Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

LOGICA

IN BREVIOREM FORMAM

REDACTA.

inulti, qui hoc philosophiae currieulum ingressi, ad Physicam statim contendunt, scholarum ratione atque ordine id postulante; quos ne ignoratio Logicae tardiores faciat, sunt enim in Physica &definitiones condendae, & genus quodque in partes suas dividendum , & quaestiones singulae syllogismis conficiends, quae omnia quemadmodum recth fiant, Logica docet idcirco hanc artem in hoc Physicae aditu quampaucissimis chartis complecti decrevimus. Faciet enim brevitas Libri, ut non multum re tardentur , qui ad Physicam properant; & scientia Logicae ipsos ad Physicae studium aptiores reddet. Ωuid A Lutea , quaeque ejus partes. Logica est ars dirigendi mentis operationes ad umrum in quaestione qualibet inveniendum. Quo statim intelligitur, obiectum eius esse operationes meritis, quatenus ad verum dirigendae sunt; ossicium autem regulas afferre, quas si mens sequatur, verum inve-Α a nire

13쪽

nire debeat; finem vero ipsam veri inventionem. Porro operationes mentis , quae ad verum in verimendum diriguntur, tres sunt; apprehensio, quae fit eum aliquid percipimus, nihil de illo assirmantes, neque negantes; iudicium , quod fit, cum aliquid assirmamus, aut negamus de aliquo; & discursus , quo aliud ex alio colligimus. Itaque tres etiam sunt partes Logicae, quarum prima de apprehensione agit, autera de iudicio, tertia de discursit. Singula perstringam paucis.

14쪽

PARS I.

DE APPREHENSIONEC A P. I. coid sit Apprehen . .

I norehensio est operatio mentis, qua aliquid per cipimus nihil de illo assirmantes, neque negantes; veluti eum dicimus: sol, homo. Mens porro nullam apprehendit rem, nisi quamdam in se habeat speciem , sive similitudinem , qupe etiam idea dicitur eius rei, quam apprehendit, atque in hanc ideam intuens dicitur rem apprehendere . Idea ipsa dicitur apprehensio obiectiva, actus tui ideam intuendi, apprehensio formalis. C A P. I I. De Individuo , Unioersali, O Essentur ..INdi .iduum est res determinata omnino , atque unica , uti Plato , Alcibiades. Universale est id, quod in multis inest , ideoque per se nondum satis d terminatum est, neque enim ex illis multis, in quibus inest, hoe potius quam illud designat, veluti homo, quo quidem ipsam hominis naturam intelligi

mus,

15쪽

6 LOGICA

mus, nihil praeterea. Est autem natura hominis in Paulo , in Antonio , in Caesare , aliisque ; neque horum tamen unum potius designat, quam alliam. Essentia rei est illud primum , quod inest in re, a quo eaeterae omnes eiusdem rei proprietates manant ; ideoque dicitur essentia hominis esse animal rationale ; videntur enim aliae hominis proprietates ab animalitate , & rationalitate pendere. De essentia rei dicendum erit alias.

INdividuam quamque rem considerantibus universislia oecurrunt non plus quinque , genus, differentia, species, proprium , & accidens; ac genus quidem , differentia , & species in ipsa rei essentia elucent,

proprium , & accidens extra essentiam sunt posita . Etenim essentia cuiusque rei duabus sere partibus continetur , uti essentia hominis, quae continetur animalitate, & rationalitate; atque harum partium altera est communior, veluti animalitas , quae eommunis est, & hominibus, & bestiis; altera minus communis, veluti rationalitas, quae hominum est propria. Pars communior genus est; minus communis differentia ; quod ex utraque coalescit, spe

cies.

Quapropter genus definitur id , quod inest in

16쪽

PARSI. Imultis, tamquam pars ellentiae communior . DiiD- .entia id quod inest in multis tamquam pars esse nistiae minus communis. Species id quod inest in multis tamquam tota essentia. Ea porro dicuntur esse eiusdem speciei, quae eamdem essentiam habent. In unoquoque individuo sunt quaedam , quae ad egentiam adiunguntur, ut in homine potentia ridendi , loquendi, ambulandi, color praeterea , & alia id genus. Quod si essentia sine adiuncto manere non potest , hoe adiunctum dicitur proprium; & proprium quidem quarto modo, si omnibus eiusdem speciei individuis eonvenit, & soli, & semper, uti potentia ridendi, quae omnibus hominibus convenire creditur, & solis, & semper. Quod si essentia sine adiuncto manere potest, adiunctum dicitur accidens . Quapropter proprium definitur id quod inest in multis tamquam ab egentia inseparabile . Accidens vero id , quod inest in multis tamquam ab egentia separabile . .

De Categoriis. SUnt quaedam naturae usque adeo inter se diversan. ut non videantur uni generi posse subiici; etenim in ratione ipsa essendi non conveniunt, quemadmodum locus, & tempus, quae non uno eodemque sunt inodo, nec habent. quidquam commune . . Hae

17쪽

Hae naturae dicuntur praedicamenta, sive categoriae , quas Aristoteles numerat omnino decem, Alii Uciores faciunt. Sed Aristotelis hae sunt; su stantia, quantitas, qualitas, relatio, actio, passio, Iocus, tempus, situs, habitus.

Substantia est id , quod ipsiim est per se, uti homo , arbor, lapis, quae sunt ipsa per se; non sic rotunditas, aliique modi atque affectiones, quae per se esse non pontini, sed indigent substantiae , cui adhaereant. Ideoque substantia dicitur subiectum modorum aliarumque affectionum. Hae autem dicuntur

actus substadtiae, sive formae. Quantita est id, quod respondetur quaerenti sive de rebus multis, quot sint; sive de una, quanta st. In his autem, quae respondentur, sunt multitudo , & numerus , & extensio , & duratio; haec itaque ' in quantitatibus numerantur; & extensio quidem quantitas continua dicitur, quod habet partes smul iunctas, & continuatas, itemque tempus. Numerus vero quantitas discreta appellatur, quod habet partes disiunctas, & separatas . - - Qualitas est id quod respondetur quaerenti, qua lis sit res; in his autem , quae respondentur, sunt calor , frigus , durities, mollitudo , & alia , ac si de re quapiam intelligente sermo est. scientia, virtus, aliique habitus. Secundum qualitatem dicuntur res inter se similes, secundum quantitatem aequales. Relatio est nexus duarum rerum , quo fit ut una intelligi nequeat, nisi ad alteram respiciatur, uti in

18쪽

PARSI. s

ter servum, & Dominum ; nam intelligi servus non potest, nisi respiciatur ad Dominum quempiam. Quae sic nectuntur, quatenus sic nectuntur, relativa a inpellantur; quae nullum habent talem nexum, dicuntur absoluta , uti Paulus, & arbor . Categoriae reliquae satis per se manifestae sunt. CAP. V. De Terminis.

J Ermini sunt voces ad ideas rerum significandas

inventae, quae multis modis dividuntur. Primum alii sunt termini abstracti , alii concreti. Abstractus est qui formam tantum significat, uti rotunditas, rationalitas, scientia. Concretus est qui formam simul, de subiectum significat, uti rotundum, rationale, sciens. Secundo alii sunt termini contradictorii, alii contrarii . Contradictorii sunt duo termini, quorum unus negat praecise alterum, uti homo, non homo. Inter hos nullum est medium ἰ nam quidquiis est, oportet alterum horum esse. Contrarii sunt duo termini, quorum unus negat alterum, & praeterea aliud ponit. Uti satur, caeruleus; nam cceruleus negat flavum,& praeterea ponit caeruleum. Inter hos datur meis dium; sunt enim multa neque flava, neque caerulea.

Tertio , alii termini sunt universales, alii particuis Iares , alii singulares. Universalis est, qui omnia M

19쪽

Io LOGICA iusdem speciei individua significat singulatim sumpta,

uti omnis bomo; quo intelliguntur Socrates. Lysias , Phcedrus, Alcibiades, aliique singuli. Particularis est, qui non omnia , sed aliqua tantum individua significat , vel unum dumtaxat indefinite, ut quidam b miserivet quidam bomo , quo unus aliquis homo significatur, neque definitur quinam . Singularis est , qui unum tantum significat individuum , idque definit , uti Socrater. Quarto. Alii sunt termini distributi, alii non distributi. Distributus est, qui omnia singulatim individua fignificat, quibus convenit tale nomen. Ita omnis homo est terminus distributus , fgnificat enim singulatim individua omnia , quibus convenit nomen Nmo. Etiam terminus singularis est distributus uti

Socrates', nam licet unum tantum significet , tamen quia unus tantum est , cui tale nomen conveniat isgnificando unum, significat omnes. Haec de apprehensione .

PARS

20쪽

C A P. I. Ouid sit judicium. Quid ellus Termini. Iudietum est operatio mentis, qua aliquid de ali.

quo iudicamus, sue affrmantes, sive negantes. Eaque etiam propositio dicitur mentalis, sive interna. oratio, quae iudicium exprimit, propositio externa appellatur. Id, de quo iudicatur, dicitur subiectum propositionis; id, quod iudicatur, praedicatum , sive a tributum. Ambo autem dicuntur termini, & materia propositionis. Fac ita iudices: Socrates es sapiens; Socrates O sapiens sunt materia, & termini propositionis. Soerates subiectum praedicatum. Nulla est propositio, quin per eri exprimi posisit , veluti si dixeris: Marcus amat, quod idem deiae larari potuit dicendo e Maretis e I amans. Vox es a Logicis dicitur copula. Significat actum, quo mens assirmat, ac si adiungatur adverbium non , significatactum , quo mens negat. Declarat etiam connexi nem subiecti cum praedicato, quae connexio forma

propositionis ab Logicis dicta est. B a CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION