장음표시 사용
151쪽
de pacis possesser. num. 2os. Antonius Faber Cod. de sacros. Eccles definit. 2. Louetus lit. G, num. F.
XV. Ubi agitur de Beneficio Capitulari, sive Collegiatae, sive Cathedralis Ecclesiae, non censetur resignatarius satis secisse regulae de pu- blicandis resignationibus , nisi literas provisionis suae Capitulo exhibuerit tempore in ipsa regula ordinato, argum. cap. Cum Ecclesia Vulterana, de election.' XVI. Quaeritur intra quod tempus debeat nominatus vel Gradu tus petere Beneficium vacans sibi conferri 3 Doctores Gallicani semestre assignant, intra quod ordinarius conserendi potesatem habet , cap. 2. de concessi. praeb. & Patronus Ecclesiasticus praesentandi jure potitur, quemadmodum laicus intra tres menses, cap. uni c.de jurepat r.in 6. Haec docent de Graduatis Ioan. de Selva pari. 3.quaest. 64. & Rebuffus tract. de nominar. quaest. 2o. In praefatis tamen & aliis juribus tempus non currit adversus impeditum aut ignorantem rei factum, cap. Quia divestruem, de concessi praeb. XVII. Quod ex decreto Concilii Lugdunensis sub Gregorio X. resertur in cap. Licet canon , de elect. in 6. vacare Beneficium curatum ipso jure , esseque impetrabile si accidat eum qui illo provisus erat. distuliste post annum suam ad Sacerdotium ordinationem et hac tamen exceptione
limitatur, si sic provisus dispensatione fuerit praemunitus squam idem Concilium declarat pon , proprio Episcopo indulgeti in ad vacandum
studiis per certos annos ab eodem ordinario praes niendos, dummodo septennium non excedatur , & dummodo intra primum annum Subdi coni ordinem suscipiat, ne in fraudem Ecclesae, postquam Beneficii fruinctus perceperit, abscedat , Clero. Dilapso verb sive ad Subdiaconatum, sive ad Sacerdotium praefixo termino , conditione non adimpleta, vacabit ipso jure Beneficium. Quamdiu vero praefixus terminus in suspenso erit, Praelato incumbet ossicium providendi probum & idoneum Vicarium, qui ex ejusdem Ecclesiae proventibus in absentis Titularis vicem adminiis strer. Haec statuuntur omnia cap. Cum ex eo, de elect. in s. XVIII. Resignatio Beneficii in vim resignatorii seu procuratorii mandati faeta, post emensum anni curriculum exspirat, ut Edicto Codicis Ludovies XIV. cautum est anno I 61 I. Aprilis I9. cui praeluserat Tolosanum Senatusconsultum anni I 6 4. Quinetiam Romanam Cancellariam eonsueville hujusmodi mandata ut irrita post anni lapsum rejicere , test, tur Rebutas in praxi, tit. De procuratoris ad resignandam constitutione,
152쪽
Ruibusnam competat jus providendorum
N primis Summus Ponti sex lus habet duplex circa Beneficiorum Ecclesiasticorum collationem I potest enim jure prae ventionis quaelibet per universam Ecclesiam Benificia conferre, eoque titulo antieipare quani bet inferiorum Praelatorum collationes , easque sequutas facere inanes & irritas , cap. Proposuis, de concessi. praebend. & can. Cuncta per mundum, s. quaest. 3. Secundbidem, & solus potestatem habet Benc ficia quaecumque conserendi v cantia in Romana Curia , cap. Licet 2. de praebend. Qtior sum verδ extendatur in his casibus Romana Curia significatio , docet aperth caput Pra- senti 3 . eod.tit. in 6. his verbis et Prasenti Leiarums Edicto. Staturum s licis recordationis Clementis Papa predecesseris nostri de Beneficiis apud Sedem vololicam vacantibus per alium quamper Romamum Pontificem minime conferendis, loeum habere in Beneficiis qua Legati, aut Nuncii Sedis ejusdem Apo-Folica, vel quivis alii ad Romanam Curiam venientes, vel etiam recedentes ab 's,obtinere nossennturo eos in Iocis vicinis ipsi Curia mori eontingat Quemadmodum si in Deo ubi eadem Curia resides,mortui fuerint.Idem est si aliquis C
rialis etiam Ecclesia Romana vacante peregrinationis , infirmitatis, aut recreationis , sive alia quaevis eausa ad locum Curia vicinum secedens Lin huju modi Deo vieino decedat: dummodo ibi etiamsi erar ad ipsam Curiam revem Drus) ejus domicidium,seu domus propria non existat. Loea vero vicina inteI- ligantur eidem Curia innamissis . qua remota ultra duas dietas legales s quas Me caseu sic volu s Jecialiter eo utari 9 a loco ubi moratur r a Curia, non exsam. Sane si quis in loco ubi degit Curia ,sua originis domum habens, diem elaudat extremum in ea psius Beneseia non aliter sub pradicta includantur statuto, quam si Curialis esset amea, ct ibidem occasione Curia mora etur. Porro e m Curiam transferri de loea in locum eontingis , si Curiales in itineres dum Curia equuntur eandem P vel in loco unde recedit i a Curia, forsi
rari remanentes infirmi, rebus inibi eximantur humanis , pramissum Statutum
c quantumcunque locus ubi decedunt, ia ipsa Curia sit remotus 2 ad illorum meseia se extendit. Hujusce Constitutionis duo loca , in quibus subesse possiet difficia Itas , recte exponit Glossa ibid. Primδ domum propriam hic parrhet intelligendam esse de domo sibi cum aliis communi ; idque probat aliis eonωrmibus ad hanc rem juris locis. Secundδ die tam legalem exponit constare vigii Limilliaribus, juxta legem Vicena m ilia, D. Si quis caution.
153쪽
II. Porro fiunt Beneficiorum provisiones in Romana Curia per Signaturas, quae sunt in duplici forma, scilicet in forma Gratiosa, de in forma Commis ita , quae vulgo diei solet in forma Dionum. Is qui provisus est in socma gratiosa, noncst obnoxius posteriori examini per proprium ordinarium faciendo ; quia Signaruram sermae gratiosae jam praecesserat ipsius ordinarii ad Papam scripta attestatio de supplicantis idonei tale..
Ideoque Signatura gratiosa haber clausulam : Orator testimonio ordinarii sui de vita , ct moribus, ae idoneitate commendatur. Signatura verb informa Dignum , non conseri Beneficium, sed mandat ordinario ut conserat. Sic autem vocari solet propter clausulam specialem, quam habet his verbis: Dignum arbitramur ct congruum. Rursus duplex est Signatura informa Dignaem , scilicet Novissima , & Antiqua. Novissima solum mandat collationem Beneficii, de examen idoneitatis oratoris. Sed antiqua mandat pariter ordinario , ut inquirat, si orator relatum Apostolicae Sedi crimen commi serit, propter quod sit Beneficio seu strandus ; Ac ita requirit. n.vam causae per ordinatium cognitionem. Denique Edicti Blesensis art. II. statuitur nullitas provisonis, & loeus devoluto aperitur , si ordinarius Quin apponens s quod dicunt in risii, ad Signaturam in forma Dignum, non meminerit a se facti de impetrantis capacitate examinis: Mhoc jus servatur inviolabile in causarum beneficiariarum judiciis Gallic ius. Vide Olivam lib. is stionum, P. I 6. III. Cardinalibus quoque jus competit amplum confirendi quaecumque Beneficia ab Ecclesiis Titulorum suorum dependentia, dc ea pariter quaecumque dependent ab aliis Monastetiis, Abbatiis,Ecclesiis, Dignitatibus etiam Consistorialibus, quaecumque ab ipsis Cardinalibus possideri etiam in Commendam contigerit, sive illa sint regulatia , sive secularia Beneficia, sive simplicia, sive curata, per exprestum privilegium Bullax Clementis VII. incipientis Sanctissimus in Chriso pater. Istud commune Cardinalibus privilegium usque aded amplum est , ut excludat praeventiones Apostolicas , & Mandara , atque Expectativas , & reservationes quascumque provenientes ab Apostolica Sede. De hoc privilesio Sacri de Apostolici Senatus Proeerum nuper scripsit in suo Iuris Ecclesiastici Speis simine Ioannes Do viatus Parisiensis Sacrorum Canonum Regius ProjΩsor. Quin etiam hoc privilegium est antiquius , ut ex testimoniis lique dvetustiorum Canoni starum S. Antonini, Abbatis, Felini, Dominici, apud Amrium p. a. lib. 6. cap. xs. quaest.F. Insuper caput His aude majorit. αobed. attribuit cardinalibus lupra Clericos Titulorum suorum jurisdictio nem Episcopalem. Vide tamen moderationem hujusmodi indultorum intConstiturione 3 . Pii V. quae incipit Sancti simus: dc aliam Gregorii XIV. . in sua Constitutione 1 s. quae incipit pariter Sandissimus aliam Pauli V. quae simi liter incipit Sa=ctissimu ..
IV. Epis his quoque jus est vacantia Beneficia in suis Dioecesibus ς
154쪽
sta eonferendi , cap. Ex frequentibus, de institution. Adeo ut Gallicani
Authores Corasius in centuriis, cap. 61. & De spe isseu S de Beneficiis, tit. 1. num. 2.& Rebuisus in praxi, 3. p. tit. de simon. in resignat. a num. 27. adnum. 44. asseram Episcopum qui suam resignavit Dignitatem , jure adhuc
conserendi potiri antequam successor ejus apprehenderit juridicam possessionem Epitcopatus resignati, argumento legis Meminisse, in princ. D. de ossic. Proeons. ubi statuitur veterem Proconsulem valide adhuc administrare post datum sibi successorem , antequam successor advenerit in Provinciam Proconsularem. Neque potest vivente ac superstite Episcopo resignante successor illius nondum apprehensa possessione beneficia ulla conferre, id enim jus adhuc soli ei competit qui abdicavit Episcopatum. Idemque judicium est de caeteris Praelatis , postquam resignarunt, i onec succestior in possessionem missus sit. Ac praeter jam citatos Corasium. De speisseum, & Rebussum illud asseritur ita judicatum in Senatu Parisens apud Charondam in suis Pandectis, lib. i. cap. ia. & in Senatu T losano apud Mai nardum lib. 8. cap. s. V. Si vero jam obierit resignator Praelatus , aut si de Praelatura provisumst per obitum,aut per delictum priscessoris, poterit is qui ejus loco provisus fuerit, etiam nondum apprehensa possessione Beneficia conserre; quia nemo praeter ipsum hoc potest tanquam ordinarius , & citra devolutionem aut praeventionem : non utique mortuus, non etiam praecessor
superstes canonicε depostus , utpote incapax & indignus. Verumtamen si electus Episcopus idemque judicandum de eo , quem Rex apud Summum Pontificem nominaverit ad Episcopatum in non modb in possessionem missus non fuerit, sed quod prae requiritur , confirmaῆionem aut provisionem 1 Papa nondum obtinuerit, nullatenus Beneficia conferre potest,
cap. Νυli , de ele VI. Episcopus excommunicatus earet jure conserendi, cap. 'miastis,
de Cleta excom. minist. nec solum ipse, sed etiam ejus Vicarius Generalis, quanuis ab omni censura immunis,ut definit cap. I. de ossic.Vicar.in 6. Qui enim per se non potest, nec per alium potest.Clement. Relmo as,de procur. Rebuisus I p.rraxis,tit.Requi ua adcohat.benefn. IX e speiurus loco cit. r. . VII. Epilcoporum vicarii Generales ex sua generali commissione non Possunt Beneficia conserte, nisi id specialiter Epiticopus concesserit eis, ut monet caput ult. de ossic. Vicar. In 6. Idque servatur & in Gallia , ut te: i stantur Guido Papae decis. 370. 1. Ranchinus decis. I.parte, conclus694. . Antonius Faber in suo Codice, lib. i.tit. 3. def. 3. Verum hoc limitatur, uti etiam sine speciali conserendi facultate possit nihilominus in hoc Regno quilibet vicarius Generalis instituere praesentatos , Patronis,eo quδd talis provisio non sir collatio libera , sed necessaria institutio. Atque ita judica
tum in Parisierasi senatu reserunt Papon. lib. L. Placitorum, tit. de provi- Eonibus s. ar έ- ω Despeisseus loe.eit. num. 26.
155쪽
III. Scicndum pariter de Vicario Generali facultate conserendi prae,
munito , quod si beneficium contulerit indigno , poterit Episcopus reparare, alteri digno idem Beneficium conferendo intra se str. . Rcbutas in praxi, I. p..tit. Forma Vicariatus,n. 3 39. & seqq. idque fandat per caput Si compromi artus, de election. in 6. ubi compromissario indignum eligente, redit jus ad compromittentes , ne alterius odio & culpa praegraventur,
nisi ipsi consensit no in personam indigiram.
t X. Praelati quoque Regulares,. ut Abbates,Priores claustrales,itemisque Religiosorum Capitula jus habent Beneficiae eorum jurisdictioni aedispositioni respective subjecta conferendi, cap. ult. 6.Pracipimus, de stata. monach. Commendatarii quoque Abbates ac Priores eodem jure gaudent, si eis Commenda fuerit inaulta ,: non solum ad custodiam & administrationem, sed etiam illimi tat e ad ea. quae sunt muneris & ossicii spiritualis, .s .e ad tempus, siue ad vitam.. X. Capitulis quoque Beneficiorum quorundam competunt collati
nes , si ve ipsis solis , live conjunctim cum Episcopis vel Abbatibus suis. . sede quidem Episcopali vel Abbati ali vacante , non potest Capitulum Se
culare aut Regulare Beneficia conferre solius Episcopi aut Abbatis coli rioni subjecta, cap. penult. ne Sede vacant. aliq. innov. &cap. I. de insti in 6. 3c cap. unico, ne Sede vac. in 6. Sede vacante potest statim Capitulum illa conferre Beneficia , quae conjunctim ad collationem spectabanu
defuncti Praelati simul & Capituli ; huic enim jus defuncti accrescir, d. .
cap. unico, ne Sede vac. in 6. Chopinus de sacra Politia, lib. i. tit. num. 9. Charondas lib. I. Pandectarum, cap. IO. XI. Instituere quoque potest Capitulum Sede vacante praesentatos 1 Patronis, cap. r. de institution: in s. & alias exercere collationes quae sunt praesentis necessitaris et atque ita Mandatariis , & Gradnatis , & nominatis conferre , & infinuationes nominum susci pere ,. juxta usum Galliae. In his namque Collatores ordinarii non sunt liberi, . sicut nec in Patronorum' praesentationibus'; sed tenentur nominatos quos Canones non excludunt, admittere. Et cum insitiuationes . nominiim in hoe Regno fieri necesse sit tempore Quadragesimae, si contingeret vacare Sedem tota Quadragesima, frustrarentur Nominati & Graduati toto illo anno. Probus in comment. . ad Pragmaticam sanctionem, tit. . de collationib. f. Item voluit, verb. V oris Ranchinus p. 3 conclus.73: Simili ratione potest pariter Capitulum admittere Sede vacante resignationes. Desilva tract. de benefieiis , p. M.quaist. I I um. 2. Zerola praxis Episcop. p. r.verb.Cροι uin, quaest. 3, XII. Qiiod ver δ attinet ad , collationes liberas, pleriqtie negant lici tum esse Capitulo Sede vacante se his ingerere, sed esse reservandas futuro siccessori. Alii distingunt, posse quidem conferre curata Beneficia , ne V oem diutius in periculum animarum ι set negant posse Capitulum conferre simplicia , in quibus tale periculum non imminet ; .istaque esse reservanda successoris,
156쪽
successo es, qui vacantem Sedem Episcopalem replebit. Celeium Beneficiorum etiam simplicium vacatio diuturnior non calet periculo , intermittitur enim etiam hac parte Divinum ossicium , dc ubi annexa est fundatarum MisIarum , aliorumve obsequiornm ac ministeriorum fundatio , frustrantur longiore tempore piae Fundatorum intentiones. Rebussiis in praxi benef. I. p. tit. de devolutionibus, num. 77. de 78. huic damno occurrit
assctens his casibus posse per Capitulum provideri per Commendam , sed non in Titulum ; idque fieri debere quoties vacat Beneficium curatum, quod magis urget quam sim ex , ob ministerium animabus impendendum : Sc posse, fi post seruistre adhuc vacet Beneficium , prorogari ultra semestre illam Commendam authoritate Capituli. Sed quidquid sit de vacantibus simplicibus Beneficiis, saltem quoad curata Beneficia potest Capitulum, dum vacat Episcopalis Sedes, saltem in hoc Franci ae Regno providere Parochiis , conferendo eas in Titulum potius quam in Commendam, ut assirmant Gallicani Doctores in praxi hujus Regni exercitatissimi,
Bengetis tit. de modis acquir. bene s. f. I 6. num. I 8. I9. 2 . & 2I .& Chenutius in collatione Decretorum , p. I. cap. q. qui ambo multa proferunt
Gallicana Senatusconsulta, per quae summoti fuerunt provisi Apostolici a
Beneficiis curatis , & confirmata fuerunt jura provisorum per Capitula Sede vacante. Ratio discriminis in hoc versatur , quia clim animarum curae sint gravissimi momenti, certum est Capitula ex pluribus Clericis sibi notis polle illos eligere , qui meritis excellant ; quod tamen praestare Non potest Summus Pontifex , ad quem recurrere regent eidem ignoti Clerici. In simplicibus porrδ Beneficiis servare debent Capitula viduatarum Ecclesiarum Cathedralium in hoc Regno Ius commune , cap. Illa 2. De Sede vae. & cap. I. de institurion. in 6. quibus inhibetur Capitulo vacante Sede conferre Beneficia, quorum pro vi sio ad solum Episcopum pertinerer . Sciendum praeterea , posse Capitulum Sede vacante recipere mutuas resignationes seu permutationes Beneficiorum, quia est quid necesJarium, sciat institutio praesentatorum. Ita Rebussus tit. de devolutioni b.
num.' F. Zeroia p. 2.Vesb. Capitulum, quaest. I.
XIII. Nunc dispiciendum est intra quod tempus Ecclesiastica Benc ficia conferri possint. Generalis ec canonica regula est , conserenda esse intra sex menses computandos non , die vacationis eorum , sed a die quo notitiam vacationis eorum Collator habuit, vel habere debuit : ita ut si
intra id tempus non providerit, collatio jure devoluti pertineat ad proximum Superiorem, cap. Licet magiser, de supplend. neglig. Praclat. & cap. De multa , de praebend. dc cap. Quia diversitas em , dc conces L. Praebend. Itaque si Capitulum intra id tempus conferre neglexit, devolvitur hoc jus ad Episcopum, cap . Postulastis, de concessi praebend. dc cap. A c Ilatiisne, de appellar. etiamsi Epii copus ipse Capitulo interfuisset , non quidem ut Episcopus , scd ux Canonicus , ut ibic decernitur. Si autcm Episcopus
157쪽
neglexit providere , aut quod idem juris habet, providit quidem , sed de
incapaci vel indigno, devolvitur judicium provisio ad Metropolitanum,& ex hoc ad Primatem , & hinc ad Summum Pontificem , cap. ult. de supplend. nc glig. Praelat. & cap. Nulla , de concess . praebend. Istud cap. Nulla, ex Concilio Lateranensi sub Alexandro III. desumptum , constituit jus devoluti reciprocum inter Capitulum dc Episcopum , altero amborum intra semestre non conferente. At in Regno Galliae devolvitur quidem jus
Capituli ad Episcopum, sed non vici issim ab Episcopo ad Capitulum , sed
ad solum Merropolitanum, ut tradunt Rebuisus in praxi, p. I. tit. dede- volutionibus , num. . de 23. Bro deus ad Louetum lit. R, num. Io. Cho- pinus lib. i.de sacra Politia,cap. 3. num. I 3. Praetere in hoc Regno unicus est Primas Lugduirensis , ad quem solum jus conserendi devolvitur , quibusdam Archiepiscopis. Rebuisus d.num. 23.& 24.
XIV. Si ordinarius Beneficium non vacaus falso rumore aut nuncio deceptus contulerit, non ideo excidit jure suo , sed idem poterit conferre beneficium, cum postea vacabit. Item si absens, cui ordinarius contulerit, acceptare recuset, poterit idem Ordinarius alteri conserre, cap. Si electio. de elech. in s. & cap. Si tibi absenti, de praebend. iv 6. Rebuistis d. tir. de devolus. n. 31. Collator enim non intendit conferre beneficium , nisi reipsa vacet ; neque conferre nisi acceptaturo. XV. Similiter ordinarius si Beneficium patronatum sine Patroni eoi sensu ignoranter contulerit, poterit postmodum a Patrono praesentaturuitistituere. Item si Beneficium vacans in mensibus Graduatorum non Gr duato contulerit, non prohibebitur idem Beneficium Graduato petenti conserre , tanquam conservator & exequutor privilegii Patronis Sc Gra-duatis concessi. Ita Rebussus trach. Nominationum , quaest. I 6. num. I 3.&seqq. neque id praestat ullam impedimentum, qaod de jure nullum sortitur in I us Euim , cap. Non prastat, de re g. jur. in 6. Cum ex go prima illa collatio mitilla sit ipso jure, nihil obstabit secundae , & juri consentaneae collationi.
XVI. Quando per inferiorum collatorum negligentiam jus devolutum suit ad Papam , nunquam regreditur ad ordinarios , quanuis Papa non contulerit intra sex menses. Rebuisus in praxi, I .p. tit.de devolution. num. 1. Corasitas in centur.cap. 7. Mai nardus lib. 8 .cap. 6. Aitque Pontifex Symmachus in cap. Aliorum , 9. q. 3. Aliorum hominum causas Deus v luit homines terminare ; sed Sedis istius Praesules suo sine quastione refervavit arburio. Similiter etiam Anterus Papa : Facti subditorum 1udicantur a nob3s, nostra vero iudicat Deus, can. Fadu, 9. quaest. 3. Verum secus accidit in sola collatione Beneficiorum in Romana Curia vacantium : debet enim Papa conferre illa intra mensem datae sibi notitiae, quo exacto , si non contuler l, habet Oxdinarius, intra cujus Dioecesin situm est Beneficium , potestatem illud conserendi. Id jus viget in Regno Gallicano , testantibus C rasio
158쪽
rasso in εentur. cap. 47. Rebuta comment. ad Conc8rdata, ς. I. verb. Papae, ver sic. Intrasex menses. Charonda in Pandectis , lib. I. cap. Io. Mainariado lib. 8. cap. 6. Quin etiam hoc idem statuit Gregorius Papa X. in Concilio Lugdunensi, & refertur in cap. Statutum, de praebend. in 6. XVII. Oblervandum postremo , non decurrere praefatos sex menses quindia perdurat legitimum impedimentum. Antonius Faber in suo Codice, lib. i. tit. 3. dcfin. II. neque dum vacat Episcopalis Sedes , cap. penult. ne Sede vacant. his enim casibus non incurritur negligentiae culpa, ob quam locus devolutionibus aperitur aded ut Innocentius Papa III cap. Quia diversitatem, de concessi. pi aebend. sanciat semestre nullatenus decurrere tempore suspensionis Collatoris , quanuis ejus cui I a contractae; quia non potuit ei vitio verti negligentiae culpa, cum careret pol cstate.
CAPUT IV. De datis a Rege Gallia indultis ac Expectatietis.
orietuRRex Galliae circa Beneficia jure, Indulti, seu Ex- l pectativae gratiae. Est vero Indultum Regium , rescriptumi vel schedula , Gallice Brevet, in favorem quorumdam officialium. Hi sunt Supremus Regni Cancellarius , Prae sides de Consiliarii Parisiensis Partamenti, quibus mandat Rex in vim Papalis gratiae, quam Eugenius IV. & Paulus III. Romani Pontifices Regibus Franciae indui serunt, ut Praelati collatores singuli semel duntaxat in vita
sua , & non ultra , provideant nominato Indultario de proxime vacaturo Beneficio, cujus annui proventus, deductis omnibus expensis & oneri bus, pertingant ad laxam constitutam. Ea porrδ taxa fuit hactenus dueentarum librarum Parisiensium. Verum cum haec summa pro dignitate personarum renuior censeretur, Clemens Papa IX. eam demiirn auxit ad sexcentas annuas libras. Secretarii quoque ejusdem Par lamenti , necnon Ma istii lii Iorum supplicum, etsi nulla horum mentio fiat in rescripto Pauli III. ex usu tamen Franciae fruuntur eadem gratia Indultorum Regiorum, quasi Supremae ejusdem Curiae aggregata membra. Bengeusti t. decanonicis institutionum conditionibus, 3. 4. l . I 6.
II. Novissime aucta sunt Indui tariorum Regiorum privilegia. Ci enim Pauli III. Bulla , quam in Niceens Colloquio anni is 38. Francis
ctis I. impctraverat Oxcluderentur Parisienses Senatores a quibuscunque
Regularibus Beneficiis, nisi ipsi forent Regulares: &ctim plerumque non aliae Praebendae lysis assignarentur a collatoribus quam Parochiales tunc
159쪽
temporis vacantes, quas acceptare munia Senatoria vetabant: & demum cum nimium exilis & modicus videretur pro personarum dignitate librarum ducentarum annuus redditus, ad Regis Ludovici XIV. rotatum Clemens IX. per Bullam anni I 667. sextodecimo Calendas Aprilis, quam resert integram Joannes Do viatus in suo Juris Ecclesiastici Sp cimine, indulsit Clericis Senatoribus, ut jure Regiae nominationis possint in Commendam obtinere Regularia Beneficia antea commendata : Item ne ipsis Parochialia Benc ficta collatores ali gnent: Postremo ne ulla Bencficia infra sexcentarum librarum proventum annuum acceptare compellantur.
Statuit insuper , ut Indultarii post sibi collata sub titulo Continendae Regularia Beneficia per ordinarios Collatores , teneantur intra octo menses novam Commendam a Sede Apostolica impetrare, Se jura Cancellariae Apostolicae persolvere ; alioqui vacabunt ea Beneficia , cessabitque praecedens ipsorum Commenda ipso jure : his quoque accedet obligatio fructus perceptos restituendi. His adjungit confirmationem ejus quod Paulus III. constituerat, nimirum collatores Cardinales eximi ab illa obligatione Beneficia conserendi Regiis Indultariis. Praeterea cum Senatorum alii Clerici sint , alii laici , jus conceditur laicis, quibus Rex Indultum concesserit, ut possint loco sui nominare ad Beneficia pro suo arbitrio Clericum qui sit de Parisiensis Curiae numero ac gremio, ut conceditur expresse per rix fatas Pauli II, S: Clementis IX. Literas. III. Ubi simul concurrunt cum Indultariis Graditati , aut etiam cum Indultariis Apostolicis Regii Indultarii, servandus cst hic ordo. Praeserendi sunt Regiis Apostolici Indultatii: sed Regii Graduatos Universitatum quoscunque excludunt, juxta Francisci I. Edictum anni Is i. Utrobique enim aequum est inferiorem dignitatem eminentiori cedere , juxta cap. Hi qui, V cap. Si a Sede, de praebend. in s. Et hoc idem declaratur se scripto Pauli III. quoad concursum Apostolicorum aut Regiorum Ili-dultariorum. Id rescriptum resertur integrum a Chopino lib. 1. de sacra Politia. tit. s. num. I ,. & volumiRe primo rerum Sacri Cleri Gallicani, tit. de indultis.
IV. Oblata sibi litigiosa Beneficia possunt recusare tam Indultarii quilibet, quam Graduati ; habentque jus alia non litigiosa requirendi.
V. Indultarii, tam Regil quὲm Apostolici , qui utriqse dicuntur quinque Mandatarii, ob mandatum de providendo , nullum jus habent ad B
neficia per resignationem aut permutationem vacantia , cap. unico , dercrom per mu t. m 6.8c cap. 2. de renunciat. in 6. & Clement. unica de rerum permurat. Concit. Viennense sub Clemente V. Neque ad ulla beneficia patronatus laicalis , can. Decernimus , I 6. quaest. . Concilium Trident. scit. a. . c. aP. 9. de resorm. Quibns juribus neque Papa, nisi ex gravi & urgente causa, neque Rex derogare possunt. Ratio in promptu est de indultis
160쪽
/ultis Regiis : cum enim haec mandatis Apostolicis succcinerint, in quibus cavetur de immunitate suri spatronatus laici, eodem quoque jure circumscribi debent. Praeterea mandatis, ac indultis non sum obnoxiae Dignitates electivae. Clement. i. de praebend. Rebussus in praxi , tit. de clausulta mandatorum , n. 3 3. Idque postremo decernitur Caroli IX. Edicto anni 1369. arta χ- quo limul eximuntur Praebendae Theologales , Praeceptoriales , atque Poenitentiariae a juribus Indultariorum & Gradu atorum. De Graduatis tamen contrarius usus invaluit circa Praebendas Theologales.
η VI. Circa Regia Indulta quaeritur de Consiliariis Curiae Parisiensis, qui ex vi Regii Indulti simul quoque provisi sunt de Ecclesiastico Ca-
noni catu. Isti quidem dum serviendo Curiae ministeriis absunt a Choro. fruuntur quidem praebendarum suarum proventibus seu fructibus, ted privantur distributionibus Chori, quae non ni si assistentibus in Choro persolvendae sunt. Ad haec confirmanda multa proferuntur Curiae supremae. Pari sensis judicia , quae referuntur 1 Loueto & Brodeo ejus Scholi stetit. C, cap. 24. Quando tamen vacant a Curia , si Choro intersint, lucrantur distributiones. Idem juris fuerat olim attributum Regalis Capellae Cantoribus per Diplomata Clementis VI. & Pii II. ut fructibus potirent ut suarum , in quibus provisi sunt, aliarum Ecclesiarum ; sint tamen frivati manualibus distributionibus quandiu a Choro absunt aliarum , quibus aggregati furit , Eccle si arum ut inserviant Regiae Capellae. Sed cum per ices inserviant Capellae Regiae, quo tempore desinunt ipsorum ministerii Vices, tenentur aliarum Eccletiarum Choro interesse, alioqui distributionibus frustrantur , nec eas faciunt suas. Idque statuitur edicto Melodunensi Hemici III. cap. . Cantores , inquit, no ra Capella , postqram servitii nostrι tempus expleverint, teneantur residere , ct actu inservire in Beneficiis ct Praebendis quarum habent provisionem , sib poena jactura fustilum Prabendarum
cr Renesciorum residentiam exigentium.J
VII. Quilibet in Gallia Beneficiorum collator non potest Regio indulto plusquam semel gravari in vita sua: & postquam semel ex indulto
contulerit, jus habet quemvis posteriorem indultarium repellendi. Capitula vero cum non moriantur, possunt unico , & non amplius , indulto gravari ad singulas Regum mutationes, ex Constitutione Henrici II. at
VI I I. Stylus in praxi iste servatur. In primis fit lignificatio Regiae
nominationis quam vocant Brevet denomination in ab indultario seu nraii- ditario, aut ut vulgo dicunt) dic vetario, Vel ab eius procuratore , Notario praesentc Cum duobus testibus , qui subscribunt proeessui vel b lli, inelio apponit cir acceptatio, Vel alia quaecunq ie suerit rei ponsio Collatoris, cui fierit si nisi catum. Postmodum adveniente congruentis Ben ficii vacatione , sic eculiaris eidem Collatori sub iisdem serminis altera signifi-
