Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

concessis praemissis consequentiam quoque oporteat concedere; quod si etiam praemissae concedendae sint, valebit syllogismus non tantum ex vi formae , sed etiam ex vi materiae. C A Ρ. Iv. De Sollogismo compleκo. SI qui terminus eertam habuerit relationem ad alium terminum , hic autem cum alio identificetur , eamdem relationem habebit ille etiam ad hunc alium . Quare si propositio una declaret unum terminum certam habere relationem ad alium; tum pr positio altera declaret hunc alium identificari cum alio quodam, colligi poterit illum ad hunc eamdem

habere relationem.

Exemplo sit hoc. Homines sunt cupidi gloriae iquae propositio declarat, homines certam habere relationem ad gloriam; si altera propositio , gloria sres inanis , quae declarat gloriam identificari cum requadam inani. Hinc sane existet conclusio, ergo homines sunt cupidi rei inanis, qua exprimitur homines ad rem inanem eamdem habere relationem, quam habent ad gloriam . Syllo sinus ad hunc modum compositus vocatur syllogismus complexus; ac deisiniri potest syllogismus, in cujus praemissis unus terminus certam habet geo by GOoste

32쪽

bet relationem ad alterum ; hic vero alter identi si-catur cum tertio, unde colligitur primum illum . eamdem babere relationem etiam ad. hunc tertium. CAP. Via

De Duogismo Conditionali. ΑNtequam syllogismum conditionalem expono isti re convenit, in propositione quavis conditionali, conditionem ipsam dici antecedens; id , quod posita conditione sequitur, dici consequens. Sic in illa : Caesar. si est fur , en improbus r si es fur , est

antecedens ς es improbus d consequens. Si propositio huius generis assii matur, tamquam maior , potest syllogismus confici duobus modis, nam vel in minori ponitur antecedens, ut in conclusione ponatur consequens; vel in minori negatur consequens , ut in conclusione negetur antecedens ver.

gr. sit maior illa: Caesar , si es fur , es improbui , syllogismum, vel concludes hoc modo es fur, ergo e r improbus. Ubi minor ponit antecedens es fur;

conclusio. ponit consequens: eri improbus. Vel hoc alio modo: nis es improbus , ergo ne fur quidem ;ubi minor negat consequens: est improbus . Conclusio negat antecedens es fur. Hinc illud invaluit. Posito antecedente ponitur consequens: sublato consequente tollitur antecedens . Erraveris autem si contrario modo colligas;

33쪽

24 LOGICA

nam neque posito consequente antecedens eontinuo ponitur , neque sublato antecedente continuo tollitur consequens. Ideoque nihil efficies si coneluseris :es improbus, ergo ct fur ; neque si concluseris: non es fur , ergo ne improbus quidem ; namque ut lar non sit, potest tamen improbus esse alio nomine. Sunt tamen , qui his etiam modis colligunt,

adiuncta in maiori propositione voce solum, nam si dixeris: Caesar, solum si es fur , est improbur , licebit utroque modo concluderer es improbus, ergo es fur : O non es fur , ergo ne improbus quidem . Syllogismus hoc artificio constructus dicitur eoninditionalis ; ac deiuniri potest syllogismus, cuius una praemissa conclusionem continet conditioni cuidam

adnexam a

C A P. VI. De Bllogismo evulatiust . SI plures termini ita se habeant, ut unusquisque

illorum caeteros omnes excludat; idque propositio una declaret; tum propositio altera unum illorum ponat, colligi sane poterit, reliquos non esse positos. Sit exempli causa haec propositio: hoe corpus non poteri esse O bomo , ω , ω arbor, qua propo-stione declaretur terminos hos tres , homo , bestia , ω arbor, ita se habere , ut unus quilibet excludat caeteros omnes; tum sit propositio altera: boe cor- pMP

34쪽

pus est homo ; illud sane tertium efficietur: ergo boecorpus non eri neque bestia , neqtie arbor. Huius generis syllogismus dicitur copulativus, ae definiri potest syllogismus , cuius una praemissa negat copulam multorum terminorum , praemissa altera unum horum ponit, ut caeteri omnes, quotcumque sunt, conclusione tollantur.

C A P. VII. De Bllogismo Disiunctivo. SI terminorum aliquot unum poni oporteat, hoe

autem posito, quicumque is sit, reliquos oporteat tolli , idque propositio una declaret, argumentatio duobus modis institui poterit; nam vel posito persecundam propositionem uno ex iis terminis, reliqui omnes per conclusionem tollentur; vel sublatis persecundam propositionem terminis omnibus, praeter unum , hic unus , qui reliquus est , per conclusionem

ponetur.

Sit exempli causa haec propositio: boe anImares vel terrestre, vel aquatile, vel volatiis , quae sane declarat, horum terminorum: terrefre, aquatile, volatile , unum necessario ponendum esse , eoque posito reliquos removendos. Iam colligi poterit, unum ex illis ponendo , tum removendo reliquos , hoc modo : est terrestre , ergo non s neque aquatile, neque molatile; sive caeteros removendo primum, tum unum,

Tom. III. D qui

35쪽

qui reliquus est, ponendo ad hunc modum: non es neque terrefre , neque aquatile , ergo Solatile . Syllogismus hoc modo constructus dicitur disiunctivus, ac definiri potest syllogismus , cuius una praemissa terminos particulares disiungit, quorum unum tamen esse oportet, ut vel uno posito negentur caeteri, vel negatis caeteris omnibus pIaeter unum ponatur hic unus.

De argumentatione externa.

Hoe Ioeo regnant vel maxime Rhetores, quorum argumentationes artificiosissimae sent; Philosophi, Scholastici praesertim , id unich student, ut argumentum quodque sic proserant, quemadmodum animo conceperunt ; propositis itaque praemissis ambabus quam brevissime , statim ad conclusionem pr Perant . Quae argumentatio syllogismus dicitur . Interdum etiam praemissam unam supprimunt , quae argumentatio dicitur Enthim ema, uti hoc: omnis bovi ο es animal , ergo Caesar es animal; suppresila est enim praemissa altera: atqui Caesar eri bomo. Perraro gradatione utuntur, quae argumentatio est, in qua propositiones aliae, atque aliae ita nectuntur , ut praedicatum cuiusque sit subiectum sequent:s , donec ad id perveniat, quod probari debet. ver. gr. si probandum sit, hominem esse sub

36쪽

stantiam , idque effciatur hoc modo: omnis homo es animaI, omne animal es .ivens, omne vivens es subsantia, ergo Omnis homo es subsantia, in qua una argumentatione syllogismi latent plurimi. Ad probandam conclusionem non satis est plerumque syllogismum unum confecisse; nam si eius syllogismi, qui confesus est, unam praemissam Ad versarius neget, vel ambas, conclusio minime probata erit, sed oportebit eam praemissam , quae negata fuerit, syllogismo alio probare ; idque iterum, ac saepius sacere, donec ad eum syllogismum pervenias , cuius ambae concedantur praemissae. Praemissas vero concedi oportebit, si eae sint, vel axiomata, idest universales quaedam propositiones , quae ipsae per se sunt notissimae, neque probatione indigent, uti r totum es mallus parte: non pο-rs idem fimul esse , O non esse, & alia id genus ,

vel id exprimant, quod unusquisque in se experitur,& sentit, ut si dicas , homines c gitant, volunt, ira suntur; vel demum si eae sint, quas adversarius, quo eum agitur, suis ipse rationibus ductus veras e Lis intelligat. Ubi huc pervenerit, consistet arguis

mentatio .

Neque minus argumentatio huc usque deducenis da erit, si conclusionem tibi ipse probandam susceperis, quam si aliis probare velis; nam tum denique probatam sibi quisque conclusionem habebit, si de sibi probaverit, tamquam adversario. Itaque haec valent etiam ad argumentationem internam recte instituendam. D 2 Inte D

37쪽

a8 LOGICA

Interdum Adversarius praemissam non negat, sed distinguit, idque tum facit, cum praemissa in duas partes trahi potest, quarum una videtur vera esse , altera falsa; unam autem adversarius concedit, alteram negat, ac tum quidem illa, quae negata est,

si res postulat, syllogismo alio est probanda. CAP. IX.

De Locrs. Loei sunt generalia quaedam eapita unde argumenta petuntur ad probandum quidlibet ver. gr. an te cedentia , concomitantia , consequentia tres sunt loci, nam si dixeris ortus es Iticifer, ergo δει mεκorietur, erit argumentum ductum ab antecedente; ac si dixeris Sol es in Canero, ergo jam es aesar, erita concomitante. Quod si dixeris : SOI eri in Casecro, ergo jam ver praeteriit, erit argumentum a consequentes

Multis modis, iisque inter se admodum diversa dividi possunt loci; quas divisones Rhetorici tradunt subtilius, nam copiam in dicendo, & ubertatem requirunt. Philosophi parcius haec tractant. N que tamen divisionem locorum hic praetermittam , quae est omnium notissima, in intrinsecos, & extrinsecos. Intrinseci sunt, qui in re ipsa insunt, qua de agitur , ut si quid probes a genere ver. gr. homo est animal, ergo vim habet sentiendi; argumentum quipin

38쪽

quippe ab animalitate ductum est, quae est in homine ipso, ut quae eius genus est. Extrinseci sunt, qui sunt extra rem, ut si quid probes exemplo aut auctoritate aliqua . Locorum intrinsecorum praestanti Dsmi habentur definitio, & divisio, de quibus pro pterea singulatim dicendum. C A P. X. De Definitione. DEfinitio est oratio explicans, quid sit res Com-

Ponitur autem ad hunc modum . Proposita ad definiendum re, quaeritur primum eius genus; ac si plura occurrunt, illud sumitur . quod minus late patet; tum qisaeritur differentia, quae omnibus , quotcum que sub definitionem cadunt, conveniat, non alii Sadiuncta autem generi disserentia existit definitio. Exempli causa proponatur homo ad definiendum . Piimum quod illi sit genus, quaeremus; &quoniam p'ura occurrunt: subsantia , vi Dens , an mal, sumendum erit animal , nam minus late pater, quam substantia, & vivens; cum autem rationalitas si differentia, quae omnibus hominibus convenit,

non aliis; idcirco duobus hisce simul iunctis, existet

definitio hominis : animal rationale . In definitionibus autem requiruntur haec tria . Primum ut definitio rebus omnibus conveniat, quae

ad definiendum propositae sunt, non aliis. Secundo,

39쪽

3o LOGICA

ut in definitione nihil supersit, nihil desit; Itaque

iis expositis, quae ad essentiam constituendam necessaria sunt, nihil praeterea adiungendum. Tertio , ut definitio sit clarior re definita , quod satis assequemur, si alias regulas eaque , quae modo tradita sunt, observabimus. Definitio alia realis est, alia nominalis. Realis est , qua definimus rem iam constitutam , nobisique propositam , ac suo nomine ab aliis notatam ;quae res cum sit nota, quaerendum tamen est, quod ejus sit genus, quaeque differentia, uti cum definimus hominem ; est enim homo res notissima, & apud omnes constituta iam, & determinata. Nominalis est , qua rem definimus aliquam , quam nobis ipsi arbitratu nostro constituimus , ac pro voluntate nominamus , ut si qui hominem aliis instructum sibi fingat, eumque preroton nominet, quaerenti autem quid sit prerotos , eius definitionem exponat: homo alatus, quae ipsa quoque genere, & differentia conis stabit . Mathematicorum definitiones nominales omnes sunt. CAP. XI. Dὸ Disi ione.

DIVisio est oratio, qua totum in partes tribuitur,

ac cum totum dico, intelligo etiam genus, quod in species uias tribuitur, quasi in tot partes. Tres

40쪽

Tres dividendi sunt leges; primum ut ne qua

pars omittatur; itaque male d vides animal in terrestre, & volatile, omittis enim aquatilia. Secundo ut ne pars una alteram eontineat, itaque male dia vides animal in aquatile, terrestre, volatile, fluviatile , nam fluviatilia in aquatilibus continentur . Tertio ut a toto ad partes singulas brevis sit transitus; quare ineleganter divides animal in terrestre, volatile, marinum, fluviatile; eitius enim ab animali ad aquatile venisses; unde ad ea , quae minus

late patent, marinum , fluviatile &e. facile descendi poterat. CAP. XII. De mentia , opinione , Ide. HActenus artumentationis naturam ,&causas ex posuimus, nunc de scientia, opinione, & fide dicamus. Sed primum quid sit propositio certa, quid

propositio evidens explicemus. Propositio certa est illa quam pro vera habemus, nulla actuali dubitatione interposita, uti haec: Urbs Romae, quae nunc florentissima est, existet etiaam cras; quam propositionem nemo sibi non habet

persuasissimam ; quamquam, si velis, dubitare de ea possis ; nam potest Urbs Romae hac nocte dirui, vel in nihilum a Deo redigi; quare propositionem , quamvis pro vera habeas, tamen intelligis posse esse falsam.

SEARCH

MENU NAVIGATION