Marci Tullii Ciceronis Epistolarum libri quatuor, a Joanne Sturmio puerili educationi confecti

발행: 2016년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Ioo L I A E duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, & hi se in Africam contulerunt: aut, quemadmodum nos, victori seses rediderunt. Medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. Fateor a plerisque, vel dicam ab omnibus, sapiens tuum consilium, a multis etiam magni, ac fortis animi iudicatum: sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum : praesertim clim tibi nihil deesse arbitrer ad tuas fortunas omneSobtinendas, praeter voluntatem.Sic enim intellcxi, nihil aliud esse, quod dubitationem afferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium omnino non putares. De quo quid sentiam, nihil attinet, dicere , cum appareat, ipsi: quid secerim, sed tamen, si jam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles, quam ea quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicunque esses, te fore in ejus ipsius, quem fugereS, potestate: qui si facile passurus esset, te carentem patria, & fortunis tuis, quiete, Mibere vivere : cogitandum tibi tamen esset, Romaene, & domi tuae, cujusmodi res esset, an Mytilenis, aut Rodi malles vivere 'Sed cum ita late pateat ejus potestas,quem

veremur, ut terrarum orbem complexa sit: nonne

mavis sine periculo domi tuae esse, quam cum periculo alienae t Equidem etiamsi oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem, quam in externis atque alienis locis. Hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt: quorum est magna pro tuis maximis, clarissimisque virtutibus multitudo. Ηa mus

102쪽

miis etiam rationem rei familiaris ture, quam dissipari nolumus. Nam , etsi nullam potest accipere injuriam, quae futura perpetua sit,propterea, quod neque is , qui tenet Remp. pateretur, neque ipla Respub. tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo. Hi autem, quid essent, auderem scribere, nisi te intelligere confiderem. Hic te unius solicitudinis, unius etiam multae, Sassiduae lachrymae C. Marcelli, fratris optimi d cprecantur: nos cura, &dolore proximi sumus: precibus tardiores , quod ius adeundi, ctim ipsi deprecatore

eguerimus , non habemus. Gratia tantum possumus, quantum victi. Sed tamen consilio, studio, Marcello non desumus, a tuis reliquis non adhibe mur: ad omnia parati sumuS. Vale. .

M. MARCELLUS CIC. S, D.

9. Fam. lib. . Dis. II. Plurimum valuisse apud me tuam semper Authoritatem, clim in omni re, tum in hoc maxime negotio potes existimare,cummihiC.Marcellus se ter amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret,non prius mihi persuadere potuit,quam tuis est effectum literis, ut uterer vestro potissimum consilio. Res quemadmodum sit acta,vestrae literae mihi declarant. Gratulatio tua etsi est mihi probatissima,quod ab optimo fit

animo: tamen hoc mihi multo jucundius est,& gr tius, quod, in summa paucitate amicorum, propinquoru, ac Ite cessariorum, quivere meae saluti favet. rent, te cupidissimum spei, singularemq; mihi bene-' , G a volem

103쪽

Ioa r/ GR E ' volentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt eius. modi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facit E & aequo animo carebam. Hoc vero' eius. modi esse statuo, ut sine talium virorum, &amicorum benevolentia , neque in adversa, neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. Itaque hoc ego mihi gratulor. Tu vero, ut intelligas,

homini amicimmo te tibi tribilisse ossicium, re tibi praestabo. Vale.

SERUIUS SULPITIUS M. T. G S. D.

FI sistio,non jue undissimum nuntium me vobis

allaturum : tamen quoniam Casus, & Natura in bonis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere, Ad X Cal. Iun. cum ab Epidauro Piraeeum navi advectus essem, ibi Marcellum, collegam nostrum conusni, eumque diem ibi consti mpli, utcum eo essem. PΟ-stero die cum ab eo digressus e stem, eo consilio, ut

ab Athenis in Boeotiam irem, reliquamque jurisdi-Hionem absolverem: illei isti aiebat, supra Maleas

Italiam versus navigaturus erat. Postridie ejus

diei, clini ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter horam decima noctis, P. Posthum ius fami liaris ejus ad me venit, & mihi nuntiavit, M. Marricellum , collegam nostrum , post coenae tempus a P. Magio Chilone, familiari eius, pugione percussum esse,& duo vulnςra accepisse, unum In stomacho ialterum in capite secunatim aurem viperare tamen eum vivere posse: Magium seipsu in interfecisse: postea se a Marcello ad alie misium esse, qui haec nun-

104쪽

tiaret & rogaret, ut cogerem medicos. Coegi, & evestigio eo sum profectus prima luce. Cum non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum odiisse : ita vir clarissim iis ab homine deterrimo acerbissima morte est affectus: & cui inimici propter dignit

tem pepercerant, inventus est amicus, qui ei momtem afferret. Ego tamen ad tabernaculum ejus perrexi, inveni duos libertos, S pauculos servos: reliquos ajebant, profugisse metu perterritos, quod domi uus eorum ante tabernaculum interfectus es.set. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram,meisq; lemcaritS in urbem eum referre: ibique pro ea copia, quae Athenis erat,sunus ei fatis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, Iocum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui: quod religione se impediri dicerent: neque tamen id ante cuiquam concesserant, quod proximum fuit, ut in quo vellemus Gy mnasio cum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum Gymnasio Academiae locum delegimus, ibique eum combussimus: posteaque curavimus, ut iidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarentata,

quae nostra ossicia fuerunt, pro collegio, & propinquitate. vivo, S mortuo omnia tei praestitimu . Vale. Datae Prid. Cal. Iun. Athenis.

M. T. C. QU. LIGARIO S. D.

ETsi tali tuo tempore me au i consolandi,au i iiDivandi tui causa 1cribere ad te aliquid pro nostra

105쪽

adduxit. Sed tamen quicquid imago veteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt: studium , consilium, opera, gratia, fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti, primum ob eas causas, quas scripsi: deinde, quod ea de Repub. semper voluisti, atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas , sed etiam , si

omnia adversa essent , tamen conscientia, &nctorum, &consiliorum tuorum, quaecunque acciderent , fortissimo & maximo animo ferre debcre S. Vale.

M. T. C. V. LIGARIO S. D.

ME scito omnem meum laborem, Omnem Ope ram,curam, studium in tua salute consumere : nam clim te semper maxim h dilexi, tum fratrum tuorum, quos seque atque te summa benevolentia sum complexus, singulariS pietas, amorque fraternus nullum me patitur oricii erga te studiiq; munus,aut tempus praetermittere. Sed quae faciam, secerimque pro te , ex illorum te literis, quam ex meis, malo cognoscere. Quid autem sperem, aut confidam , & exploratum nabeam de salute tua,id tibi a me declarari volo. Nam si quisquam est ii midus in magnis, periculosisq; rebus,semperq; magis adversos rerum exituS metuens, quam siserans' 'secundos, is ego sum: &, si hoc vitium est, eo me non carere confiteor. Ego idem tamen cum ad XI Calend. intercalares priores rogatu fratrum tuorum venisitem mane ad Caesarem, atque omnem

106쪽

adeundi, & conveniendi illius indignitatem, &molestiam pertulissem , cum fratres, S propinquitui jacerent ad pedes, & ego essem locutus, quae causa, quae tuum tempus postulabat : non solume X oratione Caesaris , quae sane mollis & liberalis fuit, sed etiam ex oculis, & vultu , & multis praeterea lignis, quae facilius perspicere potui, quam scribere , hanc in opinionem discessi, ut mihi tua salus dubia non esset. Quamobrem fac animo magno, fortique sis: & si turbidissima sapienter fere-vas , tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus sic adero, ut dissicillinus: neque Caesari solum, sed etiam amicis ejus omnibus, quos mihi amiciLsimos esse cognovi, pro te, sicut adhuc laci, libentissime supplicabo. Vale.

D. BRUTUS M. T. CICERONI S. D.

πAm non ago tibi gratias. Cui enim re viX re re possum, huic verbis non patitur res satisfieri. Attendere te volo, quae in manibus sunt. Qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas literas di-lIgenter legeris. Sequi confestini Antonium his de causis, Cicero, non potui: eram sine equitibus, sine iumentis: Hircum periisse nesciebam: Caesari non credebam, priusquam convenissem, &collocutus essem. Hic dies hoc modo abiit, postridie mane a Pansa sum arcessitus Bononiam. Clim in itinere eLsem, nuntiatum mihi est, eum mortuum esse. Re curri ad meas copiolas, sic enim vere eas appellare possum : sunt extenuatissimae,&inopia omnium reis

107쪽

kr, itinere multo maiore lapiens,qua ego sequens. Ille enim iit passim, ego orcsinatiin: quacunq; ivit, ergastula sbluit,homines arripuit: constitit nusquaprius, quam ad Vada venit: quem locum volo tibi esse notum, iacet inter Appenninum & Alpeis: ii peditissimus ad iter faciendum. Cum abessem ab eo millia passuum triginta, &se jam Ventidio coniunxisset, concio eius ad me est allata , in qua petere coepit a militibus, ut se trans Alpe is sequerentur, sibi cum Marco Lepido convenire. Succlamatum est,& frequenter a militibus Venridianis nam suos valde quam paucos haber) sibi aut in Italia pereundum esse, aut viticendum. Et iam orare coeper Nnt, ut Pollentiam iter facerent. Quu sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit. Hac re mihi nuntiata, statim quinq; cohortes Pollentiam praemisi, meumque iter eo contuli. Hora ante praesidium meum Pollentiam venit, quam Trebellius cum equitibus : sane quam iuni gavisus. In hoc eniqi victoriam puto consistere r in spem venerant, quod neque Planei quatuor legiones omnibus suis copiis pares arbitrabantur, neq; ex Italia tam celeriter exercitum trajici posse credebant: quos ipsi adhuc satis arroganter Allobroges, equitatusque omnis, qui eo praemissus erat, a nobis sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse confidiamus. Tamen si quo etIam casu Isaram se trajecerint , ne quid detrimenti Reip. injungant, summa a nobIs gabitur opera. Vos magnum animum, 0ptimamque spem de summa Rep . habere voluisvius,cuin & nos di excrcitus nostros, singulari con .

108쪽

cordia coniunctos, ad omnia pro vobis videatis paratos. Sed tamen nihil de diligentia remittere debetis, dareque operam, ut quam paratissimi ab exercitu, reliquisque rebus, pro vestra salute con- tra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus : qui quidem eas copias, quas diu simul tione Reipub. compararant, subito ad patriae periculum converterunt. Vale. M. T. C. BRUΤΟ S. P. D. I . B. Epis. a.

SCripta & obsignata jam Epistola, literae mihi

redditae sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabiles: Dolabellam quinque cohorres misisse in Chersonesum. Adeone copiis abundat, ut is, qui ex Asia fugere dicebatur, Europam appetere coneturi Quinque autem cohortibus quianam se facturum arbitratus est, ctim tu eo quinque legiones, optimu equitatum, maxima auxilia haberes ' Quas quidem cohortes spero jam tuas esse: quoniam latro ille tam fuit demens, & tuum con-Dlium vehementer laudo, quod non prius exercitum tuum Apollonia, Diracnioque movisti, quam

de Antonii fuga audisti, Bruti eruptione, Populi Romani victoria. Itaque quod scribis, postea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum, nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperiumΡΟ-puli Romani, facis ex tua dignitate di e Republica. Quod scribis de seditione, quae facta est in legione quarta, de Antoniis quod dicam in bonam partem accipias magis mihi probatur militum seve, ritas,

109쪽

ritas,quam tua. Te benevolentiam eXercitus,equitumque e Xpertum esse, vehementer gaudeo. De

Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem, in quo valde delector, me ante providisse, ut tuum judicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi: S id valde pertinuit, ut ego tum intelligebam, ad Rempublicam, ut nunc Judico , ad dignitatem tuam. Quod scribis , me maximo odio egisse, ut insectarer Antonios, idque laudast credo ita videri tibi: sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo. Scribis enim arctius, prohibenda bella civilia esse,quam in superatos iracundiam exercendam. Vehementer a te Brute dis, sentio, neque clementiae tuae concedo, sed salut ris severitas vincit inanem speciem clementiae.

ood si clementes esse voluerimus, nunquam deerunt bella civilia. Sed de hoc tu videris. De me possum idem, quod Plautinus pater in Trinummo: mihi quidem artas acta ferme est, tua istud refert

maxime. Opprimemini mihi crede Brute, nisi

provideritis : neq; enim Populum semper eundem habebitis, neque Senatum, neque Senatus ducem.

l Haec ex oraculo Apollinis Pithii edita tibi puta,ni- hil potest esse verius. XIV. Calend. M i. Vale. M. I . C. TITIO S. D. . . fam. lib. S. Dis. 16. ἰTsi unus ex omnibus minimo sum ad te cona

a landum accommodatus, quod tantum extuis molestiis coepi doloris,ut consolatione ipse egerε: tamen cum longius a summi luctus acerbitate meus

110쪽

abesset dolor, quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse , meaeque in te benevolentiae, non tacero tanto in tuo moerore tam diu, sed adhibere aliqua modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset. Est autem consolatio pervulgata qusdem illa maxillie, quam se in

per in ore atque in animo habere debemus: homines nos ut esse meminerimus, est lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra: neque esse recusandum, quo miniis ea, qua nati sumus, conditione vivamus : neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare pos sumus: eventisque aliorum memoria repetendis,

nihil accidisse nobis novi cogitemus. Neque hae, neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientinimis viris usurpatae, memoriaeque & literis proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis, S haec perturoatio temporum perditorum : chm beatissimi sint, qui liberos non susceperunt: minus autem miseri, qui his temporibus amiserunt, quam si eosdem bona, aut denique aliqua Repub. perdidissent. Quod

si tuum te desiderium movet, aut si tuarum rerum coSitatione moeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto: sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas : ut ea non dicam, quae saepissime & legi, & audivi, nihil mali esse in mortet,

in quasi resideat sensus, immortalitas illa potius, quam mors dicenda sit: sin sit amissus, nulla via ae ri miseria debeat, quae non sentiatur: hoc ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION