium succedat. Rebums in praxi, p. 2. tit. de diisensat. super de- . fictii nata l. n. 29. Farinaesus decis. p.A. cap. I 28. De spei Sus d. tit. 3. n. 8 . tum quia latillibi hoc a Jure prohibetur ; tum quia non praesumitur abusio aut inordinatus a fictus, si turbato naturae ordine pater liberis se eerit, cum sit contra commune parentum votum , l. Scripto, g. Non sic, M. unde liberi, l. Nam etsi, D. de inossic. testam. l. fulianus , f. Denique, iri si quis omis. caust testam. . VIII. AE talis desectus reddit invalidam Beneficii collationem. Iii primis quod attinet ad Episcopatum , Synodus Neocaesareensis can. D.& Srnodus Agathensis allegata sn can. D scopus , dist. 77. praetere, cap. in veteri, de cap. Cum in cuntilis , de election. prohibent ordinari Episco- .pum ante trigesimum aetatis annum. Qui nimb Iustiniani novella ras. cap. 13. & 22. & Authenta Presbyterum , C. de Episcop. & Cler. edicit, Episcopatum conserri non debere ante trigesimu quintum annum arta . . tis. Sed in Regno Galliae sussicit ad Episcopatum inchoatus annus aetatis . vigesimus septimus, juxta Concordatum, tit. de Regia ad Praelaturas nominatione, 6. In monasteriis, & Edichim Ble sense Henrici III. art. r. 8c ejusdem aliud Edictum mensis Ianuarii anni r 18 o. art. I 2. Quoad vero Abbates sussicit annus vigesimusquintus, d. cap. Cum in eundiis, de electiona Garcia p. 7. cap. 4. num. AI. Quae Omnia de anno inchoato intellitagenda sunt. Rebussus in Concord. loc. cit. 6. I. Verb. Constitutum. In Dignitatibus , Personatibus , & Parochialibus Beneficiis annus vigesimus. quintus inchoatus exigitur, d. eap. Cum in cunctis : idemque statuitur in Prioratibus Claustralibus habentibus curam annexam. Clcment. Ne in. πιο ult. de statu monach. Ubi tamen cura per Vicarium exercetur,.sufieit ad Priora tum Claustralem annus vigesimus, ex d. Clement. 3. Ceterum. Attamen in Regno Galliae in quibuscumque Prioratibus electivis, etiamsi curam habeant annexam , annus vigesimus- tertius incoeptus sussi- est, juxta Concord. tit. de Regia ad Praelaturas nominat. f. In monast Hi . Rehumus ibid. Et in Dignitatibus 8c Personatibus , quibus non incumbit animarum cura , sumit annus vigesimus- secundus , ex Concilio Trident. se si Σ .de reform. Cap. Iz. quod est paritar de anno incoepto interpretandum, quanuis dicat Concilium, Non minores viginti duobus anni'.. Est enim receptum axioma in Iure , annum coeptum haberi in honori bus pro coria Plet O. Et in Parochialibus Ecclesiis Ius antiquum servatur, hoe /st ut non conserantur ante vigesimumquintum annum inchoatum.

V nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION