Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

T extus.1 Ilitur perfecti sunt Caeli, ct Terra, ct omnis ornatus eorum. et Complevitque Deus die

septimo opus suum, quod fecerat; requi sit die septimo ab universo opere, quod trarat. 3 Et benedixit diei steptimo ; sam ct capit illum: quia in illo cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut face

ret. Genes. cap. 2.

Otium Negotiosum.

LMA QUIES OPERUM cunctis oper

sor ariis Me υocat in carmen festis solemne diebus: ANNIBAL hanc etiam studii nostri accipe

partem

Si quid enim sanctum non otia pigra retardant, Ut sit, ut immoto pelluceat ordine rerum, Quem piget amissi, culpa grassante, laborem Foederis Θ Omnipotens Author, qui cuncta oreavit,

272쪽

Ut saceret, mundo uid maiora creato Perfidit usque modo; sed cum prius extima visu a Cuderit, arcana posthaec virtute beatae Pacis agit requiem, requiem, quam mente suprema Spiritus intus agit, plenam molimine laudum . Has imitata virlim felicta germina formas pervigili poterant aevum traducere cultu,

Si custoditis hiandae dulcedinis hortis Staret honos patrius ; sed postquam decidit heros

Terrigenum vetito fatalis originis ei, Quam paucis remeare gradus ad gaudia cessumi Hoc opus, hic labor est: pravas avertite curas, Illustres animae, curas remo Vete profana13

Sacra dies agitur; vili consistere circo, Mechanicum servi re, nefas; quid curia lites Evomit, & strepitu repetit decocta forensi Nomina λ quid ludos aperit, quid alipta palaestras, Et plaudit mimos populi clamore theatrum pQuid mensas onerat mutati Collybus aeris: Et rotat emporiis nummos mercator apertis Zia Luce sacri requiescat humus, requiescat aratori Nullus in urbe labor, nullae per compita turbae; Mente laborandum; Fabrilia claudite, Cives, Ostia; sollicitos animi prohibete tumultus. Huc operae pretium; non per spatiosa viarum Ducimur: Arcta via est, qua vita perennis, amaenae Vita voluptatis despondet in otia sanctum Numinis ossicium; sapientia prima putetur Nosse Deum, quem nosse Fides plus prost amanti, Quam contemplanti ratio; ratione movetur In sua mens Hominum i Fidei caligine supra

a Io. s. 17. Pater meus usque modo operatur, σ Ego operor

B Mati T. I 3. Lata porta , Ur spatissa si a est , quae aucis ad perditionem . num. Iq. Arcta via est, qua ήucis ad vita a

273쪽

Se fertur, non in sua; motu deficiens est Principium natura sui; sed luce superna Mota fit essiciens; quae nam sua dixeris esse. Cum nihil ex propriis habeat λ mendacia, fraudes, Pauperies, errata suum duXere tributum. innixi ratione Sophi novere Tonantem; a dualibus ah tenebris hos ignorantia vinxit liaualibus ab vitiis distraxit opiniti senssisl Caligant in sole, suo se quillhet ausu Delicit; ex utero errantes sunt falsa locuti. bTutius ergo Deum Fidei devotio monstrat: Obsequiumque gerens ratio conceptibus altis Muneris AEtherii; quod non excogitat in Nec capit extra se; reperit divinitus indi, Caelitus infundi. Ratione silente voluntas A Deo habet, quod habet; gratisq; quod accipit, intus Cur tenet ingratis quare piger opprimit error In desideriis animae divina refulgent Lumina; notitiam summae Deitatis adaugent Vota, Preces, humili suspiria corde. fidelis Religio, Fideique frequens meditatio Purae. Quippe quiescendi supremus terminus est pax ExuperanS omneS senius; acquirere pacem, Sabbata quam signant, sex est illustre dierum Hoc facinus; primo coelum, terramque creavit Omnipotens ὶ animae corpus terrestre subegit. Luce diem compsit Fidei te lumine donat, Et Lux in tenebris lucet; divisit aquarum Congeriem, firmasque Dies tenet alter Abyssos pDivide confusum culpa chaos, erige mentem, Carnis onus submitte; spei te robore firmat SpeS non confundit, menti cum dia supersit

a Rom. I. II.

274쪽

22I SEPTIΜAE DIEI FERIAE. Gratia, nec desint imae sua semina parti . Tertia collectis undis lux aequora pandit pCollige tu vires, fluidosque cupidinis aestus Uno coge loco; foedus coalescit in unum Castus amor, virides ut germinet arida plantas, Et caro foecundis animae virtutibus halet. Alta diem coelis ornarunt sydera quartum p Evigila, ut mentem meliora charis mala lustrent. Quinta dies ab aquis pisces deduxit, avesque Piscibus ecco fides, avibus spes emicat ipsis, Et sociale genus sextae conferre Diei Symbola, concordis fructum laetatur amoris; Usque adeo labor in rc quiem, qua septimus instat Posse frui, festumque diem celebrare perennem lNunc age, si cupiaS, requiem virtutiS adeptus, Solemnem celebrare diem. non Orgia Bacchi, Non Cybeles insana feres crepitacula Matris Non Hecatombaeo libata piacula saltu. Non te Circenses ludi, non atra Cotytto Delectent, neque Olympiaco te Pulvere foedes. Sperne voluptateS carniS. mundique nefastos Oderis esse dies, tranquilla pace carenteS. Festa dies mundi, mundae est infesta quieti. Nam Deus est animae centrum, Deus orbita mentis Hic. S ubique manens, & nullibi, ubique moratur, Hic ubi non fueris; transcende Per omnia sensus, Est Fidei gradus, haec oculis vidisse creatis,

Ρercepisse quod est a Numine, quod nihil a se

Constitit: En coelum, terramque creavit, & undas, Et tenebris obducta suis, nisi luce revelet Spiritus almuS, adhuc nobiS ignota iacerent. Lux autem per se nobis manifesta revelat omnia. Quanta Deus Lux est, qui luce creata Monstrat opus tantum Z Lux est super omnia lucens ;Luce vide rerum divinae lucis abyssum.

275쪽

Quid coeli, quid terra. quid est mare, totaque mundi Machina, quid mentes magnum quid: sed tamen ipsis

NatuS mente capit, Plure, qui cogitat orbes, Qui magis insignuS coelos, terraSque creatis Cogitat & menteS; at si processerit ultra, Attigeritque Deum; Ueus, ah Deus omnia; circum

Sunt nihil haec, & plura, nihil sunt omnia prae Te;

ulli plus ultra datur attentare lupremo Limite; Meta quies est ultima; caetera Praeceps Transitus expungit; mediis mora nulla cohaeret. Indignum, statione capi, ceu corpora, mentem; Amentem mentem, prima quae mente resistit

Esse velut centro, cum nullibi sistere possit, Cum non in te sit, quae a se non est, neque per se. Propterea sapientis erit. pro lumine summae Naiestatis S hoc de se penetrare secundum, Notitiamque sui studio limare frequenti. Corne quia es; fueras aliquid sortasse priusquam Te tua conciperet Mater, Deus ipse crearct Ex nihilo mentem pariter nisi te regat. ut sis, Continuata Dei miseratio; subtrahat initans. Quae suffragatur miseriS praesentia rebus, Numinis auxilium, quo protinus impos abibis pQuicquid es, alterius cum sis, certh tibi non es; Ex nihilo cum sis, ex te quoque tu nihil hoc os . a In nihilum de se. cum possit abire, necesse est Esse nihil; nihiloque minus natura retra it Crimine; nam crimen cum sit desedito vergens A lumma bonitate per immensam Catac refim. In barathrum, puteumq; mali, limumq; profundum; b

a Galat. 6. 3. Si quis existimat se aliquid esse , cum sibilfli, isse se seducis .

276쪽

S .E PT 1 ΜIE DI BI FERIAE. Ille per Antithesin sensus, mentisque recessus Terminat in nihilum; non est substantia; quanis Debilior casus, tanto semotilis a re Praecipitas, & te reperis ex te nihil esse; Nec datur , nihilo pro libertate regress . Haec meditare diu, praxi scrutare virili, Collecto sentire sinu connitere, Vires Concessas impende: datum tibi desuper hoc est, Posse tuum sentire nihil sine sensibus, ipsum

Velle tenere mora; conatu mentis inire: Visceribus totis i plos compellere sensiis, Ut se conforment menti, quae talia novit;

bidus avi proprius; Pullos ubi parturit, illic Et tranquilla fovet. Sed adhuc tibi longa superstSemita; nam positis fas est ita dicere ) binis

Extremis, medium distantibus infinitum, Cognitione Dei, qua sursum niteris usque, Cognitione tui, qua niteris usque deorsum, Nonne gigantaeo properes excurrere passu Hoc intervallum, quo fessa mente quiescas Et tamen o felix mentis labori ahstrahe mentem, Mente Deum summum signa; te mente resigna ,

Et quod habes ab eo, cohibe, ne limitis usum Transiliat; Deus ipse docet, dum non tibi iuris

Divini usurpas, tanquam tua, pignora; donat, Et tua nempe facit, quae non tua sunt, Deus ipse,

. Quaeque iubet, dat veste, S posse, & perficere, ut sint. aEst Deus in nobis, S in ipso vita movetur, bEt sumus: hoc medium posuit quid, & inter abyssum Praecelsae Deitatis, & e regione tuaemet

a Philip. a. I3. Deus est enim qui operatur in vobis, velle , perficere pro bona voluntate., Aet. 17.2S. In ipso enim υivimuι a ur movemura ursumus a

277쪽

Di uilitatib, qua in nihilum natura dehil cit . Cum vero sceleris casti dilapsa referri Principio nequeat, cui debebatur, honorem Dedignata suum: medium Deus ipse potenti Robore concessit Christum, qui dilista longo Culpae dissidio coniungeret ima supremi S. Guippe lues culpae de te lethaliter ut cum

Destruat omne bonum, quisnam reparare profundum Criminis e Attium poterat Z nisi dextera summae Virtutis plus est operis, quam condere mundum, Tollere peccatum: quia plus a Numine distat Hoc nihilum sceleriS, quo pugnat iniqua voluntas, Quam nihilum rerum, quo non viS aegra resistit.

Si Deps offensus culpa non destitit esse

Nequitia peccantiS, adest, quia maxima virtus Est illi, cui non intentio prava propinquat; Sed scelus intentat petulantia pessima summum. Si Deus offensus culpa; Deus ipse reponat Dedecori decuS, assumpta qui carne labantem Naturam relevet. Prodest haec tertia lapsis Notio, qua vitae Medicum, verique Magistrum Τramitis ad requiem pietas immensa revelat. Huc ades o Animae deformis imago, Redemptor Te petit, ut repetant in te sua munera formam; Huc ades, hoc unum scitu memorabile Verbum Christus Homo. Christus Deus, exemplaria rerum Protulit, & retulit: videas humana ferentem Stigmata peccati quanto se pondere lasset; Fert humeris onus immensum puerilibus insons, Quaque Deus virtute latet servilia monstrat Munia; pura caro cauestis Hypostasiis uno Supposito sussulta, gerit simulacra reorum:

Ouid reus immenso Christi patientis amori

278쪽

SEPTIMAE DIEI FERIAE.

Gratius appendat λ capiti consentiat aptum Corpus, ct apprime velit ejus morte renasci. Quicquid ab ipsius promanat amore, vicissim Noveris ex ipsis totum, sed protinus usu, Quem dedit esse tuum, fidei constantia vertat In censum Probitatis. Agas velut omnia dono Cessa tibi faveant, sed noli tua noveris esse; Notitiam verae discernat originis actuS, Ut cum, quae fieri debent, perfeceris omni Conatu, dicas, sum servus inutilis, & quae Iuris oportebant fieri, non sunt mea, non sum, Non seci; nihil est in me; Deus omnia fecit,

Omnia Christus; honor sit, & ipsi gloria soli. Quandoquidem natura Dei est, & gratia Christi,

Ut sis & facias, sine quo nil possumus OmneS, Nil sumus ex nobis, & possumus omnia secum. Ergo quid elato, mendax homo, corde super his pRespice Prototypon summo de vertice missum, Maiestate latens humilem spirare figuram, Et tibi dum profert specimen conforme trahendo; Ne renuas aptare sihi te; subdere mentem , Subdere corporeos artus, clavoque trabal iFigere; supplicium culpae, quod cernis in ipso Des vire, tibi deberi credito; sed non Est satis ad meritum, minor eS, quam ferre valereS. Quapropter complere poteβ pro Corpore Christi b ure desunt in carne tua, nectique redemptiS,

Et fieri similis toti pars. lndue Christum c

a Luc. II. I o. Cum feceritis omnia,quae praecepta junt vobis, diciis; Ierυi inutiles sumus, quod debuimur facere, fecimus . b Colos. I. et q. Adimpleo eo , quae desuntpassionum Christi in carne mea , pro corpore eius, quoa est Ecessa. e Rom. II. x q. Induimini Dominum Iesum Christive o .EPh.Φ. 2 q. ur 6. II. Iq. a Colos. 3. Io. I 2

279쪽

Indue virtutes, ut sis in corpore tanto

Consona pars Capiti; Corpus nam dedecet esse Iuncturis difforme, quod est Ecclesia Christi.

Idcirco membrum toti parere paratum

Dira pati, gaudere probris, sufferre libenter omnia perdiscat, conspersaque sanguine Iesu Vestimenta gerens rigidae Crucis hostia fiat . o fortunatae mortis vitale sepulcrum Quo requiescit amor, quo vita resurgit amantis, Et trahit electos in festa perennia, quonam Te celebrem studio p Tu me Sapientia comes Oro, Timore Dei, Pietate, Scientia, & alto Robore, Consiliis, intelle tuque profundo, Iustitia, donoque spei, Fideique; nitescat Simplicitas animi, vitae frugalis honestas,

Mundities operum, mentis constantia, morum

Religio, rerum dimissa licentia, linguae Cultus inoffensus, mundi contemptus. honoris Nulla sitis, persecta mei victoria; sanctum Corde meo Christus TRlADIS transcribat Amorem .

Hic Amor unus, Amor divinus in omnia compos Igne sacro mentem pervadat, viscera flammet, irradiet sensus, atque offa medullitus urat.

Si Bonitas est summa Deus, quo tendimus Omnes, Si medium Christus, per quem contendimus illo; Nos autem divina trahit Clementia sursum;

Nos sumus in motu superae virtutis ab imo Naturae lapsae ad supremum culmen amoris, Ouem summae Bonitatis opes fulgoribus augent. Sed via longa nimis, nunquam statione perenni, Donec iter nostrae definiat ultima vitae Meta, moram ducit; requies brevis ilicet aegris Hospitibus graviora parat certamina; bellum Nasus inire docet, partisque quiescere PalmiS.

Vix etenim quis constituit bene vivere Christo, Cum

280쪽

SEPTIMAE DIEI FERIAE. 22TCum malus irrumpit Daemon, S mille nocendi Comparat insidias, mundum rutilantibus armis Instruit; illecebris carnem deflectere tentat.

O quid agis Ghristi miles Θ quid fabula vulgi

Ferris, S assuetum vitae novitate relinquiSIngenium p miserere tui, miserere tuorum;

Certilis est uti specie praesentis, & ulta Liberiore frui, dubio quam fine futuri Spem differre bonis. Quanti stetit exituS anceps

Devotis in fata malae crucis ὶ ecce beatos Et brevis hora facit; nam de Cruce Latro, memento Christe mei, clamat: nec taedia longa salutem Protelant: hodie tibi vive; perendinus ortu. Solis erit patiens, ut crastina poena remittat Menda iuventutis: nunc aemula gloria fallis

Maiorum invideat; nec contemnendus avorum More tenor vitae, parium quam turba frequentat.

Nunc est ludendum; nunc est pede libera tellus

Concutienda levi; curas eliminet aetaS, Cum licet irasci, cum non vindicta furorem Dedecoris culpat; laute bibe, vescere, dormi, Pars animae viventis id est, neque paupere censu Mendicare Dies: tanti sis, quantus honori Splendor erit famae: tua sunt haec; vita, voluptaS, Gloria, commoditas: reliquum concede seneetae; Nam feretro. Cuius voces hae murmura Lernae, Sihila serpentis. Fuge, mi dilecte, Venenum, Spirat hydrus: mellita nihil te verba morentur: Sancta fides operi vivo vacat, obserat aureSEloquiis, oculos fucis, sensusque vapori Tartareo, mentemque movet meliore silentem Dilaursu: meditare Deum, quo fine crearit Immortalem animam; quod praeterit, usus, in unum

Dirige principium; nec te fastidia pugnae Discrucient; praeclara tui certaminiS est spes,

P a Posse

SEARCH

MENU NAVIGATION