Marci Tullii Ciceronis Epistolarum libri quatuor, a Joanne Sturmio puerili educationi confecti

발행: 2016년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mihi fuerit ardentius. nihil est enim mihi eredo

virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. Semper amavi, ut sciS, M. Brutum, propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem, atque constantiantritamen Idibus Mart. tantum accessit ad amorem, ut mirarer, locum fuis se augendi in eo , quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. Quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam,posse aliquid accederet Tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar,ante dilexisse. Quare quid est, quod eoo te hortor, ut dignitati & gloriae servias: Proponam tibi claros viros , quod facere solent qui hortantur Θ Neminem habeo clariorem quam teipsum: te imitere oportet, tecum ipse certes, nec licet quidem tibi jam, tantis rebus gestis, non tui similem esse. Quod cum ita sit, hortatio non est necessaria; gratulatione magis utendum est. Conia tioit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut 1umma severitas animadversioniS, non modo non in vidiosa,sed etiam popularis esset,& cum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi for tuna quadam contigisset, gratulare felicitati tuae: sed contigit magnitudine cum animi, tum etiam inoenii, atque consilii. Legi enim concionem tuam, nihil illa sapientius. Ita pedetentim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium consensu daret. Liberasti igitur di urbem periculo, &civitatem metu. Neque solum ad tempus maximam utilitatem attuli1ti: sed etiam ad exemplum.

82쪽

Quo secto intelligere debes,in te positam esseRempubl. tibique non modo tuendos,sed etiam ornandos illos viros, a quibus initium libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. Tu quonsam Rempubl. nosque conservas, fac ut diligentissime teipsum, mi Dol bella, custodias. Vale.

M. T. C. BRUTO s. P. D. 6. B. 3Nostrae res meliori loco videbantur. serIpta

enim ad te certo scio, quae gesta sunt, quales tibi scripsi Consules, tales extiterunt. Caesaris vero pueri mirifica indoles virtutis,utinam tam fi elle eum florentem, & honoribus, & gratia regere, ac tenere possimus, quam facile adhuc tenuimus. Est omnino illud difficilius: sed tamen non diffidimus. Persuasum est enim adolestenti,& maxima per me, eius opera nos esse salvos: & certe nisi is Antonium ab urbe avertisset,periissent omnia. Tria duo vero, aut quatriduo ante hanc rem pulcherriamam, timore quodam perculsa civitas tota ad te se eum coniugibus, & liberis effundebat, eadem reisereata ad XII. Calend. Maii te huc venire, quam se ad te ire malebat: quo quidem die magnorum meorum laborum, multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida, veraque gloria. Nam tantae multitudinis, quantam capit urbs nostra, concursus est ad me factus, ea cum usque in Capitolium deductus, maxumo flamore, atq: plausu in rostris collocatus su m.

83쪽

Nihil est in me inane, neque enim debet. sed tamen omnium ordinum consensus, gratiam actio, congratulatioque me commovet, propterea quod

popularem me esse in populi salute praeclarum est. Sed haec te malo ab aliis audire. Me velim de tuis rebus, eonsiliisque facias diligentissime certiorem. Illudq, consideres, ne tua liberalitas dissolutio videatur. Sic sentit Senatus, sic Populus Romanus: nullos unquam hostes digniores omni supplicio fuisse, quam eos cives, qui hoc bello contra patriam arma ceperunt: quos quidem ego omnibus sen tentiis ulciscor, &persequor, omnibus bonis approbantibus. Tu quid de hac re sentias, tui tuaicii est. Ego sic sentio, trium fratrum unam,' Meandem esse causam. Consules duos, bonos quidem, sed duntaxat bonos amisimus. Hircius quidem in ipsa victoria occidit, cum paucis diebus magno praelio ante vicisset. Nam Pansa fugerar, 'vulneribus acceptis, quae ferre non potuit. Reliquias hostium Brutus persequitur, S Caesar. Hostes autem omnes judicati, qui M. Antonii sectam

secuti sunt. Itaque Senatusconsultum plerique interpretantur etiam ad tuos, sive captivos, sive dedi titios pertinere. Equidem nihil disserui durius, cum nominatim de C. Antonio decernerem: quod

ita statueram, a te cognoscere causam ejus Senatum oportere. N. Calend. Maii.

M. BRUTUS CICERONI. S. P. D.

anta sim laetitia affemis cognitis rebus Bruti consulum,facilius est tibi existimare

84쪽

qulim mihi scribere ; cum alia laudo, di gaudeo accidisse, tum quod Bruti eruptio non solitin ipsi salutaris fuit, sed etiam maximo ad victoriam adjumento. Quod scribis, trium Antoniorum unam atque eandem causam esse, quid ego sentiam, inei

judicii esse statuo nihil, nisi hoc Senatus,aut populi Romani judicium esse de his civibus,qui pugnantes non interierint. At hoc ipsum inquies) inique facis, quod hostilis animi in Rem p. homines cives appelles: imo justissime. Quod enim nondum Senatus censuit, nec populus Romanus iussit, id arroganter non prae judico, neque revoco ad arbitrium meum. Illud quidem non mutuo, quod ei, quem

me occidere reS non coegit. neque crudeliter quicquam eripui, neque dissolute quicquam remisi: habuique in mea potestate quoad bellum fuit. Multo quidem honestius judico magisq; quod conecdere PossitRespub. miserorum fortuna non delectari, quam infinita tribuere potentibus, quae cupidita-lcm , di arrogantiam incendere possint. Qua in re Cicero vir optime, ac fortissime, mihique merito& meo nomine, &Reipubl. carissime, nimis credere videris spei tuae : statimque ut quisque aliquid recte fecerit omnia dare, ac permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum. Quae tua est humanitas, aequo animo te moneri patieris, praesertim de communi salute: facies tamen quod tibi visum fuerit, etiam

ego, cum me docueris. Nunc Cicero, nunc agendum est, ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus : neve semper Primi cujusque mali e X- P a cidem

85쪽

cidendi eausa sit, ut aliud renascatur illo peius. Nihil iam neq; opinantibus, aut patientibus nobis

adversi evenire potest: in quo non cum omnium culpa, tum praecipue tua futura sit, cuius tantam authoritatem Senatus, ac Populus Romanus non

solum esse patitur, sed etiam cupit, quanta maXime in libera civitate unius esse potest: quam tu non sollim bene sentiendo, sed etiam prudenter tueri debes. Prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur, nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia sic abunde adsunt, ut cum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes. Unum hoc grato animo, liberatim profectum, cautiorem, ac moderatiorem liberalitatem desiderat. Nihil enim Senatus cuiquam dare debet,quod male cogitantibus exemplo, aut praesidio sit. Itaq; timeo de Consulatu, ne Caesar tuus altius se asce disse putet decretis tuis,quam inde,siConsul iactus sit, descensurum. Quod si Antonius ab alio reluctum Regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas, siquis authore non Tyranno interfecto, sed ipso Senatu putat se imperia quaelibet concupiscere posset Quare tum di facilitatem, S providentiam laudabo tuam, cum

exploratum habere coepero, Caesarem honoribus, Ios acceperit, extraordinariis fore contentum.

Jienae igitur inquies in culpae me reum faciest prorsus alienae, si provideri potuit, ne existeret, quod utinam iam inspectare possis timorem de illo meum. His literis scriptis, te Consulem factum audivimus: tum vero incipiam proponere mihi

86쪽

remp. iustam, &jam suis nitentem viribns, si istuc videro. Filius valet,& in Macedoniam cum equit tu praemissus est. Idibus Maiis ex castris. Vale.

M. Τ. C. ET TIRONI S. P. D.

8. Fam. lib. I 6. Di Nos a te, ut scis, discessimus ad IV. Nonas Novemb. Leucadem venimus ad VIII. Idus Nov. ad VII. Actium t ibi propter tempestatem ad VI. Idus morati sumus: inde ad V. Idus Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad XVI. Cal. Dee. tempestatibus retenti: Ad XV. Calend. Decemb. a portu Corcyraeorum ad Cassiopem stadia CXX. processimus. Ibi retenti ventis fuimus usque ad IX. Calend. Interea qui cupid8 profecti sunt, multi naufragia fecerunt. Nos eo die coenati solvimus. Inde austro lenissimo, coelo sereno nocte ilia, & die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus : eodemque Vento postridies id erat ad VII. Calend. Decemb) hora quarta Brundusium venimus: eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiitTerentia, quae te iseit plurimi. Ad V. Calend. Decemb. se vus Cn. Plancii Brundusii tandem aliquando mihi a te exspectatissimas literas reddidit, datas Idib. Nov. quae me molestia valde levarunt i utinam omnino liberassent. Sed tamen Asclapo medicus plane confirmat, propedae te valentem fore. Nunc quidem ego te hortor, ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum. Tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi. Scio te

87쪽

omnia facturum, ut nobiscum quam primum sis. Sed tamen ita velim, ut ne quid properes. Symphoniam Lysonis velim vitasses, ne in quartam hebdomadam incideres. Sed quando pudori tuo maluisti obsequi,quam valetudini, reliqua cura.Curio misi, ut medico honos haberetur, & tibi daret, quod opus esset: me, cui jussisset, curaturum e. quum, di multum Brundusii tibi reliqui. Romae vereor ne ex Calend. Jan. magni tumultus sint. Nos agemus omnia modice. Reliquum est, ut te hoc rogein, dia te petam, ne temere naviges: Solent nautae festinare quaestus siti causa. Cautus sis mi Tiro: mare magnum, tu dissicile tibi restat. Si poteris cum Messinio: caute is solet navigare) sin

miniis, cum honesto aliquo homine, cujus auth ritare navicularius moveatur. in hoc omnem dilugentiam si adhibueris,leque nobis incolumen praesestiteris, omnia a te habebo. Etiam atque etiam n

ster Tiro vale. Medico, Curio,Lysoni de te scripsi diligentissime. Vale, salve.

LIBER IV. MARCus Τ ULLIUS CICERO

SERVIO SULPITIO S. P. D.

ΜΑrcus Curius, qui Patris negotiatur, multis & magnis de causis a me diligitur. Nam S amicitia pervetus mihi cum eo est, ut primum in forum venit, instituta: S Patris cum aliquoties antea, tum proxime hoc miserri Mo bello Domus

88쪽

RU A U S. Dein s tota mihi patuit. Q na, si opus sitisset, tam

essem usus , quam mea. Maximum autem mihi vinculum cum eo est,quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus, eumque unum praeter caeteros observat, ac diligit: quem si tu jam forte cognovisti , puto me hoc, quod facio, facere serius. Ea enim est humanitate, Sobservantia, ut eum tibi jam ipsum per se commendatum putem. Quod tamen si ita est, magnopere a te quaeso, ut aa eam voluntatem, si quam in illum ante has meas literas contulisti , quam maximus postea commendatione cumulus accedat. Sin autem propter verecundiam suam natinus se tibi obtulit, aut eum nondum habes satis cognitum, aut si quae causa est, cur majoris commendationis indigeati sic tibi eum commendo, ut neque majore studio quemquam, neque iustioribus de cau sis commendare possim. Faciamque id, quod debent facere ii, qui religiosὰ, & sine ambitione commendant. Spondebo enim tibi vel potius spondeo, in meque recipio, eos esse M. Curii mores, eamque tum probitatem, tum etiam humanitatem , ut eum & amicitia tua, & tam accur ta commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus. mihi certe grati minum laceris, si intellexero, has literas tantum quantum scribens

confidebam, apud te pondus habuisse. V le. M. T. C. QU. THERMO PROP. S. P. D. ἡ Fam. lib. 13. Dis. 37. IIo magis quotidie ex literis, nuntiisque beti tum magnum esse in syria cognosco,eo veh

89쪽

mentlhs-te pro nostra necessitudine contendo, ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas. Nam eius opera, conlatio, scientia rei militaris, vel maxime intelligo me, &Rempublicam adiu vari posse. Quod nisi tanta res ejus a Greturr nec ipse adduci potuisset, ut a me discederet: neque ego, ut eum a me dimittercm. Ego

in Ciliciam proficisci cogito circiter Cal. Maji,

ante eam diem Annejus ad me redeat , oportet.

Illud quod tecum S coram, & per literas diligemtissime egi, id & nunc etiam atque etiam rogo, curae sit tibi, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate, & pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum , te ipsius M. Anneii causa omnia velle. Sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse, quam si intellexero, per ic illum ipsum negotium ex sententia confecisse , idque quam primum ut efficias, te etiam atque etiam rogo. Vale. M. T. C. P. SILIO PROP. S. p. D. 3. Lam. lib. I 3. Elis. 63. Non putavi fieri posse, ut mihi verba deessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. Itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem mea. Incredibile est, quanti faciamus & ego, & frater

meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium : Jd fit, cum plurimis eius officiis , tum summa eiu probitate, & singulari modestita Eum ego a moinvitissimis dimisi, tum propter familiaritatem,

90쪽

eonsuetudinis suavitatem, tum quod consilio ejus fideli, ac bono libenter utebar. Sed vereor, ne jam mihi superesse verba putes, quae dixeram defutura. Commendo tibi hominem, sicut intelligis me, de quo ea supra scripserim, debere commendare. Λ teque vehementer etiam atque etiam peto, ut, quod habet in tua provincia negotii, expedias : quod tibi videbitur rectum esse, ipsi dicas. Hominem facillimum, liberalissimumque cognosces. Itaque te rogo, ut eum, solutum, liberum, confectis ejus negotiis per te , quam primum ad me remittas. Id mihi, fratrique meo gratissimum feceris. Vale.

M. T. ET CICERO , TERENTIA, ET TU LIA, Q. F. ET D. TIRONI S. D.

ETsi opportunitatem operae tuae omnibus locis

desivero: tamen non tam mea, quam tua cau

la, doleo,te non valere. Sed quando in quartanam conversa est vis morbi sic enim scribit Curius) spe, ro te, diligentia adhibita, etiam firmiorem fore. Modo fac id, quod humanitatis tuae est, ne quid aliud cures hoc tempore, nisi ut quam commodissi- convalescas. Non ignoro, quantum ex desiderio labores: sed erunt omnia facilia, si valebis: festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger,& periculose hyeme naviges. Ego ad urbem

accessi pridie Nonas Ianuarii, obviam mihi sic est proditum , ut nihil fieri potuerit honoratius , sed incidi in ipsam fiamam ςivilis discordiar,vel potius

belli i

SEARCH

MENU NAVIGATION