Marci Tullii Ciceronis Epistolarum libri quatuor, a Joanne Sturmio puerili educationi confecti

발행: 2016년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

men non dubitans, confirmare possum,ea misceri, parari, impendere Reip. quae qui reliquerit, nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur. Quid est enim jam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus : sed omnino libertati,. ac saluti, loci ' non mehercule quenquam audivi hoc gravissimo, & pestilentissimo anno adolescen tu luni, aut puerum mortuum, qui mihi non a Diis immortalibus ereptus ex his miseriis, atque ix iniquissima conditione vitae videretur. Quare si tibi noc unum detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse, permultum erit ex moerore tuo diminutum. Relinquetur enim simplex illa jam cura doloris tui, quae non cum illis communitacabitur, sed ad te ipsum proprie refertur , in qua non jam est gravitatis, ac sapientiae tuae, quam tui puero praestitisti, serre immoderatius casum in

commodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria, maloque 1ejunctus. Etenim eum

semper te & privatis in rebus,& publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas, & constantiae inserviendum. Nam quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praeripere consilio, prudentiaque debemus. Etenim si nulla unquam fuit, liberis amissis., tam imbecillo mulier animo,quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio

ante ferre debemus, neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare nobis ratione pos

simus. His ego literis si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esis assecutum r

112쪽

sin miniis λrtEvaluissent, ossicio tamen esse functum benevolentissimi , atque amicissimi; quem me tibi & fuisse semper existimes velim, di futurum esse confidas.

Vale. . . . '

SEARCH

MENU NAVIGATION