Varia scripta circa usuram, in quibus potissimum expenditur quid de reditibus quos utrimque redimibiles vocant, sit sentiendum

발행: 1728년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Praesules; haec enim altera responsio est nobis nondum litigantibus securius

loquebantur. In Homitiis quae ex tempore dicebantur, non omnem perpetuo sermonis exaltitudinem tenuerunt.

Dicatur id sane, si& probari possit,ic nostrae quaestioni applicari. Ora

. torie locuti credantur, uDi id conveniebat, sed non absurae, non contra omnes consuetudinis humanae regulas, non eo modo qui fidclibus laqueum

injiccret potius quam viam virtutis designaret. Accusentur quasi iis ad populum sermocinantibus exactis udo defuerit, si aliter deusura in Homi liis . aliter in operibus aliis locuti sint. Respondcatur securius eos locutos filisse, si ostendi possit circa usuram , ut circa gratiam in suis precibus. suaque agendi ratione id eos credidisse quod alicubi negare videntur. Tunc gusinodi exceptioni locus esse potest. At si de usura sic loquuntur Patres ictissimi in suis ad Scripturam commentariis, imo in ipsis operibus Polemicis, ut Tertuli. contra Marcionem lib. 4. cap. I . dc Clcmens Alex. lib. 2. Stromatum, quomodo in suis coutra usurarios Homitiis; si id suis legibus repmbant Concilia & Pontificcs quod sacri oratores redarguunt; si

cos c Clero vel a Communione arceri jubent tanquam divinae legis praevaricatores, quos e suggestu traducunt ut injustos; si hodiernas usurae patronorum objectiones referunt ac refellunt; si nullus e sanctissimo reliqum rum Doctorum choro distentit; si Oriens & Occidens una voce tanquam

usurarium damnant omne ex mutuo sortis augmentum, qu*nam, rogo,

ista liceutia est fingere ipsos oratorie non accurate locutos esse Z Nonne

sic illudunt sibi Calviniani. ubi testimonia proserimus pro reali Christi

in Eucharistia praestentia, sic molliores casuum Arbitri, cum allegamus ea quae spcctant ad caritatis necessitatem commendandam, sc spectaculorum sectatores, quando ea quae a Patribus de his satanae pompis referiamus Z Absit igitur a nobis perniciola illa mcthodus, quae vim Traditi nis omnem enervat .& Paterna: fidei judices nos ec adversarios, non humiles faceret discipulos. Tertiae exceptionis haec imma est, respexisse sanctos Patres ad usurarios sui temporis. Ita profecto est; sed quid inde consequatur, attendamus. Illorum temporibus erant qui immodicis usuris urgerent pauperes, atque in hos vehementer declamant sancti Doctores. At erant etiam qui

moderatam usuram recipere magis quam exigere viderentur; clim tamen non alio quam Penerandi animo mutuum darent. Erant qui a mercatoribus eΚigerent, nec aliter quam secundum aut insta limites Constantini lege praescriptos: Erant qui cum in lex centesiinam toleraret, id est, duodecim pro centum, sex tantum aut quatuor in augmentum Peterent.

Erant qui non pecuniam, id enim lege prohibitum in univertari intelligebant, scd fruges aut merces aliquas . qui non nummos sed munuscula captarent. Quid igitur de illis sancti Patres ξAudiamus S. Hieronymum. si Putant quidam usuram tantum esse in

pecuis

32쪽

pecunia: quod praevidens Scriptura divina oblo REI AUFERT sv is PER ABUNDANTIAM, ut plus non rccipias quam dedisti. Solent in is in agris frumenti & milii, vini & olei caeterarumque specierum usuraeis exigi, sive ut appellat Sermo divinus si crabundantiae, verbi gratia, ut , , hiemis aempore demus decem modios , dc in messe recipiamus quinde. is cim, hoc est amplius partem mediam. H.ec erat usurae ratio pro frugibus lege tolerata, Hemiolia appellata. Qui justissimum se putari verit, quartam plus accipiat portionem Alii pro pecunia foene. rata solent munuscula accipere diversi gcncris, & non intelligunt usu-- ram appellari lc superabunuantiam quidquid illud est, si ab eo quod de

is derint, plus acceperint. In Cap. I 8. ΕΖcch.

Similiter S. Ambrosius de Tobia cap. I . Quia plerique refiigien-

,, tos praecepta legis, cum dederint Pecuniam NEGOTIATORIBVs, nonis in pecunia usuras eXigunt, sed de mercibus eorum, tanquam usurarumis emolumenta porcipiunt, ideo audiant quid lex dicat : Neque usuram. is inquit. escam in accipias, neque omnium rerum quas sceneraveris fratriis tuo. Fraus istaec circumspectio legis est . . . Quodcumque sorti acce- ,, dit, usura est.

Similiter S. Augustinus in Psal. 36. serm. 3. Si plussurian de aisti E

PECTEs accipere, fame rator es.

Certe Nicaenum Concilium decimo septimo ex his Canonibus quos Spiritu Dei conditos , dc totius mundi reverentia consecratos recipit Ecis Clcsia, eos damnat, tanquam Ggis divinae oblitos qui usura linibus tolerata Contenti erant , eaque poena mulctat quae non nisi ob crimina imp nebatur, deicetionis nempe e gradu clericali. Quis credidisset eo Canone desensionem usiurae peti unquam poster& tamen petitur, atque haec cst quarta exceptio, quia sol Clericos podina dejcctionis damnat Concilium, si quolibet modo ex mutuo lucrentur, arguitur usuram non in universum duplicuisse sanctis Patribus, sed eat nus duntaxat quatenus vel opprimeret pauperes , vel exerceretur a Cle

Siccine oblivioni traditur quod ab initio traditum fuit, usuram omnem quolibet jure prohiberi l Siccine inde ipsi patrocinium arcessitur , ubi generatim Concilii generalis omnium ut antiquissimi, ita& sinctis. mi oraculo reprobatur l onponamus doctissimo Iurisconsulto Iurisco fultum etiam usurae nimis faventem, eaque in re 1 Calvino in quem tam Propensus erat deceptum. Molinaeum dico, qui de usuris re sis. Αl- ,, ciatus, inquit, restringit dictum Concilium Nicaenum ad Clericos, &ri male; duo enim sunt in illo Canone, primum reprobatio & prohibitio is avaritiae & turpium lucrorum ; secundum poena ejectionis e Clem dcis gradu Ecclesiae: sed istud NON Esr TOTA nec definitiva poena, sed potius is comestica correctio. Primum autem ad omnes spectat. Nomnes lucos C etiam

33쪽

. etiam mercatores ligat, tametsi verba ad solos Clericos, a quibus maxu me incipiendum erat, dirigantur. Neque interprete opus est ἱ legatur tantum textus Canonis: pronuntiat Concilium eos qui mutuum dantes centesimam exigunt, hoc est tulcrum lege Imperatoria definitum , oblivisci divinae Seripturae dicentis: qui pecuritam suam non dedit ad usuram. Igitur nisi velimus Concilium iu laicis permisisse, divinae ut legis obliviosi ec praevaricatores essent, fieri omnino non potest , ut usuram quam in Clericis damnat, in laicis licitam Crediderit. Vanam hanc conjecturam egregie resellit Concilium Carthaginense I. paulopost Nicaenum, seu circa annum 3 8. cclebratum Canone a 3. qui in codice Ecclesiae Africanae Canonum cst quintus. ., Abun- ,, tius Episcopus Adramentinus dixit : In nostro Concilio statutum estis ut non liceat Clericis scenerari: quod si dc Sanctitati tuae, inquit, , , Pnesidem alloquens & huic Concilio videatur, praesenti Placito desi- ,, gnetur. Gnatus Episcopus dixit: Novellae suggestiones, quae vel obsisse curae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis sormam accipient. - id est examinari indigent, & a nostroarbitrio pendere possunt, ut prinis cipiantur vel non Caeterum de quibus APERTIssIM E sACRA G SCRIPTURA fANxi T. non serenda sententia est , sed potius exciis quenda. Proinde quod i N LAICis RE PARMENDITUR, id multo magis in Clcricis oportet praedamnari. UNIVERSI DIXERUNT: M NEMO contra Prophctas, nemo contra Evangelia facit sine periculo. En quo spiritu usuram omnem in Clericis praecipue, simul tamen in laicis, . Nemine excepto, uno consensu universi & magna assocratione condem nant Patres, tanquam in Scriptura apertissime reprobatam , in Prophetis proscriptam, in Evangelio prohibitam. Haud aliter Concilium Turonicum anni 461. Illud etiam secundum 1, Scripturarum autoritatem dc Patrum constitutionem addendum credi-- mus, ut ne quis Clericus qui negotiandi studium habere voluerit, usu-- ras accipiat, quia scriptum cst : Qui pecuniam suam non dedit ad usu-- ram. Et alio loco r In plateis cjus usura dc dolus: manisestum est enimo beatitudinis non posse consequi gloriam qui a praeceptis divinis devib

Hinc usuram in viduis perinde ut in Clericis damnat Autor constitutioianum Apostolicarum lib. 3. c. 7. & in omnibus lib. 4. c. 3. sceneratorum oblationes ab Episcopo rejici oportere decernens: ita quoque Tertullianus, Clemens Alex. Lactantius, Concilia Aquisgranense anni 789. cap. 3 Cabillonense anni sis. Meldense anni 843 . Ticinense anni 8so. dc cael ra quae commemorare nihil opus est, cum ea de re nemo dubiteti Apponam tantum verba Cabillonensis citati Canone s. Sacerdotes a turribus

lucras se usiurisnan filum ipsi ab sent, verum etiam Hebes sibi subditas

abstinere instituant. Et erunt postea qui Sacerdotes ab utroque dehortari

audeant

34쪽

audeant ac dicere, usuram non in universum Patribus displicuisse pCur igitur, inquiunt, usurarium Clericum deleri e Clericorum cata- V. obsectis. Iogo jubet Synodus, non repelli a Christianorum communione 3 Respondeo primo nihil certius esse quam eadem crimina quae anathe. Φ,ma arcessebant in laicos, so'a degradatione seu dricctione in Clincis puniri consuevisse , ne bis in Hiplum vindicari , seu duplici poena culpa

eadem plecti videretur. Secundo quaerere liceat ab usurae Patronis quid de ipsa censerent, si Concilium & excommunicatione laicos usurarios picem voluisset, dc Clericos dejcctione simul & excommunicatione mulctasset Usuram procul dubio condemnarent omnem dc in Clericis dc in laicis Hoc ergo tandem

faciant si sacra Concilia reipsa venerantur. Sic enim statuit Concilium Eliberitanum anno 3os. vel antea celebratum Canone 2o. A Si quis lai-- cus accepisse probatur usuras . . . si in ea iniquitate duraverit, ab Ecclcis sa projiciatur.' Sic pronunciat Arelatense I. anni 314 ex toto orbe ut loquitur Augustinus can. I 2 deministris quiscenerant, Racust eos juxta formam divinitus druam . Communione abstineri : nempejuxta Psalmuini A. ubi in sancto Monte habitare non sinitur qui pecuniam suam dedit ad usuram. Sic statuit Concilium Arelatense II. anno s can. a o Si quisis Clericus pecuniam dcdcrit ad usuram, aut conductor alienae rei volue-- rit esse, aut turpis lucri gratia aliquid negotiationis exercuerit, depo- , , situs, ἡ communione abenus fiat. Haec bc similia quae in Traditione innumera sunt, si prae oculis habuis- VI. o binis. sci vir eruditissimus, numquain credidisset posse se constantem Theologorum omnium consensum contra luctum quodlibet ex mutuo spernere aiendo, Autoritates recentiores nihil moror . nec erim aliam agno fidei

vel morum regulam, quam quae in Verbo De cripto, vel Arisaica Tradisione habeat funda-enium. Aurea verba, si Mne intelligantur eccXc- Rcloso cutioni mandentur. Ita sane sit: Rccentiores nihil moremur, si illi a se invicem & ab Antiquitate dissenserint, si meris innitantur rationis nostra: corruptae argutiis, ec figmentis cordis humant, si morum distiplinam praetcr Patrum instituta laxaverint, si ab Academivi, ab Zpiscopis, alancta Sede, applaudente orbe Catholico corum scripta vel opinamenta

condemnentur. Hac nos ratione repellere possumus Moliraeum . Autorem libri De la natique des billeis, & quemlibet alium recentiorem lucri ex aliquo mutuo eXacti vel speraii Dcsensiorem. At recentiores Theologos nefas est non audire, si duce Scriptura dc Traditione Philosophiam adhibuerint revelationi famulantem, si pro Conciliis ec Patribus pugnaverint contra cupiditatem, si Scripturam eo sensu intelligant quo taculis omnibus intellecta fuit, si quod in scholis tradunt, Praetules in Conciliis etiam generalibus ratum habent. Porro sic egere Theologi omnes ducibus M gistro se ciuiatum, S. Thomadc Bonaventuta, Scoto, Gerinio,

35쪽

Scriptura

S. Antonino, ex Lege M Psalmis, ex Prophetis & Evangelio, ex Cypriano. Ambrosio. Chrysostomo , Nysseno, Hieronymo, Augustino,

Leone, Patribus denique dc Conciliis omnibus usurae de crimini comis muni suffragio deputant lucrum omne ex mutuo quolibet exactum vel speratum . illis in nac rerum conditione refragari, Patrum textus eludere

quasi non sequantur exactitudinem philoseptucam, Theologos spernere quia recentiores sunt, qaid aliud est quam Patribus detrahere, quia Scholastici non fuerunt, & Scholasticis, quia Patrum aetate non vixerunt Z Ιmo quid aliud quam imprudenter abjicere illam ipsim fidei morumque regulam , quae in Uerbo Dei scripto & Apostolica Traditione manifestum ha

bet fundamentum p Huic regulae quam unam atque immotam esse oporistet . nibit praescribere potest, non spatia temporum, non consuetudines regionum, non legum autoritas civilium, non hominum quorumcumisque aut judicia, aut praxis, aut ratiocinia. Examinemus tamen quae eX Scripturae locutione aut in ratione proferri

posse credidit insignis Jurisconsultus. Tanto cui dentior veritas erit, quanto magis cxpensa fuerint quae ipsi adversari videntur. Opponit igitur vir doctissimus usuram in Scripturis Nesichre id est momsum appellari. adeoque ibi usuram non esie, ubi modicum quid a Neg tiatore divite sine ullo ipsius incommodo exigitur. Respondeo l. mirum esse duci argumentum in favorem lucri moderati ex uno usum nomine . nec reponi quidquam ad argumentum quod reliqua omnia ipsius nomina suppeditant ut ostendatur usurarium esse omne ex mutuo lucrum. Scriptura partim Hebraice . partim Graece Ecclesiae data cst : textus Hebraici versio G ca Ecclesiae Orientalis usu consecrata est ; Uulgata Latina Ecclesue incidentalis consensu & Tridentino Can ne : utraque authentica est. In Vulgata versione prohibet Deus supcrabundantiam & usuram. hoc est, ut ipsa nomina significant, tortes aut rei cujuscumque mutuo datae auctarium pro pecuniae alteriusve usu. In versione G ca reprobantur . id est, fetus pecuniae. & cujus- Cumque rei superabundantia. In textu Hebraico vetantur Nesiae de Tharsus, id est, morsus de multiplicatio. Cur excusabitur lucrum moder tum ex mutuo sub co obtentu quod morsum dici non posse arbitrantur, interea dum certo comprehenditur sub Tharbith, sub --, sub sub usiura & superabundantia , quae sine ulla exceptione damnantur in id igitur neceste cst de nomine litigare ubi de re constati non minus superabundantiam reprobat Scriptura quam morsum . non minus Tha bira quam Nesitare: utrumque damnatur Ezechiel. I 8. dc ΣΣ. Respondeo 2. ubicumque est lucrum ex mutuo morsum esse seu

Neschec, quia sine justo titulo exigitur illud omne quod sorti accedit. Vim nonimis utriusque Neschec & Tharbith optime explicat Salmasius, vir in eo disciplinarum genere peritillimus, etsi in materia de scenore aliquo usque a Calvino

36쪽

Calvino deceptus. Nesichec, inquit de usuris cap. 7. est ις Thar-bith - -; hoc incrementum, illud detrimentum: nee ulla alia' inter eas voces disterentia, nisi ex diversa relatione ; omnis enim usura V Tharbith in creditori. dc Neschec est debitori: atque ut Tharbith omnis est . ..,-μοι, etiam quod ex levi usura redit, ita di Neschre, quaelibet usura detrahens, etiamsi valde modica. Non absitniliter Buxtorfius de ipse Calvinianarum partium homo, sedit ae Hebraicae scientissimus. ANeschec, inquit, a Naschac momordit.., quod saepius de morsu serpentum dicitur, & mctaphorice significatis foenerare, in usuram dare, ut Deut. 23. I9. Creditor mordet, cumri exigit quod non dedit. ' . Quem ego hae in parte mordeo λ Mercatoremne Z PUel ille vero phood. mihi gratias agit maximas: sine me nonaginta quinque millibus careret Objectionis. quae nunc amplius in bonis habet. Resbondeo& gratias acturum pauperem, qui mamento ad usuram quam- As s. libet Gaio vitam protelarit, vel gravibus usuris pressus leviori scenore mutuam acceperit pecuniam, quam crudeli os nessori refundat. Illum in bonis amplius halaturum qui equo sibi ad lies aliquot locato ad nundinasiverit, ibique centum aureorum millia lucratus fuerit. Ideone licebit vel pauperi ai usuram dare mutuum , vel equum quinquaginta aureorum millibus locare Respondeo a. cum Molinaeo ipso n. 26. Quantumcumque constet deis

bitorem superlucraturum ex mutuo, vel damnum maximum Vasurum, intorem luperlucraturum ex mutuo, vel Gamnum maXImum maturum,

non est tuita causa ut quidquam exigere possit creditor ultra sortem. Ratio est quod pro re unaquaque id tantum exigi potest quod justum d Pretium est, non quantum Valet utilitas quam paria: alioqui & pharmacum quod morbum depellet M panis qui vitam conservabit. & trajectio fluvii qua quis insequentem hostem effugiet, & si quid ejusmodi est

Immenso pretio vendentur. Porro pecuniae pretium lege delinitum est, nemo ergo exigere potest ut plus ob pecuniam ipsam reddatur quam valebat dia cum debitori tradita est. Quod si malit debitor cum onere modicae usurae mutuum accipere, suam carere mutuo, hoc est, iniqua conditione industriam exercere ut, liter, quam illam otiosam remanere, si usuram, cum ipse sortasse ab aliis accipiat, solvit non illibenter, an ideo licebit quod Deus prohibet Z Primus hic dc principalis Dominus est, quo invito de re quapiam disponi legitime non potest, neque magis usurae vitium excusabit mutuatarii consensus, quam divortium , adulterium, Polygamiam consens illius uxoris cui altera substituitur aut superinducitur. At Deus non prohibet suominus vel rccipiam quod gratis datur, Vel Pro utici exigam quod promissum fuit. UbJectronis.

Respondeo prohibere Deum in veteri etiam Testamento ne detur pe- Dissiligod by Cooste

37쪽

cunia ad usuram, prohibere Christum, qui in novo Foedere non minum solum cohibet, sea etiam animum, nec rimam tantum actionem tollit. std & pravam intentionem, ne mutuum demus propterea quod lucrum speramus. Quod ultro Mercator pecuniam Osserat, tanquam debitum quod gratis disci, non efficit umquam ejus vel error vel liberalitas ut liceat pecuniam dare ad usuram, & ideo mutuum dare, quia lucrum ex illo speratur; sicut quod aliquis sit paratus dare Ministm rerum sacrarum subsidium aliquod temporale, non efficit ut liceat res sacras ves cum ipacto lucri dare, vel ideo ministrare ut accipiatur illud qualecumque subsidium. Hanc Domini prohibitionem aliquo uoue reveriti sunt Casilinae, iausuram vel modicam comprobare non ausi, Palliare tentarunt alentes: . , , Non est usura dum ultra sortem aliquid exigitur, tanquam ex benev

is lentia & gratitudine debitum, sed solum si igatur tanquam ex justitia debitum. Hanc propositionem Si damnavit Facul Lovaniensis 4.. Maii anno t6s7. ab Innpcentio X l. damnari obtinuiti applausit orbis Christianus; Innocentii XI Lucretum cum celebri Pastorali Epistola promulgavit Illustrissinus Castoriensis Episcopus. Licebitne igitur ex justitiaeTigere quod ne ex gratitudine quidem exigi patitur Ecclesia. finis ex ra- .ud, rogo, mali est si exigam participationem quandam lucri, quod

tione. mcis nummis alter facturus est tM- .. Respondeo perpetuam hanc fuisse usurariorum objectionem , & a Patribus consutatam. uis se setas suum, aiebat Greg. Nysienus ora. tione contra u surarios, pulchris o Hiant nominibus humanum censum seu quaestum ametuntes. S. Ambrosius cap. 24. de Tobia: si Putas te pie fi is cere qui a negotiatore velut mutuum suscipis aliquid. nempe de meruis cibus corum Quodcumque rti accedit usura est.' S. Hiero. nymus in Ezechielis caput et 8. se Solent argumentari ac dicere : Dedi uis, , num modium qui satus secit decem modios. Nonne justum est ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mes liberalitate no- , , vem & semis de meo habeat p. . . . Nolite errare, inquit ApostoIus, is Deus non irridetur.' Hoc igitur reponere satis esset, lucrum eXmutiro a Deo pmhiberi, adeo Juc nec audiendum quodlibet contra Legem ratiocinium. Serpentis est icere: Cur praecepit vobis Deus p Potuit pirucipere quia voluit dc Dominus est. Prior est . ut alicubi ait Tertullianus, autoritas imperantis, o uisa utilitas servientis. Si Regiis Edictis paretur, cum illi tale esse Piacitum suum pronunciant, impium essct Deo denegare obedicmiam, nisi prohibitionis rationem intcllexerimus.

o Philosephi ratione ducuntur, Juristonsulti lege Principis. Chiistianiis fidc dc autoritate , citi credere magnum compendium est ic nullus labor raut loquebatur Augustinus de quantitate animae cap. 7. n. la. Theologia Moralis

38쪽

Moralis, ne Theologia quidem est seu scientia ex revelatis principiis deducens conclusiones, si ratione non autoritate officia nostra metiri voluerit. Dogmata everterunt haeretici, morum Disciplinam Calaistae mol siores dum relicta vel spreta autoritate, rationi humanae utique corruptae , di perpetuo impingenti nisi autoritate sulciatur, nimium rennsi

sint.

Caveamus igitur libidinem istam inquirendi in legem, eamque huma- his conjecturis subjiciendi; sic inveheretur non solum aura modica a diuitibus exigenda, sed & immodica qua Pauritas urgcrentur. Spectimus enim quo tendat ista objectita LiCet nubi tu Cri partim capere quod fit ex nummis meis. Licebit ergo & pauperi dare ad usuram, nam & ille lucrum aliquod facere potest, ti quanto magis nummis mcis indigcbit,

tanto iustius erit, ut lucrum mecum partiatur. D inde nec modicam

esse usuram oporrebit, namque in Q ictate possinia, si ego pccuniim contulero, alter industriam, mediam lucri partem capere. Postum, si ille so Jum ministerium praestiterit, totum sere lucrum ex nummis meis sachum capere, illius industriam ex pacto compensando. Quid ni ergo luctum quod supponitur esse centum millium aureorum eX aequo cum mercatore partiri. bc pro decem millibus recipere sexaginta pQuid si Christus praevidcns, hac porta Cupiditati aperta, nec qucinia quam ficile paupessus sine lucro mutuaturum, ut inperimur, ncc ut

tum fore usuramin modum, voluerit luCrum omne cX mutuo , etiamsi

per se injustum non esset prohibere, quis dicet ei: Quare fecisti sic id

proderunt omnes illae argumentatione , qux, ut legem non evacuant, sta nec praevaricationem possunt excus ire

Ita sere sentiebat Grotius, Aut cisi suspicaretur non usuram esse lege naturae prohibitam, tamen in veteri di noVo Testamento proscriptam esse dubitare non poterat. AQuidquid hac de re sentire libeat, inquitis de Iure Belli & Pacis lib. Σ. cap. I 2. n. ΣΟ. lassicere nobis debet lexis a Deo Hebraeis data, quae vetat Hebraeos Ηcbraeis pecuniam dare Κρο- nori quae tune omcia homini Hcbraeo, aut alioqui circumciso: A rim hujus cum Hebimo par causa erat, praestari jubentur, ea nuncis praestanda sunt homini cuivis, dic.' Neque vero ita respondemus quasi id Concedere Velimus usuram jure naturali non damnari, aut non possimus fallacem rationem Veriori & magis philosophica argumentatione refclicre; sed optime monet Augustinus nihil salu-hrius in Religione fieri. quam ut rationcm praecedat autoritas, ἐκ unusquicque hac methodo convincendus est, quae ipsum facilius queat in viam ab errore revocare. Rationum philosophicarum vim plerique vel non intelligent, praecipue si ccntraria opinione praeoccupatus sit animus, vel tentabunt eludere per objectiones,quae tametsi fallaces, plausibiles tamen videri possinr. Propterea noluit nos lacus circa usuram conjccturis nostris relinqui. Ratio. nem ea in re, ut in pictisque, revelatione instruxit firmavitque, ac melius pic-niusquC

39쪽

niusque per legem, per Prophetas, per eos quos decantamus Palm6si per Evangelium, per Ecclesiae Traditionem & judicia docuit, quam per Philosophos edoceri possimus. Divinas praeceptiones, ubi cuin ea qua par est dociliatate & gratitudine exceperimus, tum aut spernemus istas quae ingeruntur dissi. eultates . aut eas facile solvemus, quod e regi E praestitere S. Thomas, Scotus, S. Antoninus, aliique innumeri Theologi. Negant illi postquam mutuum se

ci, meos nummos esse illos quibus fit lucrum; quia per mutuum transfertur creditore in debitorem pecuniae dominium, idque agnoscit sustinianus, secum dum quem mutuum inde appellatum est, quia a me ita tibi datur, ut ex meo tuum fiat. Instit. lib. a. tit. Favet δι ratio: nam qui mutuum sumsit, de pecunia sibi credita potest ad libitum disponere, aus habet ei utendi , abutendi; quod jus 1 dominio separari non potest. Denique res Domino perit, perit autem mutuatario; unde & id discriminis est inter locationem & mutuum, quod loeator rci inci dominium rei locatae. L. non enim ff. loeati, proptcr quod ad eum rei suae pertinet periculum, ut si domus locata conflagrarit, si navis conducta naufragium passa fuerit: Creditor e contrario non retinet dominium meuniae mutuatae, sed illud transfert in debitorem cujus propterea est periculum. Lib. 2. m. se eert. petat.

Iniquum igitur est ut pecuniam quam dico meam esse, si perierit mihi perire nolim, & velim mihi fructificare si fructificet, imo etsi nec fructificet. In iis quius ut cujus damni particeps esse nolo, ejus lucri si quod fecerit cum istis

nummis quos meos appello particeps sueto. iiiiquissimum, quod lamen plerumque fit, hoc lucri dividendi praetextu, iis ad censum annuum mutuam dare pecuniam, qui nec mercatores sunt, nec lucrum se facturos sperant, sed vel domum sibi comparare volunt, vel ex aliqua urgenti necessitate emergere.

Hinc facile est colligere quam frustralatissimc disputent aliqui, ut probent steti- Iem non esse pecuniam, sit enim illa quantum voluerint frugifera, certe non magis erit quam frumentum quod terrae creditum triginta, sexaginta, Centum modios pro uno reddit, ut supponit Evangelica Parabola. Et tamen pro uno modio vel quarintam unius partem insuper exsere & divina lex prohibet, & verant concilia, &Philosophia ipsa inaustum esse demonstrat. Haec sunt, paucis perstrin e uda censuimus, quod plura inutilia sorsan essent his qui aperi legis divinae prohibitione nrin territi Praeeeptum volunt suo captu metiri, & veluti eum Deo ipso contendere: haec vero satis futura sint viro petitissimo ti sineero qui optat non luam , sed veram sententiam triumphare. Ignoscet mihi, ut spero, si ea in re, quam diu multumque meditatus sum, non solum his quae ex tempore dictavit non acquievero, sed etiam hortatus fuero, ut rem diligentius expendat ad praeclaram hanc legem quam ipse posuit, hoc est, ad eam fidei & morum regulam, quae in verbo Dei scripto, vel Apollo lica Tra- .clitione habet fundamentum. Non possiim non sperare fore ut agnoscat quod ipse Balaagius consessus eli Octobri r 69 r. ac Iunio it 97. lucrum ex mutuo non nisi ex cupiditate & consuetudine defendi , & vel solum contradicentium numerum sufficere ut concutiantur conscientiae timoratae. Dicet cum Domino Huygens Compendii Theologiae anno i 6 p. in lucem dati pag. 37. Non videmus quomodo ab πρου excusemus rensus quos bome vocant utrimque redimibiles. Timebit iram , & omnium qui Mus e consiliis pendent, salutem opinioni saltem minus probabili & minus tutae credere, quia ut praeci arc S. Thomas , qui dubia nego. tia, dubiasque opiniones sequitur, magis convincitur amare luctum quam con Icientiam α salutcIn.

FINIS.

40쪽

APPEN DIX

CASUS POSITIONEM

UTRIM CLU E REDIMI BILES,

IN AIT APRIORIS U AESTIONIS RESOLUTIO

ELUCIDAT Is DIFFICULTATIBUS CONFIRMATUR.

OLEM DUM quidem illud est, circa eam rem, quae non parilin morum doctrina momenti sit, non consentire inter is in his resonibus omnes morum magistros , eamque dissensionem etiam inter illos reperiri, quibus aliis in rebus cognitionem simul & amorem veritatis largitus est Deus. At quantumcumque malum hoc sit, medicabile est . modo ad quaestionis examen afferatur sincerum legis divinae cognoscendae adimplen que desiderium, nec velit quisque aut pret iudicatae semel opinioni sine examine ita adhaerere, ut aliorum rationes ne audiat quidem, aut illas non alio quam contradicendi animo expendere. Ab eo spiritu maxime alienos ut nos esse profitemur, ita & perpetuo fore confidimus carissimos nobis Dominos qui suas circa positionem casus dis ficultates proposuere, ut merito sperare liceat, hic locum habiturum quod ait Apostolus: Ers quid aliter sapuis. estiae vilis Deus revelabit. Re -- tamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus , ct m eadem permane mus regula. Philli p. m. II. Ict. Hoc ut assequamur, proderit procul dubio eas nunc elucidare dissicultates quae eo pertinent ut suadeatur vel non omne ex mutuo lucrum tae prohibutum , Vel in contractibus de quibus agitur, non ex mutuo, sed ex justo titulo lucrum percipi. Nam alias quae ex presumpta tofitate delicti, aut bona fide. vel ex incommodis prohibitionis repetuntur; & si quae aliae sint hujusimoedi quae ad tolerantiam tantum inducunt, eo usque differendas censemus, donec secunda quaestio, quae de tolerantia horum contrachium est, resta

SEARCH

MENU NAVIGATION