장음표시 사용
311쪽
τRACTATIO BRET. 29 Idua , nec ab his satis cavere, etiamsi universales naturas consectetur ; sed diso, eam universales naturas utique intueri , ac licet individua quaedam, modo haec , modo illa , obversentur , eas tamen ab his probe distinguere. Idque vel indocti in aliquibus faciunt; ingeniosi in pluribus. Quis enim interrogatus de essentia hominis non respondeat, necessariam eam esse, de sempiternam . Quod numquam responderet, si de individuo tantum cogitaret, aut illam cum individuo quopiam confunderet. Quod s qui nolint concedere de essentiri universalibus; illos premere possumus de ira, de am re , de dolore , de gaudio, de cogitatione , de tempore ipso , & spatio, quae sane concipimus; neque tamen sensuum obiecta sunt: nam neque colorem habent , neque sonum , neque odorem , neque ullam ex illis qualjtatibus, quibus res sub sensum cadunt. Est autem in intellectu sita omnis ratio, euius naturam penitus discent, qui logicae diligenter operam dabunt, nam tota illa scientia intellectus naturam , & vim explicat.
REs, quatenus expetibiles tantum sunt, dicuntur
honae. Voluntas ergo , quae in volendis expetendisique rebus exercetur, dicitur versari in bono, aede finitur a multis potentia in bonum tendens.
312쪽
Igitur unaquaeque res & intellectus , & v luntatis obiectum est; est enim unaquaeque vera, quam tenus intelligi potest , & unaquaeque bona, quatenus potest expeti. Bonitas ipsa v. g. , oblectum est potentiae utriusque ; ut intelligitur , intellectus; ut expetitur , voluntatis. Quaedam expetuntur propter aliud, uti pecuniae quae expetuntur propter commoditates, quas afferunt. Ut autem sit aliquis expetendi finis, necesse est quaedam esse , quae expetantur propter se, cuius gen ris est scientia, quam expeteremus, etiamsi nihil liud. ex ea perciperemus. Appetitionem autem animi , seu voluntatem duae Potissimum causae creant, ratio, di instinctus quidam . Ratio, cum aliquid appetimus, quia ratione ducti dignum id este cognoscimus, ut appetatur; hic. que appetitus rationalis dicitur, quem qui sequntur, probi , & honesti appellantur. Instinctus apparet , cum rem propositam statim appetimus ex inclinatio- Ne quadam animi, antequam ratio ostenderit eam eia
se appetendam; ut qui ex adspectu inimici statim ultionem appetit. Qui instinctum sequntur, plerumque id appetunt, quod non est dignum, ut appetatur. Instinctus hi sunt multi, Se multis modis dividuntur. Hinc ira, odium , amor , aliaeque perturbationes, quae maximε excitari in anima creduntur ex
corporis coniunctione, de sensibus, de quibus instadicemus.
Appetitus, quem ratio excitat, dicitur appetitus
313쪽
rationalis, & ipse simul. & ratio dicitur pars animae superior . Appetitus , quem excitat instinctus, aliquis, dicitur appetitus irrationalis, & ipse, & instinctus, sensusve ille, a quo excitatur, dicitur pars
Existimant Epicurei , nulla re alia allici posse
animum , atque excitari, nisi voluptate , ideoque propter hanc unam expeti omnia . Quod dissicile probare possunt. Nam quamvis voluptas alliciat animum, & per se expetatur, cur alia esse non pos sunt, quae ipsum alliciant dignitate sua y Ac si animus ratione ductus cognoscat aliquid dignum per se
esse, ut expetatur; cur haec cognitio non satis sit ad voluntatem excitandam 3 Quam si sensus excitat ad voluptatem aliquam sbi expetendam , cur ratio e X.
citare non possit ad expetendam salutem Patriae ' Et sane quis putet Regulum voluptatem quamdam sbi quaesivisse , cum fidei conservandae causa ad certissimam crudelissimamque mortem proficisceretur Die es. Qui honesta , Et laudabilia sequntur,voluptatem in hoc ipso inveniunt , ergo voluptatem
Respondeo distinguendo antecedens, & haec voluptas est finis, quem quaerunt, nego. Et haec voluptas praeclaris actis' bus coniungitur sponte sua , etiamsi non quaeratur; concedo. Fateor igitur in honeste factis, voluptatem se in per esse aliquam ; sed nego eum , qui amicis bene faciat, & pro patria mortem appetat, id facere voluptatis suae cis usa; nam pcnunt
314쪽
amicorum bona , & salus patriae cara nobis esse ipsa per se. Dices. Tamen non potest voluntas in honestum ferri, nisi voluptate seratur aliqua ; neque Regulus
tantos cruciatus fidei conservandae causa toleravis set, nisi in hac conservanda voluptatem invenisset aliquam . Ergo voluntas numquam non sequitur voluptatem .
Respondeo dist. antecedens , nisi voluptate se ratur , idest nisi feratur cum voluptate; concedo, nisi feratur propter voluptatem; nego. Nam quidquid velit animus, sentit utique voluptatem quamdam in volendo; sed haec voluptas non est id, in quod sertur, neque quod vult, & omnino non est semper obiectum voluntatis. Nec Regulum credo in tantis cruciatibus tolerandis voluisse voluptatem gustare aliquam , sed fidem conservare. Praevalebat enim apud illum rei dignitas voIuptati; quam voluptatem non tantam percipere ex illa morte potuit, ut si voluptatem sequi omnino voluisset, non ei commodius suisset domi manere apud suos. Teneamus ergo, duo per se expeti, voluptatem honestatemque; ut illam expetamus, sensus quidam iacit; ut hanc, ratio. Et quoniam saepe accidit, ut sequi alteram non possis, quin discedas ab altera , illud firme tenendum est, honestatem esse semper voluptati anteponendam. Quod contra qui faciunt, peccant. Sed de hoc infra. Quamquam quaestio est Ionge maxima de hominis
315쪽
nis libertate , sine qua peccatum nullum esse potest . Est autem libertas potentia, quae in voluntate inest, ad opposita ; sve ad contradictoria: velle, & non Vςlle, quae libertas contradictionis dicitur; sive ad contraria , velle hoc , & velle illud, quae libertas dicitur contrarietatis. Dicitur etiam libertas a coactione , & libertas a necessitate; illa est, qua quis est liber ab omni vi extern , quae ipsum cogat; haec vero qua quis est liber ab omni interna necessitate, quae ipsum invi-eth trahat. Quam necessitatem inducebant, qui lato fieri omnia volebant. Hos supra repudiavimus. Quod si qui potest velle , aut non velle, estque ad utrumque plane indifferens, in neutram partem pendens ; huius libertas dicitur libertas indifferentiae,
quam vix umquam reperias; nam vix umquam acincidit , ut proposita re quapiam nulla inclinatione pertentetur animus, antequam velit, aut nolit. Dissicile est autem ostendere, libertatem nullam esse homini, ac cum rem velit, non potuisse illam non velle; quae libertas si tollatur, nemo parricida, nemo proditor in culpa erit, & frustra recte facta laudabuntur. Dices: Si in manu hominis est, ut velit, aut non velit, erit actus volendi omnino ab homine , non autem a Deo. Ergo aliquid erit non a Deo, quod est absurdum . Respondeo . Nego antecedens . Nam erit actus volendi & ab homine & a Deo. Idque valet
316쪽
in effectibut aliis omnibus, quos causae secundae faciunt, sed non idcirco eosdem non facit quoquo Deus; qui & effectus facit, & eausas facit, de faeientes facit. Dices: Si actum volendi in homine iacit Deus, homo non est liber; atqui est liber, ut vos vultis, ergo &c. Respondeo distinguendo maiorem . si actum faciens Deus tollat potentiam ad oppositum, concedo : si potentiam ad oppositum non tollat , nego. Actum igitur faciunt & homo, & Deus, sed ita ambo se gerunt, ut ponentes actum , potentiam ad oppositum non laedant, neque tollant; hanc enim actus ipse per se non tollit. Cum autem actum eumdem faciunt & Deus Sehomo , clara est in primis quaestio, uter horum sit primus . Volunt quidam Deum paratissimum esse ad actum quemlibet, ideoque concursum praestare plane indifferentem, quique determinetur a voluntate hominis, qui homo simul ut se determinat, & vult , Deus praesto est concursu suo, actum volendi de ipse faciens. Hunc Dei concursum simultaneum vocant,& in actu volendi quasi primum locum dant homini . Alii contra primum locum Deo tribuunt, volunt quippe, Deum non concursu quodam indifferenti ad actum concurrere , sed actum ipsum praedeterminare, quae praedeterini natio physica dicitur. Contendunt itaque, Deum non expectare actum hominis Disits λυν Corale
317쪽
nis , sed hune ponere , sic quidem , ut potentiam ad oppositum non laedat; in quo agit homo ; nam Deus hoc ipso actum facit, quia hominem agentem facit. Nobis in hae brevitate satis erit quaestionem indicasse. Dices: Si Deus concurrit ad actum quemlibet,
utrovis modo concurrat, concurrit ad actum pecca
ti. Hoc est absurdum. Ergo &c. Respondeo. Concedo majorem p distinguo minorem ; sed ante scire oportet, aliud esse materiale, aliud formale peccati. Materiale consistit in illo motu physico animi, & corporis, quem iacit, qui peccat ; quo in motu nihil mali est. Formale consistit in privatione illius consormitatis, quam actus habere deberet cum sempiterna , & immutabili honestate. Quidquid mali est in peccato, in hac privatione est. Nunc venio ad distinctionem minoris. Si
Deut concurrat ad materiale tantum peccati , absurdum id erit, nego: si concurrat etiam ad formale, concedo . Non enim absurdum est , Deum conis eurrere ad id , quod est bonum , quamvis absurdum sit, concurrere ad id, quod est malum . Efficit ergo Deus concursu, vel praedeterminatiorine sua peccati actum, uti eficit res alias omnes, in
quibus quidquid habent persecti, ipse essicit, impe
sectiones non essicit; impersectiones enim sunt ea. rentiae, & privationes, quas creatura trahit ab eo nihilo, unde educitur. Similiter in actu peeeati
quidquid boni est , Deus essicit, malitiam non es.ficit, sed etiam de his satis.
318쪽
De Corpore .HUmani eorporis formam paucissimis adumbrabo, ut loca ostendam , in quibus quaestiones praecipuae solent fieri. Anatomicorum , Medicorumque est, &has ipsas, Ze alias multo plures diligenter copioseque tractare . Corpus humanum componitur artubus, & trunco . Artus alii sunt superiores, alii in seriores. Superiores sunt brachia, & manus; inserioreS coxae, crura, & pedes. In his minus laborant Anatomici. Truncus dividitur in tres ventres, quorum supremus dicitur caput, medius thorax , infimus abdomen . Universum Corpus involvunt integumenta quatuor, quae communia dicuntur, quorum extimum est cuticula, quae tenuissima pellicula est, corpus quasi velans. Cuticulae succedit cutis, e qua surgunt ne vosi apices, qui papillae dicuntur. Interius habet curitis innumerabiles, & perexiguas glandulas, que mistia res dicuntur: per has excernitur sudor, qui per
poros cutis extra corpus manat.
Infra cutem pinguedo est, unctuosa materia, atque oleosa, membranaceis sacculis contenta. Haec quamvis pro integumento communi habeatur, tamen
in partibus quibusdam deest, uti in fronte, & labiis. Pinguedini subest membrana carnosa, quae & ne meis fibris, & carneis constat. Hoc ultimum inte-
319쪽
gumentum est. Sed iam pauca de ventribus dieamus, in quos truncus dividitur. De Capite.
CAput in faciem , & calvam distingui solet. Cati
va cranio fere continetur, magno osse , & cavo , cui superextenditur membrana pericranium dicta. In cranio cerebrum continetur, viscus praecipuum. Hoc membranae investiunt duae, quarum quae superior est , & cranio adhaerens , cum durior sit,& crassior dura mater , seu dura me ninx appellatur, altera, quae cerebrum ipsum contingit, tenuior multo , & mollior , pia mater, seu pia meninx . Dura mater processus habet duos, quorum alter in cerebrum alte penetrat, ipsumque in partes duas
dividit, dexteram & sinistram ἰ hic processus propter
formam falcatus dicitur, seu falx . Processus alter disiungit a cerebro partem quamdam , quae cerebeulum dicitur , quasi parvum Cerebrum . Porro cerebrum ipsum in duas partes dividitur exteriorem , & interiorem , quas vel ipse color distinguit. Exterior , quae etiam cortex dicitur, seu substantia eorticalis , tota cinerea est; interior, quae
est quasi medulla , & medullaris dicitur, albissima . Creditur corticalis pars glandulis contexta esse; &inde filamenta duci, quibus medullaris componitur;
ut per glandulas separetur tenuissimus quipiam hu- P p a mori
320쪽
3oo DE HOMINEmor, qui per filamenta, quasi per ductus quosdam
Cerebellum partes habet, uti cerebrum , ac cum medulla cerebri ad cerebellum propagetur, hinc eadem propagata longius, medulla oblongata dicitur, atque e cranio exiens seseque per vertebras cerviacis , & dorsi immittens spinalis medullae nomen a cipit. Atque haec omnia tenuissimis venis, & arteriis reserta sunt: oriuntur autem cum a cerebro, tum a spinali medulla nervi quam plurimi, qui late per totum corpus disperguntur; creduntur vero canales esse , per quos animales spiritus, sive tenuissimus levissimusque vapor per glandulas in cerebro praesertim excretus ad omnes partes derivetur. Horum nedivorum aliquot explicemus, qui ad nasum, adauies, ad oculos, & ad linguam seruntur; ac pauca de his quoque partibus dicentes caput hoc absolvamus. Unum par nervorum a cerebro oritur, qui ad nasum feruntur , & terminantur ad os, quod supremam nasi partem claudit. Duo hi nervi dicuntur processus mamillares; dictum modo os, quoniam creberrimis foraminibus pertulam est, appellatur cribrosum; per soramina insinuat se se substantia nerisvea, quae infra os per supremam, & interiorem nas partem in membranam explicatur, quam vocant pituitariam. Par alterum nervorum a cerebro proficiscitur ad aures pertinens, unde auditorium appellatur. Au-
