Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LOGICAEC A P. II.

De quantitate Propostionis.

1Iantitas propositionis est subiecti, ad quod proo

positio pertinet, amplitudo. Idque attendentes Logici, propositionem dividunt in universalem , particularem , de singularem . Propositio universalis est illa, cuius subiectum est terminus universalis, veluti omnis homo es current . Particularis est , cuius subiectum est terminus particularis, veluti: quidam bomo es eurrens; singularis , cuius subiectum est terminus singularis veluti e

Antonius en currens.

C A P. III.

De Oualitatibus Propositionis essentialibuρ. I Ropositio, quae assirmationem habet, nullo mo do esse potuissEt, sine tali a firmatione, & sane propositio: Phaed=us en pulaber, quae affrmativa est , non potuisset existere , nisi talis extitisset assirmatio . Idem de negatione dici potest. Itaque assirmatio,& negatio dicuntur qualitates propositionis essentiales, & necessiariae; qua enim in propositione insunt, essentialiter, & necessario insunt. Qui assirmat, praedicatum identificat, sive idem facit Disitired by Corale

22쪽

P A R s D. 33 facit cum subiecto, & sane qui dicit: mirgilius ea poeta, perinde facit, ut si diceret, Poetam quem piam eumdem esie ac Virgilium. Contra qui negat, praedicatum a subiecto distinguit, & sane qui dicit: Almander non es poeta , perinde facit, ut si dieeret, poetam quemlibet ab Alexandro distingui, idest

Poetam neminem eumdem esse, atque Alexandrum. In assirmando praedicatum numquam est distria butum , ea est assirmationis vis, in negando semper. Et sane si assirmando dixeris: Cieera eri orator, non tu quidem intelliges omnis orator , sed orator quidam. At si negando dixeris: Alexandeν non es poeta , non intelliges sane poetam unum aliquem , sed ullum omni

uo Poetam .

CAP. IV. De Qualitatibus Propositonis aecidentalibus. ΡRopositio, quae vera est i quantum quidem in se est , potuisset esse non vera , veluti: Cicero es erator, quae propositio est vera , sed potuisset Cicero

oratoriam artem non exercere , ac tum propositio

eget non vera . Idem dicendum de falsitate . Hane ob rem veritas, & salsitas qualitates propositionis accidentales dicuntur. Sed veritatem, falsitatemque propositionis expli-eemus. Est ergo veritas conformitas propositionis cum

objecto. Dicitur autem propositio consormis objecto, si

23쪽

r4 LOGICA

si subiectum, & praedicatu in in propositione ipsa se

conne fiuntur , quemadmodum connectuntur extra prompositionem, & , ut aiunt, a parte rei. Cicero es rator , propositio est vera . quoniam Cicero, ω orator in propositione ipsa identificantur , neque minus identificantur a parte rei. Quod si subiectiim , &praedicatum aliter in propositione connectuntur, allia ter a parte rei, propositio disormis dicitur ab obiecto suo. Haec diformitas est propositionis salsitas. C A P. V. De propostionibus oppostis. ΡRopositiones oppositas eum dicunt Philosophi

eas sere intelligunt, quae simul verae esse non pos. sunt. Harum duo genera ab logicis maxime contaderantur; propositiones contradictoriae , & contra

riae a

Propositiones contradictoriae duae sunt propotationes , quarum idem subiectum est , idemque praedicatum, una assirmat, altera negat: est autem subiectum vel universale in una , & particulare in alia tera , vel singulare in utraque . Itaque: omnis homo es currens , aliquit homo non es currens propositiones sunt contradictoriae . & similiter contradictoriae sunt: Labienus es Imperator, Iabienus non eri Imperator. Tritum est proverbium inter contraductorias medium nuti Disiligod by Cooste

24쪽

nullum esse , euius proverbii haec vis est; Duae propositiones contradictoriae neque ambae simul verae ense possunt, neque ambae falsae , sed oportet semper illarum unam veram esse , salsam alteram. Quod satis manifestum est in exemplis, quae supra attulimus. Propositiones Contrariae sunt duae propofitiones, quarum idem subiectum est idemque praedicatum,

una affirmat, altera negat; subiectum autem in utra inque universale est, veluti omnis homo es currens , nullus homo es currens . Inter propositiones contrarias datur medium , nam quamvis ambae simul verae eme non possint, possunt tamen ambae simul esse salis . Quod manifestum est in eo,

quod modo adduximus, exemplo. Fac enim alios curia Tere, alios non currere . Falsum est cum illud e omnis b

mo es currens ; tum illud : nullus bomo es current.

uae ad veram oppositionem requirantur. illa interdum putemus opposita esse quae mianime opposita sunt, tria animadvertere oportet, que ad veram oppositionem requiruntur. Primum ut id , de quo agitur, secundum eam in dem pirtem in utraque propositione accipiatur ; nam neque contradictoriae , neque omnino oppositae i r positiones sunt : i'b trus est pulab r , ragdrtis non est iober ; si altera pu chrum oculis iassi rIux L, altera ne inge L pulciuum manibus. Securb

25쪽

i 1 LOGICA

Secundo ut id, de quo agitur, secundum idem tempus in utraque propositione accipiatur; non enim opponuntur: Antonius est disputans , Antonius non es disputan/, si prima assirmet disputantem esse pridie idus, altera disputantem esse neget ipsis idibus. Tertio idque maxime attendendum est ut si res, qua de agitur , relativa st, secundum eumdem respectum in utraque propositione accipiatur. Itaque non opponuntur : C .r e I smilis , Cassar non est I ,ηilis, si dicatur similis Tullio, non similis Semproni o . Haec sere animadverti solent ad oppositionem propositionum dignoscendam; quae tamen ex ipsis contradictoriarum, contrariarumque propositionum definitionibus ducta sunt. C A P. VII.

Aliquot Propositionum Forme.

SI subiectum , & praedicatum necessario connectuntur, propositio dicitur nece Taria, si connectuniatur per accidens , dicitur contingens. Itaque Deus es bonus , propositio est necessaria. Caesar es currens, propositio est contingens.

Si subiectum , & praedicatum connecti possunt, propositio dicitur possibilis; si non possunt, imis possibis. Itaque: Caesisr ere currens . propositio posisbilis est. Caesar en Deus, impossibilis.

26쪽

Si subiectum, & praedicatum connectuntur posita conditione aliqua, propositio dicitur conditionalis , si conditione nulla , absoluta. Itaque Caesar , si amat virtutem laudandus es, propositio est conditionalis. Caesar eri laudandus , propositio est absoluta.

27쪽

PARS III.

DE DISCURSUC A P. I. Discursus quid si quid Syllogismus , O quotuplex.

Miscursus est operatio mentis , qua una propositio ex aliis colligitur, veluti si ex his propositionibus i omnis homo es current. Caesar es homo, te tiam colligas. Caesar eri currens . Discursus , qui cogitatione fit , dicitur ratiocinatio , sive argumentatio interna; oratio, qua ipse exprimitur , argumentatio externa . Propositiones , quibus argumentatio constat, dicuntur materia proxima argumentationis; termini, quibus hae ipsae constant , materia remota. Ac propositiones quidem , unde alia colligitur dicuntur antecedens, quae vero colligitur , conclusio , sive consequens; connexio autem, quae est inter utrasque, consequentia dicitur. Syllogismus est argumentatio, in qua una propinsitio colligitur ex duabus; ac cum hae duae praemissae dicantur, quae primo loco ponitur, maior in scholis appellari consuevit, quae secundo minor. Illud itaque: omnis homo es animad Caesar erit homo; ergo

Caesar es animal, syllogismus est; illud primum: omnis homo es animal, major; illud alterum: Caesares

28쪽

consequens.

Nullum fere argumentum reperies, quod ad syllogismum deduci non possit; sed syllogismorum multa genera. Illa vero praecipua: simplex, comprexuς, conditionalis, copulativus, disiunctivus. De his ergo singulatim.

A Xiomatis Ioeum tenet apud omnes: quae identificantur cum tertio quopiam , eadem identificari quoque inter se . Quare si propositiones assirmativae duae sint, in quibus duo termini identificentur cum tertio quopiam, uti hae r omnit bomo es animal r C. far es homo ; in quibus termini duo Caesar cis animalidentificantur cum tertio bomo , colligi poterit, eos.

dem identificari inter se . Sic in exemplo, quod a tuli , colliges , Caesar , ω animal identificari inter se; quod quidem tertia quadam propositione exprimes , eaque affirmativa, dicendo: ergo Casin es Gnimal.

Item axioma est, duos quosque terminos inter se distingui, quorum unus identificatur cum tertio , alter ab eodem tertio distinguitur . Quare si propo-stiones duae sint, assirmativa una, altera negativa, in quibus duo sint termini, unus quidem cum tertio C a quo-

29쪽

2o LOGICA

quodam identiscatus , alter ab eodem tertio distinctus , poterit colligi duos hosce distinctos ee inter se; id quod per propositionem aliam , eamque negativam exprimetur.

Exemplum. Propositiones duae sint. Ntilius Phialosopbur es miles. Caesar eri philosopbus . Sunt in his duo termini: Caesar & miles; ac Clasar identificatur cum tertio Philol opbus in secunda propositione , quae assi maliva est; miles veto distinguitur ab eodem tertio in prima propositione , quae est negativa ; colligi ergo potest propositio alia : Ergo Caesar non es miles , qua declatatur Caesarem distingui a milite.

Syllogismus alterutro ec his modis consectus,

dicitur simplex, ac definiri potest syllogismus, in quo

termini conclusionis in praemissis inveniuntur, vel ambo identificati cum tertio quodam , vel alter quidem cum tertio identificatus, alter ab eodem tertio distinctus. Termini conclusionis, qui in praemissis etiam inveniuntur , unusquidem in una, alter in altera, dicuntur extrema. Is quidem , qui in maiori invenitur, dicitur maior terminus, qui in minori , minor terminus. Tertius vero ille, qui in utraque praemissa invenitur, dicitur medius terminus.

30쪽

Octo regulae IIIlogismorum simplicium . D syllogismos simplices recte consormandos octo

regulae tradi solent, quas statim paucis explico . Reg. I. Medius terminus in conclusionem ne ingrediatur.

Reg. II. Termini in syllogismo sint non amplius

tres : maior, minor , medius.

Reg. IlI. Ne qui terminus in conclusione universalius accipiatur, quam in praemissis . Reg. lv. Medius terminus in una saltem praemissatum distributus sit. Reg. V. Ex duabus praemissis negativis nihil

Reg. VI. Ex duabus praemissis affirmat puis conclusio sequitur assimativa . Reg. VII. Ex duabus praemissis particularibus conclusio nulla sequitur. Reg. VIII. Conclusio sequitur debiliorem par. tem. Quod ita accipiendum est, quasi propositio negativa debilior sit, quam assirmativa; particularis quam universalis . Ut intelligas si una ex praemissis assirmativa sit, altera negativa, debere conclusionem negativam esse; & particularem, si una ex praemissis uniuersalis sit, altera particularis .

Haec si rite observentur, valebit syllogismus utique

SEARCH

MENU NAVIGATION