장음표시 사용
91쪽
so . L I B E R. belli: cui cum cuperem mederi, & ut arbitror, possem , cupiditates certorum hominum nam ex utraque parte fiunt, qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt : omnino & ipse Caesar amicus noster minaces ad Senatum, & acerbas literas miserat: & erat adhuc impudens, qui exercitum,& provinciam invito Senatu teneret : & Curio meus eum incitabat. Antonius quidem noster, &Qu. Cassius, nulla vi expulsi, ad Caesarem, cum Curione profecti erant, posteaquam Senatu ScoH-sulibus, praetoribus , tribunis plebis & nobis, qui
proconsules sumus, negotium dederat, ut curare, mus, ne quid Respubl. detrimenti caperet: nun- quam maiore in periculo civitas fuit: nunquam improbi cives habuerunt paratiorem fiucem : Omnino ex hac quoque parte diligentissime bellum comparatur. Id fit authoritate, & studio Pompejinostri, qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas Senatus tamen frequens flagitavit triumphum: sed Lentulus Consul,quo maius suum beneficium facerςt, simul atque expediisset, quae essent necessaria de Republica, dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide, eoque est nostra pluris authoritas. Italiae regiones descriptae sunt, quam
quisque partem tueretur. Nos Capuam sumpsimus. Haec te scire volui. Tu etiam atque etiam cura, ut valeas, literasque ad me mittas, quotiescunque habebis cui des. Etiam atque etiam valeas. Datum pridie Idus Ianuarii. - .
92쪽
CUm ad te literas misissem,quae tibi Canusii redditae sunt, suspicionem nullam habebam, te
Rei p. causa mare transiturum, eramque in spe magna, fore, ut in Italia possemus aut eoncordiam constituere , qua mihi nihil utilius videbatur, aut Rempublica in summa cum dignitate defendere. Interim nondum meis litteris ad te perlatis, ex iis mandatis, quae Dialio ad Coss. dederas, certior tui consilii factus, non exspectavi dum mihi a te literae redderentur, confestimquc cum Fratre, &cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi. Cum Theanum &Sidicinum venissem,C. Missius familiaris tuus, aliique complures attulerunt, Caesarem iter habere Capuam, & eo ipso die mansurum esse Eserniae. Sane sum commotus, quod si ita esset, non modo iter meum interclusum, sed me ipsum plane exceptum putabam. Itaque tum Cales processi, ut ibi polim mitin consisterem, dum certum nobis ab Escrnia de eo,quod audieram, referretur. At mihi cum Calibus essem, affertur literariam tua. rum eXemplum, quas tu ad Lentulum Coss. misis ses. Hae scriptae sic erant: literas tibi a L. Domitio ad XIII. Calend. Martias allatas esse, carumque exempliim subscripseras, magnique interesse Rei. publicae scripseras, omnes copias primo quoque tempore in unum locum convenire, S ut praesidii quod fatis esset, Capuae relinqueret. His ego lite iris lectis in eadem opinione fui,qua reliqui Omncs,
93쪽
te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum: quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar. Cam res ire summa exspectatione etat, utrumque simul audiarmus, & quae Corfinii acta essent, &te iter Brundusium facere coepisse. Cumque nec mihi, nec lmeo fratri dubium esset,quin Brundusium contenderemus, a multis , qui Samnio Apuli que venim ibant, admoniti sumus, ut caveremus, ne excipi: remur a Caesare: quod is in eadem loca, quae nos petebamus, profectus, celerius etiam, quam nos posse nus,eo quo intenderat, ventu rus esset. Quod cum ita esset, nec mihi, nec fratri meo, nec cuia
quam amicorum placuit committere, ut temeritas
nostra non soliim nobis, sed etiam Reipublicae noceret: chm praesertim non dubitaremus, quin si etia , ani nobis tutum iter fuisset, te tamen iam consequi inon possemus. Inde primo accepimus tuas literas Canusio ad X.Calend. Mart. datas,quibus nos horiataris, ut celerilis Brundusium veniamus, quas cum accepissemus ad III. Calend. Mart. non dubitab mus, quin tu iam Brundusium pervenisses: nobi que iter illud omnino interclusum videbatur, ne que minus nos esse captos, quam qui Corfinium venissent. Neque enim eos solos arbitrabamur capi,qui in armatorum manus incidissent, sed eos n1hilominus , qui regionibus exclusi, intra praesidia, atquc intra arma aliena venissent. Quod cum ita sit, maxime vellε primum semper tecum fuisset quod quidem tibi ostenderam, cum a me Capuam x iciebam. Quod feci non vitandi oneris causa,
94쪽
sed quod videbam teneri illam urbem-exercitu non posse et accidere autem mihi nNebam, quod doleo viris fortissimis accidisse. Quoniam autem tecum ut essem, non contigit, utinam tui consilii certior factus essem : nam suspicione assequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore,quam ut haec Reipubl. causa in Italia non posset duce te consistere. Neque vero nunc consilium tuum reprehendo, sed fortunam Reipublicae lugeo. Nec, si ego quid tu sis, securus non perspicio, idcirco minus existimo, te nihis nisi summa ratione fecisse, meaque semper fuerit sententia, primum de pace vel iniqua conditione retinenda, deinde de urbe nam de Italia quidem nihil mihi unquam ostenderas) meminisse te arbitror. Sed mihi non sumo, ut meum consilium valere debuerit: secutus sum tuum, neque id Reipublicae causa, de qua desperavi, quae & nunc amicta est, nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest: sed te quaerebam, tecum esse cupiebam: neque eius rei facultatem, si quaerit, praetermittam. Ego me in hac omni causa facile intelligebam pugnandi cupidis hominibus non satisfacere. Primum enim prae me tuli, mentihil malle, quam pacem: non quia eadem timerem, quae illi: sed ea Dello civili leviora ducebam. Inde luscepto bello,chm pacis conditiones ad te adferri,a te ad ea honorifice, & tarde restonderi vide rem, dixi meam tecum rationem,qua tibi facile me probaturii pro tuo in me beneficio arbitrabar. Me- Mineram me esse unum, qui pro meis maximis in rempublicam meritis supplicia miserrima,& crudelissima
95쪽
lissima pertulissem: me esse unum, qui si offenctis,
iam eius animum, cui tum, cum jam in armis essemus, Consulatus tamen altet& triumphus amplis simus deferebatur, subjiceret iisdem praeliis, ut mea persona semper ad improborum Civium impetus aliquid videretur habere populare. Atque haec non ego prius sum suspicatus, quam mihi pa- Iam denuntiata sunt: neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem. Quoniam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides: reliquis facultatem res ademit. Iis autem, quibus non satisfacio, facile respondeo: neque enim ego amicior C. Caesari unquam fui quam illi: neque illi amiciores Rei p. quam ego. Hoc inter me & illos Interest: quod cum S illi cives optimi sint, & ego ab ista laude non absim, ego conditionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari
maluerunt quae quoniam ratio omissa est, perficiam profecto, ut neque Respubl. civis a me animum , neque tu amici desideres. Vale.
CNEUS ΡOMPEIUS M. MARCELLO , ET
FGo quod existimabam dispersos nos, neques Rei p. utiles, neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium literas mihi, primum ut ipse cum omni copia ad nos veniret: si de se dubitataret, ut cohortes XIX. quae Ox Piceno ad me iter habebant, ad nos mitteret. Quod veritus sum, factum est, ut Domitius implicaretur, neque rpse
96쪽
satis firmns esset ad castra facienda , quod meas XIX. & suas XII. cohortes tribus in oppidis dist/ibutas haberet nam partim Albae, partim Sulmonae collocavit neque si vellet, expedire posset, nunc scitote me esse in summa sollicituditae: nam &tot& tales viros pericula obsidionis liberare cupio e
neq; subsidio ire possu,quod his duabus legionibus
non puto essc committendum, ut illuc ducantur. Ex quibus tamen non amplius XIV. cohortes conistrahere potiti, quas Brundusium misi: neque C niisium sine praesidio,dum abessem, putavi esse immittendu. Duellio mandaram,quod inatores copias sperabam nos habituros,ut si vobis videretur, alteruter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea Copia, quam Capuae, & circum Capuam comparastis,& cum iis militibus, quos Faustus legit, proficisceretur. Domitius cum XII .siuis cohortibus eo dem adjungeretur, reliquae copiae omnes Brundusium cogerentur, S inde navibus Dyrrachiu transportarentur. Nunc cum hoc tempore nihilo mag1s
ego,quam vos subsidio Domitio ire possim, seu per montes eXplicare, non est nobis comittendit, ut ad has XIV. cohortes, quas dubio animo habeo,hostis accedere , aut itinere me consequi possit. Qua ob rem placitum est mihi aliter video censeri Marcello , & caeteris nostri ordinis, qui hic sunt ut Brundusium ducerem hanc copiam, quam ego mea cum habeo. Vos hortor,ut quotcunq; militum contrahere poteritis, contrahatis, & eodem Brundu-fium veniatis quam primum. Arma , quae ad ine. missurieratis, iis censeo armetis milites, quos vobiscum
97쪽
biscum habetist quae arma superabunt ea, .si Brumdusium iumentis deportaveritis,uehementer Rcip. profueritis. De hac re vellem nostros certiores faceretis. Ego ad P. Lupum & C. Coponium Praetores misi, ut se nobis coniungerent, & mistum quot haberent, ad nos deducerent. Valete.
M. T. C. M. MARIO S. P. D. 7. Fam. lib. 7. Dis. 3. Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis,
in quibus tot annos versamur,& ut video verissabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una: quin etiam ipsum diem memoria teneo. Nam ad tertium Idus Majus Lemtulo,& Marcello Cossi cum in Pompejanum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. Sollicitum autem te habebat cogitatio tum officii,tum etiam periculi mei. Si manerem in Italia,verebare, ne officio deessem: si proficiscerer ad bellum,periculum te meum comovebat. Quo tempore vidisti profecto me quoq; ita conturbatum, ut non eXplicarem, quid esset optimum factu : pudori tamen malui, famaeq; cedere, quam salutis meae rationem ducere. Cujus me mei facti poenituit, non tam propter periculum meum , quam propter vitia multa , quae ibi offendi quo veneram. Primum neque m gnas copias,neque bellicosas: deinde extra ducem,
paucosque praeterea de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces,deinde in orati
ne ita crudeles, ut ipsam victoriam horrerem: Ma-Nimum autem aes alicnum amplissimorum virorum.
Quid quaerist nihil boni, praeter causam.Quae cum
98쪽
vidissem, desperans victoriam, primum coepi suadere pacem , cujus fueram semper author: deinde cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui, ut bellum duceret. Hoc interdum probabat, &in ea sententia videbatur fore,& fuis set fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore vir ille summus, nullus Imperator fuit. Signa Tirone, &collectitio exercitu cum legionibus robustissimis contulit: victus,turpissime,amissis etia castris, solus fugit.Hunc ego belli mihi finem feci: nec putavi, cum integri pares non fuissemus,fractos superiores fore: discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit, aut in aliquas insidias incidendum, aut deveniendum in victoris manus, aut ad Iubam confugiendum, aut capietabus tanquam exilio locus, aut consciscenda mors voluntaria. Certe nihil fuit praeterea,si te victori nolles, aut non auderes committere. EX Omnibus autem iis, quae dixi, incommodis, nihil tole. rabilius exilio, praesertim innocenti, ubi nulla adjuncta est turpitudo: addo etiam, cum ea urbe careas, in qua nihil sit, quod videre possis sine dolore. Ego cum meis si quicquam nunc cujuspiam est
etiam in meis esse malui: quae acciderunt, omnia dixi futura. Veni domum: non quod optima vivendi conditio esset,sed tamen si esset aliqua forma Reipub. tanquam in patrio ut essem: si nulla, tanquam in exilio. Mortem mihi cur consciscerem, causa nulla visa est: cur optarem, multae caulae. vetus est enim: Ubi non sis, qui fueris, non esse, cui velis vi, ere, sed tamen vacare culpa magnum cst
99쪽
solatium: praesertim clim habeam duas res, quibus me sustentem , optimarum artium scientiam, &maXimarum rerum gloriam : quarum altera mihi vivo nunquam eripietur,altera ne mortuo quidem.
Haec ad te scripsi verbositis: & tibi molestus fui, quod te, cum mei, tum Reipubl. cognovi amantiLsimum. Notum tibi omne contilium meum esse volui, ut primum scires , me nunquam voluisse plus quenquam posse, quam univetiam Rempubl. Postea autem quam alicujus culpa tantum valeret unus, ut ei obsisti non posset, me voluisse pacem : amisso exercitu , & eo duce , in quo spes fuerat uno , me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim , mihi ipti finem fecisse belli. Nunc autem si haec civitas est,civem esse me: si non , exulem esse non incommodiore loco, quam si me Rhodum, aut Mitylenas contulissem. Haec tecum coram malueram : sed quia longius fiebat, volui per literas eadem, ut haberes quid diceres , si quando vituperatores meos incidisses. Sunt enim, qui, cii in meus interitus nihil fuerit Reipublicae profuturus, criminis loco putent esse, quod vivam. Quibus ego certo scio non uideri satis multos periisse: qui si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent. Armis enim inferiores, non causa fuissent. Habes Epistolam verbosiorem fortasse, quam veIles, quod tibi ita
videri putabo , nisi , mihi longiorem remiseris. Ego si quae volo, expediero, brevi tempore tς,
100쪽
s. ram lib. q. Dis. ιν I si eo te adhuc usum consilio intelligo,ut id rea A prehendere non audeam, non quin ab eo ipse dissentiam,sed quod te ea sapientia esse judicem, ut
meum consilium non anteponam tuo i tamen Mamicitiae uostrae vetustas, & tua summa erga me be- 'nevolentia , quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est, ut ea scriberem ad te, quae & saluti tuae concedere arbitrater, & non aliena esse ducerem a dignitate. Ego eum te esse , qui horum malorum initia multo ante viderim consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare meminii scd idem etiam illa vidi, laeque te consilium civilis belli ita gerendi,neq; copias Cn. Pompeii, nec genus exercitus probare, se inperque sitim me dissidere:qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. Itaque neque tu multum
interfuisti rebus gerendis, Sego id semper egi, ne interessem. Non enim iis rebus pugnabamus, quibus valere poteramus,consilio, authoritate, causa, quae erant in nobis sit periora, sed lacertis, & viri sus, quibus pares non eramus. Victi sumus igitur, aut si Gnci dignitas non potest, fracti certe, S abiecti. In quo tuum consilium nemo potest non maxime laudate,quod cum spe vincendi simu abjecti sti certandi etiam cupiditatem,ostendistiq; sapientem, di bovum civem initia belli civilis iqvitum suscipere, extrema non libenter persequi. Qui non idem cohsilium, quod tu, secuti sunt, eos video in