De vocandis ad episcopatum disputatio moralis, in qua probatur, dignitatem episcopalem non ultro appetendam, sed conferendam dignioribus autore Antonio Charlas presbytero sacrae theologiae doctore. Ab ipso recitata ... ac deinde recognita, & plurimùm

발행: 1697년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Ratione ae 'trum autoritare probatur, socandos ad Elia,copatum digniores , puibabitis aliis.

TAm pauci virtutibus illis

praediti sunt, quae Ap Ostolus a) in iis, qui ad eam dignitatem efferendi sunt, requirit, ut vix in uno simul Omnes reperiantur. Quapropter si quis regulam Apostoli sequatur accuratἡ, raro poterit eligere dignum,nisi digniorem eligat , ac si ei multi aequales videantur , metuendum est, ne illa aequa itas in ejus aestimatione potius sit , quam in re ipsa , seu in hominibus , quorum merita comparantur, quiP

a I. Tirri. 3. tit. I.

92쪽

ad Episcopatum. 67 quippe majora fere semper a P-

Parent bona eorum quos amamus, aut quibuS favere cupimuS; minora eorum, quos oPtamus postponi., Quod si Dei gloriam , animarum salutem, & suum ipsorum os icium spectent, qui eli-

Sunt , non sua commoda, hominum commendationes, aut

alia his similia, non puto eos eIecturos nisi digniores: quod ipsa naturalis ratio praescribit, non satis esse judicans bonos Praeferre malis, sed meliores etiam praecipiens anteponere honis ; praesertim ad ea ossicia . in quibus parva Virtutis inae-qValitas magnum saepe discrumen parit in eventibus. Enimverὼ cum fidelitas, cura, & diligentia negotiorum gravitati pares esse debeant r. nihil

93쪽

nihil autem Dei gloria , & po

pulorum saluti magis condu-Cat, quam s1 boniΡastores, AEcclesiae gubernandae idonei Praeficiantur , non potest hac in re negligentia, vel infidelitas , non esse graVe Peccatum . Cetth si interfecto, vel aliter deficiente exercitus Imperato-xe, is, qui alium substituendi haberet a Principe potestatem, postposito Duce , quem omnibus consideratis judicaret , aptissimum , alium sibi consanguin itate , vel amicitia conjunctum praeficeret , Peccaret graviter in Principem , atque in Rempublicam

Nam cum Victoria saepe a minimis rebus pendeat; summa imprudentia est, rerum summam et . non deserre , qui omnium optime pol sit Reipublicae

94쪽

ad Episcopatum. 6 salutem in xuto ponere. Ac profecto qui peccasset in Ducis delectu , non putaret justam

fore suam excusationem, quod elegisset bonum Ducem, cum pollet habere meliorem qua igitur ratione se excusabunt apud Supremum mundi Dominum , qui cum possent Ideberent operam praestare ad constituendos Praefectos domus Dei, quae est Ecclesia, relictis iis, qui potuissent & plura mala corrigere,& ad plura hona in Dei honorem,& in utilitatem animarum , pretioso Sanguine Christi redemptam, adjuvare, alios instituissent minus idoneost Ea fuit Sanctorum ratio,Ut in praeficiendis Ρastoribus Ecclesiis Vacantibus, primo ut arcerent indignos, deinde ut OP-

95쪽

o De vocanilistimos deligerent: quod S. Gregorius b significat his verbis: Si mestor inυeniri non Malet, sitie nullis criminibus tenetur involutus, conscendi ad eum , cogeute nimia necesssitate potest . Et Epist. 4 . quia a Ciero S ple-he Ecclesiae Siracti arae Agatho , ab aliquihus autem alter eligitur : huic qui a Gero Splebe et ctus est, ad nos inserim υenire necesse est ut utrissique cominus eostitutis, ille qui Deo placueris, s utilior visusfueris, or

netur.

Manifestam electi prae caeteris omnibus dignitatem esse volebat S. Leo rub Metropolitano , inquit, defuncto , cim in i cum ejus alius fuerit subrogandus, proυinciales Epycvi ad ci-υitatem Metropolitana m couen i re debebunt; ut omnium Cleri

corumb Lib. . ee. Is. ς EP sq. cap 6.

96쪽

ad Episcopatum . 7 Icorum atque omnium ciυium

Doluntate discussa, ex Presbγteris ejusdem Ecclesia, et ex Diaconibus optimus eligatur. Non inceperat ab illis ΡΟn- .

tisicibus haec disciplina : siquidem Origenes do jam scripserat .Requiritur in ordinando Sacerdote O praesentia populi, utyciant omnes certi ni , quia qui praefantior 6 ex omni po- Iulo , qui doctior, qui janctior , qui in omni υirtute eminentior, ille eligitur ad Sacerdotium. Neque ullo, etiam nostro, tempore defuerunt, qui se parentibus & amicis Beneficia, etiam inferiora, petentibus e cusarent, quod sibi liberum non esset, ea quibus Vellent, conferre, sed necessario, & sub Poena peccati mortalis, esse dignioribus elargienda : ut qui

97쪽

7a Devocandis secus agunt nulla poli1nt ad Supremi Iudicis Tribunal excusatione se tueri, quiPPe Omnium seculorum testibus &exemplis convicti.

guiores , confirmatur autoritate juris Pontiscit.

QV mvis Iuris Pontificii

conditoribus , & inter-- pretibus Propositum sit, animas ad salutem aeternam perducere ob eamque causam non solum nihil praescripserint Legi Dei contrarium, sed potius complura tradiderint ei observandae apprime utilia, a que etiam necessaria : tamen quia in costituendis canonibus

98쪽

maxime utilitas publica spectatur nonnulla tolerant urique,si absque graviori Ecclesiae detrimento fieri posset, omnino ab

tur litium numerus, paci &tranquillitati admodum infestus , non arcentur a dignitatibus Ecclesiasticis , qui jam eas adepti sunt, modo sint digni, quamvis adsint alii digniores. Verum jura siepe inculcant,digniores esse aliis, quamvis dignis , Praeferendos. Ex quo intelligitur, officio suo Εlectores, Collatores , S Patron CS , nisi hanc regulam prie ocu)i S sem per habeant, &sequantur, non

facere satis .

Quod quidem multis in locis probat Illustrisis. Prosper Abbas Fagnanus, Vir in primis doctus ac pius, & de Ecclesia ob sua e D scri-

99쪽

4 ' De vocandis scripta bene meritus . In omnieletrione, inquit in cap. Cum dilectus. de consuet. num. I 8., ille edit praeferendus, qui caeteris eli melior, ac morum os vitae fanctitate profantior, cap. Licet Cr- ΕΟ . 8. q. I. cum concor l. de quibus per gloys. in cap. a. in veris sanctiones , de usic. cuso l. sLambert. deJurepatr.lib. a. par. a. quas. IO. art. 3.num. s. S 6. sc. Postea num. I9. Et quamvis pro

validitate electionis satis D ,si diguus eligatur , cs electio de digno , omisso digniori fusineatur,

catum .part. a. 8. 7. num. Uers

Sed hoc in hunc sensum : Id tamen procedit posquam facta es

electio , quae ex omissisue diuioris non retractatur , ut litium

100쪽

ad Episcopatum. 'occasiones amputentur;Ied ante eleti ionem omnia Iura clamant, Mi meliores, iunctiores eligantur ' S i opeccant couzra justi

digniret dignum eligunt, nomiant omnes in cap. Costitutis. peli. S. Thomas in a. a. q. 63. art. a. ad 3. Covarruυias S Rotae. Idem tradit in cap.Bonae memoriae. I. de Postulat. NUm. 7 I. Fufius tractat hoc argumentum in cap. Εtim te . de AEtat. y qualit. a num. 2O. , quem l

cum adire poterunt qui plura desiderant. Interim in hujus celeberrimi Iurisconsulti festimonio modo allato diligenter Dotandum est, non Pri Vatam eine illius sententiam, sed Omnium communem consensum, quod ante electionem omnia jura clamant, ut meliores , Ssam

SEARCH

MENU NAVIGATION