Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Episcoporum spolia Fisco cedunt Apostolico , ut testantur Martinus Nais

VI. Valide hoc fitri quidem videmus, ut per ultimam voluntatem Cleriei de fructibus acquisitis Beneficiorum liberrime distonant extra pias causas, atque in his etiam succedant intestatis Clericis sanguine propinquiores. Licite tamen ac citra dispendium salutis aeternae ita disponere de hujusmodi fructibus Clerici non possunt, nisi de solis illis quos parcius vivendo sibi alservarunt, cum potuissent absque peccato propriis usibus st

tui suo convenientibus eosdem impendere. Distributiones autem cum persolvantur quasi merces Sc stipendium quotidianae operae ac laboris , cap. De cetero, de cler. non resid. & cap. Licet, de praebend. nec in fructibus computari debent , nec habent obligationem adnexam , ut ad opera pia prorsus applicentur , non magis quim bona patrimonialia, aut ex caus1s profanis quaesita , ut communirer tradunt Doctores. Decius consit. 18 o. col. I. Ancharanus in Clement. unica, quaest .F. de concessi. praebend. Rota decis. 13 . in novis : Rebutas tract. Nominationum , quaest. 9. num. 39. 3c seqq. S. Antoninus p. 1. cap. I. g. fin. Sylvester Verb. Clericus 4. quaest. . Barbatia in cap. ultim. de pecul. Cleric. Bona cina tractat. de obligat. Cleri c. circa benefic. fructus, puncto 2. num. I 8. Tarradus in amplitudine Beneficiaria, disp. 8.quaest. I. num. 2I. 22.23. 24. Sc alii. VII. In hac ver b quaestione dissentiunt ab invicem Doctores , utrum de fructibus qui congruum Beneficiatorum victum excedunt, disponentes sive inter vivos, sive per ultimam voluntatem extra causam pietatis , sive ad luxum , sive ad locupletandos cognatos, teneantur restituere pauperibus , sive Ecclesiae 3 Quod enim graviter peccent , indubitatum faciunt multae rationes & Sacri Canones , praesertim Lateranensis sub Alexandro III. Concilii canon I s. relatus in cap. Cum in ossiciis , de testament. Dissident etiam Doctores, utrum illi in quos indebite Beneficiarii contu-Iere Beneficiorum fructus , aut qui eos haereditate acceperunt, teneantur

se his abdicare , & in pietatis usus transferre; an verδ sibi possint retinere Sed has expediam quaestiones infra lib. 6. ubi de restitutionibus Cleric

tum disseretur.

142쪽

LIBER SECUNDUS,

Qui est de Beneficiis

Ecclesiasticis.

CAPUT PRIMUM. Eo id sint Beneficia, eorumque varia divisionem,

de jure Commendarum.

ENEOc Iu M, quod etiam Praebenda vocatur, est jus percipiendi fructus ex bonis Ecclesiae , Clerico concesItim ob sacrum de Ecclesiasticum ministeriitin. Duae namque res in Beneficio comprehenduntur, scilicet fructus temporales, & Ecclesiasticum ministerium, cujus exercendi causa fru ctus assignantur : unde regula, Beneficium datur proster Osscium , cap. ult. de rescript. in s. In ratione Beneficii duo illa sunt ab invicem inseparabilia , ut docet canon Si quis obieceris, x. q. 3. sicut igitur a Romanis Imperatoribus agrorum portiones sub nomine Beneficiorum militibus attribuebantur , ut hoc quali vinculo Principis obsequio dc Imperii militiae strictius addicerentur , unde & Beneficiarii Milites dicebantur, quorum meminit Lampridius in Alexandro Severo: quemadmodum etiam sub nomine quoque Beneficiorum solebant , Domini praesta vassallis seu clientibus in selidum largiri sub hac conditio-- ut ad militandum pro ipsis astricti es ni, quorum fit mentio lib. I. Du-P x dor.

143쪽

iis iuris Canonici Theoria

dor.tit. An mariti succed.uxor. in benef. i s. & tit. De bene sic. rat. 2 qualiter

stat. in benes. statr.succed. 2o. & lib. 2. tit. I 2. & tit. 24. Ita etiam re dclitu, &emolumenta annua sub nomine Beneficiorum Clericis praestare solet Ecclesia , cum obligatione strictiori militandi Deo , & certae Ecclesiae obsequia praestandi. Primis Ecclesiae seculis ex Fidelium primitiis de oblationi isbus Ecclesiae Mi nistris pecuniae collectae in sportulis distribuebautur ad victum, ut constat ex Cypriani epistola 3 . Quae distributio in Ecclesia Carthaginensi singulis mentibus iterabatur : ideoque ibidem eas vocat merisurnas, id est menstruas , divisiones. Sed progrestu temporum , postquam diversis praediis auctae scint Ecclesiae, factum est, ut ministrantibus Clericis praedia passim assignarentur ad vitam , ut se fritistibus ipsorum sustent rent, manente penes Ecclesiam terrarum inviolabili proprietate. Quae quidem assignatio nostris ben ficiis nomen simul & Originem dedit. Hujuia modi Ecclesiasticae institutionis mentio prima legitur in duabus Symmachi Romani Papae ad Caesarium Arelatensem Episcopum epistolis , ut Baronius observat ad annum Christi sO2. n. 36.37. S 8. II. Ad constituendum Bcneficium necesse est ab Episcopo in Titulum erigi: hinc fit ut privatae Capellae a privatis etiam in perpetuum dotatae pro Millarum in eisdem celebratione , quantumvis bens dictae , non censeamur inter Beneficia , sed sub sola remaneant iandatorum & successorum dispositione, inscio etiam Episcopo , qui solus potest eas intitulare ac spiritualizare, ut loquuntur Canonistae , &eas deinceps ut Beneficia Ecclesiastica conferre , sola Patronis relicta praesentatione. Atque ex tunc , &non ante, subjici incipiunt Papalibus Decimis , & simoniae beneficialis

censuras secum trahunt, atque in Beneficiorum impetrationibus coram

Papa vel Legato exprimi debent, permutari cum aliis Beneficiis possunt,& regulis Cancellariae fiunt obnoxiae, insuper de fructuum restitutioni, si Divini ossicii recitatio fuerit omissa : ad quam restitutionem non tenebatur provisus antequam Episcopus intitulasset , dummodδ Missarum obligationi satis secissit. Haec vero observanda sunt ad multorum casuum Oc

currentium elucidationem.

III. Dividuntur primum Beneficia in Secularia & in Regularia. Ad Secularia non nisi Secularibus Clericis; ad Regularia non nisi Regularibus patet accessus , cap. Cum sinoula, de praebend. in 6. & Clement. a. de election. Ea vero tribus discernuntur modis. Primo fundatione, can. Qua semel, I '. q. 3. Secundo conversione ac mutatione status seculari in regularem , & vice verta a regulari in secularem , cap. Ad audientiam , de Eccles. aedis Tertib longa consuetudine ac praescriptione, quatenus per tempus legitimum regularia per Seculares Clericos, aut secularia per Regulares polselsa fuerunt, cap. Cum de beneficio , de praebend. in 6. Istud vero tenendum , ad hoc ut Beneficium regulare in statum secularem praescribi possit, atque seculare in regulare Beneficium convertatur, annos requiri quadraginta,

144쪽

Praxis. Lib. II.

quadraginta, d. cap. Cum de beneficio, juncta Glossa in verb. Legitima. De spei lieus de benos tit. 3. num. I. Sc 37. Re buffus I. p. praxis, tit. Quotvlexsit benef. n. f. IV. Item solus Papa providere potest Regularem personam de Ecclesia Seculari, can. Qui semel, I9. q. 3. Cum tamen quilibet ordinarius possit in sua Dioeceu conferre Beneficium Regulare Clerico Seculari, can. Si Discopus, 2. q. 2. Qui tamen Clericus sic provisus teiactur statim Habitum Regularem suscipere , & post annum pro sessionem emit rcre , ex prae scripto Concilii Trident. seu I . cap. IO. de reform. Hinc tamen excipiuntatur Abbatiar & Prioratus Regulares , de quibus nullo modo possunt Or dinarii providere. V. Hoc pariter notandum , posse quoque Secularibus Clericis absque obligatione assumendi Monastici instituti conferri Abbatias 5c Prioratus Claustrales & Canonicatus Regulares in Commendam, sed non in Titulum. Navarrus haec fusilis pertractat in comment. 3. de Regular. & Prosper Fa-gnanus in cap. Cum in magisrum, num. 13. & seqq. de election. ubi recte monet, non esse in Iure novum , ut Beneficia certo personarum generi destinata conferantur illis etiam qui tempore provisionis hujus non sunt de illo genere. Primum exemplum est in Secularibus,qui providentur de portionibus & Beneficiis Monachalibus, aut Canonicatibus Regularibus, uti jam dixi. Secundum est in provisionibus Parochialium Ecclesiarum , quae

fieri permittuntur respectu Clericorum necdum Sacerdotum , qui tamen tenentur intra annum ad Sacerdotium promoveri, cap. Licet canon, & cap. Cum ex eodem, de election.in 6. Sc cap. Si pro Clericis, cum sua Glossa, de praebend. in 6. Tertium exemplum patet in Beneficiis , quibus certa onera sunt annexa, quae tamen rite conferuntur Clericis necdum habentibus ordines requisitos ad ea onera exercenda. Nam Praebendae Diaconales & Sacerdotales conserti pollunt illis qui intra tempus a Iure statutum possunt praefatis Ordinibus initiari, Clement. Ut ii, de aetat. & qua l. quam instaurat ac innovat Concilium Trident. selisin.cap. 4. & se T. 24. cap. 0. g. Neminem. Admonet idem Fagnanus loco cit. n. 28. collationes Ordinariorum

in ejusmodi casibus non esse faciendas sub forma conditio nata soli enim Papae jus conferendi sub conditione competit) sed esse simpliciter & putefaciendas : cum decreto tamen, ut teneantur sive habitum aut professionem, sive Ordinem suscipere ex praescripto Canonum. VI. Verumtamen ordinarii nullum jus habent circa Beneficia certo alicui Monasterio affectata, ubi in commune vivitur e horum namque proviso pertinet vel ad Praelatum Regularem,vel ad Regulare Capitulum. Antonius Faber in suo Codice , lib. I. tir. a. definit. 61. Antonius Deiapeisseus trach. de benefic. t t. i. num. 3. nisi ut ibidem aiunt j tempore

praescripto non fuisset de tali Beneficio provisum , & jus ad Ordinarium

devolveretur.

VII. Secundo

145쪽

i 13 seris Canonici Theoria,

VII. Secundδ dividi solent Beneficia in simplicia , quibus non est adnexa administratio , vel Clerus, vel populus : dc duplicia , quibus aliquid

horum adnexum est.

VIII. Tert id alia Beneficia curata, alia non curata dicuntur. Curatis inest vel jurisdictio erga Clericos, quae cura spectat ad tribunal exterius: vel jus inest administrandi Sacramenta, quae cura est interni

IX. Quartδ distribuuntur Beneficia in Dignitates , Personatus, Mossicia , quae sic exponit Glossa in cap. i. de conuietud. in 6. ut Dignitatiastixa sit Eeclesiastica administratio cum jurisdictione supra Clerum et tales sunt Episcopatus , Abbatiae , Decanatus , Praepositutae , Archidiaconatu S. Personatui cohaeret praeeminentia supra Clerum sine jurisdictione , ut in Praecentore , Primicerio, Sacrista primario. Ossicio demum inhaeret administratio sine ulla jurisdictione Sc praeeminentia: hujuscemodi sunt Canonicatus , Praebenda Theologalis, & Praeceptoria, Thesaurarii, Custodis seu Sacristae inferioris ossicium, atque oeconomi. X. Quintd in manualia , quae ad collatoris arbitrium revocari poD. sunt, de quibus agit Clement. unica de suppl. negi. Praelat. & non manualia, quae adimi non pollunt, ni si certis de causis a Iure statutis, ut sunt delicta , irregularitates. Negat Rebustus ulla esse in Gallia Beneficia manualia.

XI. Sexte, in electiva , quae per Clericorum , sive Secularium , sive Regularium suffragia ; & in collativa, quae per absolutum Praelati arbitrium ; & mixta , quae ad Patronorum nominationem , seu praesentionen, attribuuntur 1 Praelato.

XlI. Sicut autem paulo ante plenius explicavi jura, tum communia, tum distincta inter secularia & regularia Beneficia ; sumilis hoc loco insti tuenda est tractatio, primum quidem de distinctione Beneficiorum inter titularia& commendata : deinde de Beneficiis tam actu , quam habitu curatis. Itaque conserri Beneficia solent in titulum, quando scilicet ad vitam , & cum plenitudine juris conferuntur: vel in commendatra , s solius administrationis aut custodiae causa conferantur. Ulterius postulavduobus modis Beneficia in commendam conserri: vel namque id fit in utilitatem Ecclesiae, vel in utilitatem Commendatarii. Si fiat in utilitatem Ecclesiae, non permittit Ius commendam istam ultra sex menses prorogari; quin etiam praecipit, ut Commendatarius rationes reddat fructuum commendati s bi Beneficii, cap. Nemo , de election in s. habetur enim prosequestro , qui est reddendis rationibus obnoxius , cap. finia de seque

stratione.

XIlI Ubi autem Episcopus Ecclesiam Parochialem commendat, eo quod ejus Rector sit mente captus vel absens , nullo relicto Vicatio VcICoadjutore, potcst Episcopus talis Ecclita Commendam conserre, donec

146쪽

θ' Praxis. Lib. II. Ii 9

amentia vel absentia durabit, quanuis ultra semestre; etiamsi duratura esset tota Rectoris vita. Ubi verλ commendatum est Beneficium ad solam Coni mendatarii utilitatem, potest ea commenda esse perpetua , id est ad omnem ejus vitam. Perpetuo Commendatario omnia fere jura permittuntur , quae Titularibus competunt. Possiant enim de commendato Beneficio transigere , fluctus ad plures annos locare , & eosdem alienare , cum snt eorum domini. Pollunt quoque permutare cum Beneficiis alteri in Titulum collatis, ut docet Rebuffus in praxi, et t. de commendis, n. 13. Possisnt quoque perpetui Commendatam a Papa ad quem duntaxat pertinet perpetuarum Commendarum collatio ) provisi circa Beneficia non Consistorialia, id est quae neque sunt Episcopatus , neque Abbatiae, de quibus Papa providere solet in Consistorio ; possitnt, inquam, coram ordinariis eadem commendata Bene fiet a resignare , si sint eorum collationi subdita , modo non resignent in favorem, aut sub conditione. Rebussus d. tir. de commendis,

num. 3I. Bieinianus lib. . tit. 8.XIV. In Regno quoque Galliae per Commendatarii perpetui obitum

vacat Beneficium , dc ita impetratur ac si fuisset in Titulum , ut locis citatis docent Rebussus & Bleinianus: etiamsi alibi ex Iure communi, defuncto Commendatario non dicatur vacare per obitum , ut neque deposito Per depositionem , aut resignante eodem per resignationem ; sed ccssare Commendam , novamque heri Beneficii impetrationem , eo solo modo Vacantis quo vacabat antequam commendaretur : hoc tamen adjuncto, quod vacare in Romana Curia perhibetur , quanuis ante Commendan vero vacasset extra Curiam , & apud Ordinarium. Cujus rei rationem alia Iegant Canonistae, quia peream manus appositionem , quae contigit per commendatum a Papa vel Legato Beneficium, remansit affcctum & re Leria

atum ipsi Papae. Sed quia in Gallia reservationes ad Romanam Curiam sublatae sunt , ordinarius circa istud commendatum Beneficium vacansuri potest jure suo : Beneficium tamen istud ab Ordinario collatum desineta Commenda, pristinumque titulum resumet. XV. Possunt similiter perpetui Commendatarii, quemadmodum &xitulares , praesentare, eligere, conferre in Beneficiis a commendata sibi Ecclesia dependentibus. XVI. Itaque in alterius Beneficii impetratione tenetur perpetitus Commendatarius istud commendatum sibi Beneficium exprimere , perindeae si haberet in titulum : alioqui fiet irrita impetratio. Ruzeus tract. de

commendis, quaest. T. Rebussus loco cit. n. 32.

XVII. In Galliae Regno , sumpta possessione per Commendatarium aeque ac per Titularem , regalia clauditur. Qui plura de Commendis exquiret , consulat superius lib. I. sub tit. Quatenus sit lictim ad alteram Relia

XVIII. circa divisionem porrδ superius adductam Beneficiorum

curatorum

147쪽

rio 7uris Canonici Theoria,

curatorum & non curatorum , sciendum est , curata alia esse actu , alia solo habitu. Contingit enim plerumque , ut Ob bellum , pestem , aliamve ingr enrem calamitatem Ecclesia Parochialis prorsus deserta fi it , Parochianis partiri moriemib is , partim alid commigrantibus: Ac tunc Ecclesia derelicta , dicitur hibitu & non actu curata. De hujusmodi habitu solo curatis Beneficiis quaeritur , Utrum legibus omnibus actu cum torum Beneficiorum subjiciantur Resolvit negative Re Eus r. p. praxis , tit. de non promot. ante ann. num. 34. ubi docet , tales provisos de Eccletia solo h bitu curata non teneri ad Sacerdotium intra annum promoveri , nisi ex quo regressis jure postliminiit Parochianis , Ecclesia curam actualem recuperaverit. Addit Bleinianus lib. 3. tit. 2. num. 42.& 3. si post praedictum annum recuperatae actualis curae provisus aliud Paroh hiale Beneficium habeat , non posse citra Papae dispensationem

utrumque retinere.

CAPUT II. Di υersa s nec aria temporum prascripta seris

manda in re Beneficiaria.

I. N primis observare tempora convenit electionibus primum,

I, p deinde electionum confirmationibus constituta. Nulla vero

et, canonica actio tanti videtur esse momenti ac electio. Cum enim Ecclesiae status, animarumque salus aut exitium ex bonis malisve ministranthim Clericorum qualitatibus dimanet ac diffluat; Ministri autem Ecclesiae per electionem provideantur,electio fons & primcipium est omnis sere boni aut mali advenientis in Ecclesia. Hoc egregie admonet S. Papa Gregorius Magnus in lib. I. Regum , ad haec Sanauelis verba , Ouasivit sibi Dominuι virum juxta cor suum, ct pracepit ut es et Dux super populum suum , dum ita scribit : visisse virum Dem dicitur, ut eligendorum Antistitum serma hominibus prabeatur. Deus enim, cui uia hil est absens, nihil tacens , non dicitur quesiise virum ut absentem aut abscondiatum . ne a qu4sisse dicitur , ut omnis qui ad Sancta Ecclesiae culmen eligitur , di cut endus ab hominibus esse doceatur et sed queri debes secundum cor Dei, ut via delicet non fissum disivam νoluntatem intestigat, sed bonis operibus ostendat. Hactenus S. Gregorius. II. Canonica electio nihil juvat, nisi eligentium vota superioris approbatione confirmentur. Debet vero electus , ut rata fiat electio , eidem consensu

148쪽

S' Praxis. Lib. I. 12 I

consensim praebere intra mensem die notitiae computandum ; de post

eonsensum confirmationem prosequi intra tres menses, ne longior vacatio

fiat Ecclesiae dispendio a , ut sancit Concilium Lugdunense Generale sub Gregorio Papa X. & allegator cap. Zamsit Ecclesis, de election. in 6.

Non est autem a Praelato electio confii manda , ni si diligenter discutiatur electi conditio , ut sapienter admonet S. Leo Papa Magnus epist. 81. ad Episcopos Africanos ,& citatur cap. Miramur, dist. 6 i. Electio porrδ, necdum confirmata imperfectum dumtaxat ius elccto tribuit ad rem , sed nullum jus in re, nili post confirmationem. Idcoque vetatur ante confirmationem ministrare ἱ adeo ut si ministret, sive per se , sive per alium, siue in parte, sive in toto, privetur eo ipso Fer electionem quaesito jure, ut dι finit praefatum Concilium Lugdunente citatum in cap. Avaritia, &dict. eap. Quam sit Eoelestis, de election. in 6. Quod idem antiquiora qui-dem jura constitueriint , cap. Qualiter , cap. myii, & cap. Lona memoria, de election. in antiquis. III. Sicut praefinitum electioni & confirmationi tempus, ita Ac collationi Beneficiorum praefixum quoque tempus internoscendum est, quod est semestre auspicandum , die notitiae vacationis , juxta caput L cet M

Iister, de suppl. neglig. Praelat. & cap. De mιlta , de praebend. & cap. Quia diversitatem , de concest praebend. Quo lapso termino , secundum Lateranense sub Innocentio III. Concilium , jus conserendi ad superio

rem devolvi ni R.

Iv. Quod dixi de electione & confirmatione , hoc idem ob rationis omnimodam paritatem censendum de eo , cui absenti & nescienti collatum fuit Beneficium , ut scilicet mensem habeat , die notitiae decurrendum, ad praestandum collationi consensum, tresque insuper menses adsstendum se Praelato , edendamque Fidei pro sessionem , & ineundam Beneficii possessionem. Collationem namque Beneficii non est necessἰ fieri Cletico praesenti , sed potest absenti, alio mediante, conferri, juxta cap. Accedens, de praebend. V. Provisionem Beneficii sequitur proxime immisso ad provis Beneficii possessionem. Istud enim solicitii curandum , ut collatio Beneficii praecedar sia mptionem possessionis ; alioqui namque possessio ista erit mera intrusio, .excludetque possidentem ab hujusmodi provisone ex postfacto , cap. . Gims Iam ιLdum , de praebend. & ibi Panormitanus. Rebussus in praxi, tit. de missione in possessionem , num. 8. dc 9. Et inconcussa est. regula i. Iraris in i 6. Beneficium Ecclesiastieum non potes licite sine institutione

VI. Mandatarius quando duo Beneficia per unius praedece ssoris' ob

tum vacant , si mandatum Pontificium clausulam exprimit motus pro- prii, decem dies habet, ad eligcndum utrum o duobus velit acceptare, .

e. Si pluribuι de praebend. in si Mandatarium hic illum tutelligo,,

149쪽

I 22 Juris Canon ei Theoria

in cujus gratiam Papa mandatum de providendo Beneficio indulimSed in Regno Gallicano mandatarius requirere non potest , ut sibi conferatur ante finitum praesentationis mensem , ut observat Rebusius in praxi , p. I. tit. de Devolutionibus , num. 2. dc probat hisce Concor dati verbis , sub tit. de forma mandati : Si quod Beneficium pos mensemps quam prasentes liter a vobis praesentata fuerint, extra Romanam Curiam

vacare contigerit.

rico proviso de Curato Beneficio, quo elapso non promotus expellendus erat per sententiam a Curato Beneficio , cap. Cum i=i cunctis , de elech. Sed jus recentius, cap. Licet Canon, eod. tit. in s. decernit absque sententia vacationem ipso jure. Caeterum annus non currit adversus legitime impeditum. Neque in Gallia prae requisitus ille ad promotionem Sacerdotii annus decurrere incipit, nisi finito pacificae Dossessionis anno. Vide hanc materiam uberius a me tractandam hujus secundi libri titulo . Dives quidam vacationis Beneficiorum modi discutiuntur, art. 9. I o.& II. VIII. Is qui praebendam optandi jus habet, intra viginti dies optare debet, cap. fili. de consuetud. in 6. Rebuitas in praxi, tit. de devolutio

nib. num. 3.

IX. Patronus laicus intra menses quatuor praesentare potest; E clesiasticus vero Patronus intra sex menses , cap. Eam te , de jurepatr. dc

X. Majores vero Dignitates , ut Episcopales , & smiles, debent intra tres computandos , notitia vacationis menses conferri, cap. Ne pro defectu , de election. & cap. Postquam , distinct. so. Rebessus loco cit.

XI. Aliae in seriores dignitates , & quaelibet Beneficia concedi regu latiter debent intra sex menses , sive per electionem , cap. Cum nostris, cap. Dilectus , dc cap. Postulois , ubi Panormitanus & alii, de concessi praebend. sive per collationem , cap. 2. eod. tit. & tam , primo collatore, quam ab alio , in quem id jus devolutum fuerit. Rebussus loco cit. num. 4. & F. XII. In institutione ver δ & confirmatione , quoad confirmantem certum tempus nullum est Canone praestitutum. Glossa & Doctores in cap. Cum in eunctis, ε. I. de elect. Idemque in permutatione Bepeficiorum, quoad approbationem. Rebufius ibid. num. 6.XlII. Praefigitur quoque semestre ad ineundam possessionem Beneficii in Romana Curia res gnatii sed si res gnatum sit extra Curiam, ineum da est possessio intra mensem, ut si tempore illa contingat mors.res gnantis , valeat ipsa resignatio. Caeteroo ui enim emenso illo praefixo tempore post resignantis interitum , censebitur Beneficium vacans jam non per resignationem , sed per obitum, juxta receptam in Gallia regulam de resignatio

150쪽

Praxis. Lib. I

resignationibus publicandis. Atque utinam adversus istius regulae mentem nunquam in Galliam invecta consuetudo suisset Benc ficium hac mente in alterius favorem resignandi, ut resignarario liberum sit differre possessionem ad iiiennium, duobas minus diebus, ut resignans per omne id te mispus integris proventibus perinde potiatur, ac si nunquam resignasset ; &tamen sic tenear illa resignatio, ut ab ea is qui resignavit, resilire non possit. Id quidem si ex mutua conventione fiat, nulla obtenta Romani Pontificis dispensatione , manifestam involvit realem simoniam & confidentiam. Quis enim ignorare possit omnem in hujusmodi privatorum exploresa aut horitate pactionibus conditionem , conVentionem ac legem, simoniacam esse cap. Cum pridem , & cap. Pactiones , de pactis : cap. Constitutus, cap. Super eo , & cap. Pratere a , de tran Act. Si neges ullum intervenisse pactum reale, sed sola mente hoc intellectum , ut resignat rio ex scriptis sormis sua tuta, & inconcussa maneret resignatio , qui tamen gratuita & liberali voluntare di inrendo possessioneim, fructus Beneficii suo dimitteret benefactori : verumtamen saltem mentali simoniae,sse fiduciariae conventioni dabitur locus, fraudulentaque interveniet col-Iusio , quae utrumque reddet Beneficio inhabilem. Resignanti enim nullum superest jus ad Beneficium ejusque stipendia , ex quo ejus est a Superiore admissa resignatio , cap. Ex transmissa, cap. In masentia , & cap. . Quidam , de renunciat. Resi*natarius vero Ecclesiae graviter praejudicat, ,

tamdiu , & mala fide illam legitimo Ministro orbam relinquens :& sic uterque se sacri ministerii inhabilem, & indignum exhibet, in Ecclesiae. detrimentum & scandalum. Ubi haee abuso invaluit, quam di ver sis Se

natusconsultis, ipsaque Ludovici XIII. dicta du Contreresse , articulo II. de aci. Conae tutione fulciri volunt Papo lib. 3. tir. I. num. 6. &3. Pastor lib. 3.tit. 8.num. Moseler aux Allianees du Droict Franeois, tit. Benefice, num. 89. hoc ipsum tamen observatur, ut si resignans praemoriatur ante initam possessionem , aut si supervivat quidem resignans ultra biennium, , sed resignatarius omiserit possessionem saltem biduo ante triennii finem, . tam resignans , quam resignatarius Beneficio prorsus excidant vacet

que istud, sique impetrabile titulo praesumptae collusionis, dismoniae. XIV. Denique in universo Galliae regno, si quis de duobus incom patibilibus Beneficiis sit provisus, annus illi conceditur ad deliberandum iutro ex duobus se abdicet. Iure quidem communi vacabat Olim per Con-stitutionem Lateranensis sub Alexandro III. Concilii posterius quaesitum , Beinficium, capi Quia nonnusii , de Cier. non resd. Sed posterior Jurbs, communis disposito satius duxit, ur vacet prias acquisitum Beneficium, . cap. De multa , de praebend. Clem. Si plures, de Clem. fin. eod. tir. de demisin Conci lium videntinum se C 7. cap. . de reform. Indulti ver δ in Gallis, aes ni rerum quod libuerit dimittendum , anni pacifiei assertores

SEARCH

MENU NAVIGATION