Varia scripta circa usuram, in quibus potissimum expenditur quid de reditibus quos utrimque redimibiles vocant, sit sentiendum

발행: 1728년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

N NI sunt jam supra centum & trigi'. quod in

his foederati Belgii Provinciis fiunt satis communiter contractus de pecunia mutuatario tradenda, ejusque in manibus ad certum tempus cum lucri pactione relinquendat atque in hoc Acatholicos, quibus id licitum esse, modo sine oppressione fieret persuasum est, non raro imitati sunt ipsi Catholici. Verum, ut erat nova praxis, nec ab initio defuerunt qui contradicerent. In primis per Illustrissimum Sasboldum Vol merum harum Provinciarum Fideles hoc inter caetera Nuncio Apostolico Bruxellis residenti anno Is98. 22. Septembris, ac postea Jansonio S. Theologiae Doctori Lovanienti celeberrimo proponendum censuerunt. IN v ALUIT, inquit suo eorumque nomine Sasboldus, RECEN- TI MEMORIA CORRUPTELA, qua quidam, ne necessitatemo suam prodant, alii, ne dum facultates suas faciunt manifestas is ad masores contributiones compellantur, praeterea, ut ad neo cessitatem redacti depositas pecunias repetere possint, sub n is mine mutui & obligationis foenerantur. Est persuasum plebeiis is posse se tale lucrum A SPONTE OFFERENTIBUs recipere, id- is que CUM PACTO Propter securitatem , si forte debitor in- is terea moriatur aut incommodum incurrat. Addit plerumque si fieri, ut is qui pecuniam accipit ea negotietur, & triplumis decuplumve lucretur. Respondit Iansonius corrigendum esse hunc abusum.

Haud aliter judicatum est in Conventu Illustrissimi Roventi& Sacerdotum Dioecesis Ultrajectinae, ubi propositae Quaestiones nonnullae ut confirmitas in praxiwresolutionibus ilium di cultatum servari sint.

Sexta Quaestio est, Van Contractus quos vocant annales obli ,, gationes quibus itipulatur certum lucrum cum obligationeis restituendi sortem certo tempore sint liciti.' Respondetur esse illicitos utpote includentes vitium UsURAE,

is Prout nunc communiter fiunt .... monendos fideles, ut

3쪽

,. & Iam factos revocent ad licitam formam censsis, vel alteriusis justi Qintractus. VRevera validiora fuere mala remediis, & ipsit paulatim consuetudine factum est, quod solet ut ab his pactionibus minus abhorrcrent animi seu Pastorum non paucorum . seu fidelium etiam alioquin honeste viventium: semper tamen tim Oratorum conscientias torsit ea praxis. Neque aliter fieri poterat, cum omnes fere Pastores & Theologi in Scholis Romanis, Coloniensibus, ac maxime Lovaniensibus eruditi, illic illicitum esse audivissent

ex mutuo lucrum captare.

Propterea factum videtur, ut, cum populi pergerent mutui nomine pecuniam tradere Vel recipere cum auctario propter illius usum solvendo, ad declinandam tamen nominis usurae invidiam, delendamque, si fieri hac arte posset, maculam, introisduceretur a subtilibus Disputatoribus nomen censuum, seu redi-Iuum ex utraque parte redimibilium. At non propterea evasere censuram illi Contractus. Plurimi Pastores ante annos quadraginta eos cum Zelo reprobarunt, &Casum desuper Doctoribus Lovaniensibus proposuerunt resolvendum, in quo Pastores cum suo ArchipreSbytero ita loquuntur. V Contractus illi in Convcntu nostro non semel sunt proisis positi ει examinati, M licet multis omnino illiciti ac usurarii, , , omnibus multo pleni periculo apparerent, visum est tamen aliis quibus rationes aliquas proponere quibus aut liciti, aut saltem is in hac patria tolerari posse viderentur. Communis Scholae Lovaniensis doctrina, uti semper fuit, ita& tunc erat census utrimque redimibiles uiu rarios est e. Parabant itaque responsionem Eximii S. Τheologiae Doctores, qua non solum eos Contractus propter periculum vitandos pronuntiarent, sed etiam ut illicitos in se, & usurarios condemnarent. Verum ad unius instantiam, ut ipse pollea non semel gloriatus est, nescio quo turbarum aut dii scultatum metu, de iis non secundum rigorcm Theologicum, uti eorum sententia erat, pronunciarunt:

cquidem ob periculum saltem dictos Contractus vitandos esse edixerunt, ideoque DEBERE animarum directores quantum,

4쪽

PRAEFATIO. possunt eos eliminare. Ita judicabant 13. Martii x688. Eximii

D. D. Huygens, Steyaert, Pasman, Hennebel, & de Zmaen. Utinam saltem moderatissimo huic consilio Omnes acquievissent, illudque in praxi observassenti Eodem Anno Domino Theodoro de Coch Romam a Ciero Ultrajectensi delegato datum in mandatis fuisse ejus ex Itinera. rio apparet, ut sacram Congrcgationem de censibus ex utraque parte redimi bilibus consuleret. in ipsa casus expositione, postquam explicavit quid fieri soleat, subdit: Vmultos interim Sacer is dotes quibus animarum cura commissa est, usus ille, seu potius D AB usus, vehementer affigit. Ignorant illi quomodo dictio Contractus ab usurae labe pollini eximi, ac citra salutis dispen- dium exerceri. Nonnulli tamen arbitrantur illos vel non esseis omnino illicitos, vel saltem in hac patria tolerari posse. Casum non proposuit ipsi Congregationi , quod responsumdatum iri non speraret. VNihilominus, inquit, aliorum virorum is prudentia legum humanarum divinarumque peritia clarorum

si judicium aliquando sum expiscatus. CONSENTIUNT conia is tractum per se consideratum, hoc est a suis circumstantiis ab- stractum esse usurarium, posse tamen eximi a labe usurae, si ,, dicto contractui, non ficte sed vere circumstet lucrum cessansis aut damnum emergens in dante. Non nemo etiam eundem is contractum in se consideratum ab usura excusabat, vel quod is naturam emtionis ac Venditionis haberet, vel quod speciem ,, Societatis assumeret. Nempe non nemo hac in re sequebatur Apologiam Casu istarum propterea condemnatam: ubi duobus illis titulis lucrum mutuo scmper adjungi posse traditur. Reliqui in Urbe consenuebant contractus illos in se esse illicitos, neque id vel Romanae

Ecclesiae proprium, vel ex recentiori abusu contra antiquam Traditionem, sed potius cx antiqua, & communi omnium Ecclesiarum traditione sumtum, nullam enim extra has Provincias citare

quisquam potest, in qua aliter passim doceant Pastores & Theologi.

5쪽

dam unanimi deliberatione anno superiore in Capituli congregaztione statutum est.

Ut igitur haec Quaestio facilius examinetur edita sunt scripta

Latina, quae simul conjuncta offerimus, una cum Dissertatione Gallica scriptoris eruditissimi ac pictate non minus quam scientia spectatissimi, quae ante multos annos exarata, non ita pridemrypis edita fuit. In Calus Postione Quaestiones proponuntur duae. I. An liciti sint Gulmodi Contractus. a. An saltem tolerandi, ita ut qui ita contrahunt in bona fide sint relinquendi. Dilata aliquantisper ad posteriorem Quaestioncm responsione, prior tantummodo soluta est, idque quam brevissime fieri potuit, ne nimis multa simul proponerentur viris quos alliduo labore detineri non ignoramus. Uata simul opera, ut scriptum quanquam breve, multis lassicere posset, quia paucis vcrbis praecipua Capita explicari,&pleraeque difficultates praeverti videbantur. In Discussione iterata atque Appendice nihil omissum, ut plene satisfieret propositis objectionibus. Si quis alias habet, quibus vel ipse moveatur, vel alios moveri noverit, beneficii loco ducemus, si eas proponere dignabitur, & responsionem aequi

bonique consulere. Simul obsccramur Amplissimos Reverendosiaque Dominos ne scripta nimium multiplicari conquerantur, ne ve necessarium illorum cxamini tempus ac laborem impendere

recuscnt. Quid enim l si nemo Iudex cujusque privati causam capitalem, aut etiam pecuniariam finire velit, nisi cxpensis omnibus litis instrumentis, quis eligat in suspecta saltem consuetudine sine cxamine perseverare, aut illi examini aliquot horas denegare ,1Inde propria aliorumque securitas pendeat tUtinam eo quisque animo atque exitu hoc examen aggrediatur quo S. Thomas suum de Usura opusculum, cujus in prooemio S. Doctor de divina sapientia, Vinvoco ipsam, inquit, ne,, me errare permittat in periculum animae meae, & in laqueum is aliorum, sed illuminare dignetur oculos caliginosos ipso suo is lumine, sine quo nemo valet ad lumen veritatis usquequaque

6쪽

INDEX SCRIPTORUM.

CASUS POSITIO circa reditus utrimque redimibiles. Pag. rQUAERITUR, i. An ejusmodi contractus seu reditus sint legitiis mi ac licitit Aina. An saltem tolerandi, ita ut qui ita contrahunt in bona fide sint relinquendi, atque interea ad Sacramenta admittendi ibid

RESPONSIO AD PRIMAM QUAESTIONEM. I

PRIMA PROPOSlTIO. Usuram omnem prohibet lex divina. ibid. SECUNDA PROPOSITIO. Omne lucrum ex mutuo exactum vel principaliter intentum usura est, adeoque illicitum. 4ΤERTIA PROPOSITIO. Leges civiles licitum facere non possunt

contractum usurarium seu quo exigitur lucrum eX mutuo. e

QUARTA PROPOSITIO. In Contractibus de quibus in Casus positione agitur lucrum est ex mutuo adeoque usurarium. γLucrum in his contractibus non percipitur ex titulo legitimae societatis.

Neque ex titulo emtionis aut venditionis, I Neque semper ex titulo lucri cessantis, aut damni emeraentis. IERESOLUTIO. I II. ITERATA DISCUSSIO Quaestionia circa reditus utrimque redimi-biles duobus scriptis comprehensa, ubi maxime expenditur, an omne is eram ex mutuo exactum vel principaliter oreatum, μι usurarium.

t. CONSlLIUM Doctissimi Caussidici circa Casus Positionem. Pag. Irt. RESPONSIO ad praecedens consilium. rΟBJECTIONES contra argumentum ductum ex SS. Patribus, & responsiones. TOBJECTIO ex scriptura. ILOBJECTIO ex ratione. 14 III. APPENDIX ad Casius positionem circa reditus utrimque redimibiles, in qua prioris quaestionis resolutis elucidatis di cultatibus con matur. IARTICULUS r. Solvuntur difficultates circa lucrum eX mutuo. EOBIRCTIONES dc RESPONSIONES. ibid. & seqq.

ARTICULUS it. Expenditur an contractus usitati lucrum ex mutuo, adeoque usuram includant. R

7쪽

INDEX SCRIPTORUM. DIFFICULTATES & RESPONSIONES. 28.&seqq.

IN ITER ATA DISCUSSIONE.

Pag. 4. l. 3. pape sera papae. p. 7. l. II. ne rerum novitas &e. sic lege, ne verisborum licentia ei iam de rebus, quae his significantur, impiam ξignat opinionem L. Io. de civit. Dei cap. 23. p. 8. l. 1. est nobis lege est: nobis P. 9. I. II. ciriscumspectio lege circumscriptio. p. 9. l. 31. ab initio traditum lege ab initio agnitum. P. I 2. l. 28. sortes lege sortis. p. I 2. l. 33. τε v lege τόκωp. Iq. l. q. Osterat, tanquam debitum lege onerat tanquam debitam.

Pag. q. l. 39. cap. 6. lege cap. 8. p. 7. l. 21. alludit lege abludit. p. p. l. Ιχ. extra lege contra. p. 9. l. 2o. sine spe adde lucri. p. Io. I. . videmus Iege videamus. p. Io. I. I9. reperitur non lege reperitur, non. P. II. I. I. speratiS lege speratis. p. II. I. Penuit. Potentem lege petentem. p. I a. l. 9. petiitne ideo a te petiit lege petiit, ideo a te petiit ne. p. v. l. 2 . At lege Ac. p. 23. l. . nos lege non. p. 33. l. q. usura Num ege usurariorum. p. Iq. l. 1 . ut lexe ibi. p. Iq. l. 8. a Me annotatus fge annotatur. P. I 6. I. 27. sunt. ea lege sunt ea. p. I 6. I. 37. accidentis isse Occidentis. p. a . l. 6. Clericus lege Clerus. p. a r. l. a. sive lege suae. p. 23. l. s. a Me Christianis lege Christianos. p. 23. l. penuit. & lege eX. p. 1s. l. I. quam se e quantum. p. 28. l. I7. si enim&c. lege si enim merum mutuum esse desineret, mallime quia. p. 32. I. 9. sunt mutui Iege lunt, mutui.

ADDENDA,

Appendicis pag. 24. in Resp. ad obj. XI II.

IV. Quantumcunque pecunia merx esse supponatur. certe non magis merx est quam vinum, frumentum, oleum caeteraque limusmodi: porro ex his lucrari nefas est ubi mutuo dantur, & superabundantiam in talibus reprobant scriptura &Traditio: tunc tantum lucrum ex his fieri vel intendi potest, ubi fit venditio aut quid sinite. Ergo idein est de pecunia dicendum, etsi mera suodammodo haberi possit. Potest qui ea tradita censum annuum emit suam utilitatem intendere &captare, non potest exigere lucrum ubi eam motuo tradit.

CASUS

8쪽

CASUS POSITIO

CIRCA

REDITUS UTRIMQME REDIMI BILES.

Requentes sunt in his Foederati Belgii Provinciis Re L .j tus quos Vocant utrimque redisibiles , vulgo ivsse remen: S nempe traditur pecunia, seu mercatoribus seu quibusli-bct aliis hominibus qui solvendo sunt, ad censum annuum, trium V. G. aut quatuor Pro centum, ea con ditione, ut accipienti semper liceat reddita pecunia se a censu liberare , dc uadcnti pariter repetere, modo tamcn ante certum quod definitur spatiuin . trium V. G. mensium unus alterum praemonuerit.

Plerique hos contractus licitos esse existimant diversis motivis. Alii credunt non omnem usuram esse Christianis vetitam, sed eam tantum quae immodica sit, vcl quae a pauperibus exigatur. Alii omncm quidem usuram reprobant, scd ncgant omne lucrum ex mutuo etiam exactam aut principaliter speratum esse usuram , sed illud tantum quod legibus adversatur civilibus , quippe hanc illarum vim esse putant, ut ejusmodi contractus si approbent licitos faciant. Alii in his contractibus luctum sunt non esse ex mutuo proprie dicto, sed ex legitima quadam secietate, vel ex contractu emptionis & venditionis , aut denique ex justa lucri cessantis compensatione. Quidam etiam haec omnia motiva Conjungunt, quo certius stabidiant, faciliusque persuadeant, istiusmodi conminis esse scitos. ' , Sunt qui ejusinodi contractus ac census non dissileantur esse s spectos, sed cum plerumque fiant a viris alioqui timoratis, nec possint sine magna perturbatione, his praesertim locis ac temp.-ribus prohiberi, tament esse tolerandos ec contrahentes in sua bona fide relinquendos. .

Q U AERITUR

I. An ejusmodi contractiis seu reditus sint legitimi ae liciti aliquo earsupra dictis titulis. An saltem tolerandi , ita ut qui ita contrahunt in bona fici sint relinquendi, atque interea ad Sacramenta admittendi.

9쪽

A D PRIMAM QUAESTION E M.

AD primam Quaestionem ut respondeatur . necesse est statui quas dam propositiones quibus excutiantur allegati tituli propter quos tales contractus a quibusdam liciti judicantur.

PRIMA PROPOSITIO

Usuram omnem prohibet lex divina. . Haec propositio tam clare continetur scriptura sacra , tam perspicua ac perpetua Traditione nititur , tam aperta Ecclesiae definitione lancita N est . ut non appareat quomodo salva fide aut negari, aut in dubium revocari possit. Revcra scriptura sancta usuram prohibet, primo eam quae a pauperibus exigitur Exodi 22. 2y. & Levitici 2s. 33. 36. 37. Dcinde Deuteron. 23.10. eam omnem quae a contribulibus. Propter hanc legem violatam Judaeos Nchemias arguit: a Esdrae F. I. Ucrum Psalmo x s. & R. II. ra. I9 & 71. IA. Ezechielis I 8. . a versu 8. ad 17. & cap. 22. Versibus Ia. I 3. IS. Omnem generatimularam prohibet Deus, tanquam injustam & quae coelo quemlibet so

neratorem mcludat.

Lucae 6. s. Mutuum rite nihil inde sperantes. si Vide prosectum, se inquit S. Hieronymus in cap. I 8. Ezechielis. In principio legis a fratri-

' ,, diis' nitim ab om nibus usura prohibetur. . . .

, porro in Evangelio virtutis augmentum ere, Praeci meDomino: Foω neramini his a quibus non steratis recipere. Si quis ambisai de sensiu scripturae sacrae, aut existimet per eam non prohiberi nisi usuram immoditam aut a pauperibus exigendam, meminisse debet regulae traditae a Concilio Tridentino sess. - ubi ad coercenda petis. Iantia ingenia, decernit. ' ut nemo prudentiae tuae innixus. in rebus fidei , ET MORUM ad aedificationem doctrinae Chostianae pertinentium. Ω-

. is cram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum quem te-- nuit & amet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu &is interpretatim scripturarum sanctarum, aut citam Contra unanimem Con-- sensum Patrum, ipsunstripturam sacram latcrpretari audeat, etiamsi hu- ,, jusmodi interpretationes nullo unquam temporc in lucem edendae serent. Porro secundum unanimem sanctorum patrum consensum his scriptui κlocis, praesertim Psalmo I . Ezechiesis I 8. Lucae 6. Omnis omnino usu-

10쪽

ra prohibetur. Infinitus iam si prostram omnia hane ia: rein testimonia Coticiliorum, Pontificum, Patrum Ecclesix. Certe in his locis usu

rain omnem reprobant S. Basilius in Psalm. rq S. Hicionumvxi non in f iuEzechielis. S. Amb. Lib de Tobia cap. is. S. Leo Seriti. 6 de

decimi mensis, raetullianus lib. Φ. contra Marcionem cap. t . prianus lib. 3. ad Q irinuin cap. 48 Gregorius Nysienus cpis Olanciolum cap. 6. Concilium Carthag. r. cana 3. Turonictim anni 46i Chesculense anni 787. Parisiense vi. anni 829. can 33. Ticinense anni 8so. Innocentius III. Capit. quam perniciosum. Denique judicium suum hac de re protulit Ecclesia Cui Catholicos omnes credere dc obtemperare oportet in duobus Conciliis generalibus. Concilium Nicaenum primum anno sas. Canone 37. uont m mulisis ii sub regula constituti avaritiam di turpia lucra sectantur, oblitique is divinae scriptura: dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, ,, mutuum dantes centesimas exigunt, juste censuit sancta & magna Sy- ,, nodus, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras acci ,, piens, aut ex adinventione aliqua vel quolibet modo negotium transi- o gens, hemiolia. id est . sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus coisis gitans surpis lucri gratia, deliciatur a clero, & alicnus exist.it a regula ; id est , dcleatur e Clcricorum catalogo. Concilium Vicnnense anni I 3ri. , , Sane si quis in illum errorem in-- ciderit, ut pertinaciter assi are praesumat, exercere usuras non essea, Peccatum, decernimus velut tam licum puniendum.

Ecce haereticos judicat Ecclesia eos qui negaverint usuram esse pe Catum : quod certe de qualibet usura intelligendum est : nam si quindam usura sit Iicita. usura generatim peccatum non est : si i lucrum

CX mercatura peccatum non est generatim loquendo. Est ergo usii-ra peccatum , sicut pessurium , fornicatio . mendacium, Sc caetera .

usmodi quae icto sine exceptione aut restrictione peccata dicuntur. quia scmper peccata sunt. Hinc Alexander III. ad Panormitanorum Epistopum ... '' super eo, ,, inquit, quod a nobis distretio tua postulavit, utrum possit in rectis is pienda pecunia ad usuram dispensetio fieri. ut qui in Saracenor ora C s, Ptivitate te' tur , per eandem possint pecuniam liberari 3 Praesen- ,, tibus litteris tibi respondemus . quod cum usurarum crimen uinis ri iusque Testamenti pasina detestetur, super hoc dispensationem aliis quam posse fieri non viciem . quia cum aeriptura sacra probibeat pro . alterius Vita mentiri. multo amagis prohibendus est quis, ne etiam pro

is redimenda vita captivi usurarum crimine involvatur. '

Mirum igitur non est, Calvinum primum omnium post talia decre. N Rusum fuisse, usuram modicam quae a divitibus exigeretur. licitam

SEARCH

MENU NAVIGATION