Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

si 4 PARS SECUNDA

institutione prava animum tenetum insecerundi,

pravisque erroribus imbuerunt i Quam saepe facili & tractabili puerorum indole ad vitia, efferentibus se plus justo adolescentum cupidita i-bus ad voluptates , nimia , quae viris familiaris quasi domestica, gloriae aviditate ad honorum ambitum , fligida demum senum temperie ad caelestes motiones respuendas abutitur ι Quid plura λ nullum malitiae suae otium facit pervicacissimus hostis, si Tertullianum audimus, Urger, instat a tergo & a sponte sine virium lassitudine,

N patientissimum quemque hac pugnandi pertinacia ita fatigat , ut tandem subigat , ita diu noctuque fortissimum quemque lacessit, ut domet. Habet enim homo ab innata sibi levitate animi es inconstantia , ut diu resistere non possit, si multum ab hoste tam assiduo, tam pertinaci impugnatur sed cadit tandem animo & succumbit. Nemo diu fortis , inquit Ambrosius laeustatur. Quid Samsone fortius 3 importunis tamen Dalilae precibus & blanditiis cessit. Quid Salomone sapientius potentiusque non potuit daemonis artem prudentia eludere , aut potentia soriatitudinem. frangere. Daemon igitur assiduus de pertinacissimus oppugnator , huic constanter obnitere ; ac ne aliquando ab eo vincaris, angeli custodis auxilium implora , cujus amor odium, fortitudo robur, constantia ipsam daemonis pertinaciam longe muliumque superat, ut ex dicendis patebit.

542쪽

M E T A P H Y s I C AE. sis II. valentior sit cuilos angelin ad alumni sui salutem connituendam , quam

daemon ad evertendam.

I. Propo- UATuo R. ad pernetam eusto sitio. da a m opus sunt, amor custodis in clientem, fortitudo, industria & constantia ; amor benevolum & officiosum in clientem reddit: fortitudo propugnat : industria artes & dolos e ludit: conriantia assiduum efficit, &ad latus a figit a II. Propositio. Angelus custos amat imprimis

clientem ; fortis eth ut propugnet ; industrius vedolos & flaudes daemonis eludat ; assiduus ut diu noctuque ad visitet.

- III. Propositio. Magis nos amat custos angelus , quam daemon odit. Non desunt sane amantissimo ac vigilantissimo custodi cauta amoris in nos ac benevolentiae singulariti cujus incitamen inta ex iisdem principiis mirabili industria ducit, ex quibus implacabile daemonis in nos odium existit. Odit uos daemon & insectatur, quod imagines Dei quem aversatur, nos ipsi simus ; quod

Christi assinitatem cognationemque nobis an videat quod nos sedi ex qua ejectus expulsusque est, Deus suffeeerit: quae tria angeli in nos amorem non mod5 excitant & alunt , sed etiam maxime augent atque inflammant. Cur autem di

ligit quippe Deum, & quidquid illi affine & eog

natum est. Qiud deinde Z munificentiam largitoris grata animi significatione prosequitur , ejusque amori quantum potest , respondet. Et quoniam Deum videt in homine, viva ac spiranti

543쪽

illius imagine , atrocius laetum a daemonetenn dem in se , deinde in homine eo magis diligit,qub ad ipsum propius accedit. Ut enim quisque gratia pluri in in valet apud Deum, ita ipsi caritasimus: itaque hominis, quem videt odio & male volentia daemonis turpiter deformatum, d labe peccati saepius infectu in , patrocinium suscipit. Ex quo dc illud consequens est nos ab angelo custode multo magis amari, quam adaeny one odio haberi. Odit quippe nos dae inon unis naturae viribus ; custos autem angelus cum naturae Inductione, tum gratiae viribus. Eodem nos deinde , quo Deum, amore prosequitur , qui amor in Deum summus est, idemque altioris ordinis. Eadem caritas, qirae suis in Uei sinum alis ipsum evehit& celerrime defert, ad nostram custodiam eundem demittit , dumque illi jus ad gaudia Lempiterna tribuit , vilissimi hominis obsequio adiadicit , a quo non naturae nostrae, que dimidia parte sui ipsi inferior, conditio ; non ipsa peccati labes, quae ipsi saepius adhaerescit, avocare unquam possit. Iam vero nostra cum Christo a finitas 3c cognatio quantum ipsi in nos amorem, quantam revelentiam ingenerat i Certe si Origeni fides est, ex quo Verbum divinum naburam humanam sibi arctissitne devinxit , tantus fuit beatorum spirituum in homines amor atque ob servantia , ut gloriosissimum sibi putent iis sua deserre obsequia , quos vident ad tantae dignitatis gradum evectos. Gaudent Christo in negotio salutis nostrae studium & operam adjungere, cujus metatis suam in gratia pene verantiam referunt acceptam. Norunt denique beatas illas sedes , e quibus rebelles angeli deturbati sunt,

544쪽

hominibus decieto Dei destinatas atque addictas, quos proinde tanquam socios gloriae sua: αparticipes aliquando futuros colunt imprimis Mobservant. Diligunt nos, inquit Augustinus, tanquam concives suos, cumque ipsos turpissimae sociorum desectionis & tam diuturine vacuitatis pudeat, ut homines beatis illis sedibus citissime inferant , inusta atque adeo suis ordinibus maculam deleant , nihil non moliuntur. Age enim, quam arcte haec tot amoris vincula caelestem illum custodem alumno devinciunt, quam constanter illius lateri assigunt, de ejusdem obsequio mancipant. Qii id i spirans Dei imago , frater Christi, concivis meus, quem Deus fidei meae & vigilantiae commisit, in partem illius, qua perfruor iacaelo, felicitatis veniet aliquando Uamna nostris ordinibus turpissima rebellium sociorum desectione illata res arciet, & maculam eluet Illius animae salus , tot certaminum quae Christus iIlius causa commisit, tot victoriarum quae retulit, spolium amplissimum ; sanguinis quem effudit & meritorum , qua; consecutus est , fructus uberrimus ; mortis denique quam sortiter obiit, justissimum piae mium t Permagni denique oomenti est ad Dei gloriam , a quo conditus , aAhonorem Christi , a quo redemptus ; ad fidei meae

commendationem , cui crςditus ι & ego ei laboranti ad solatium , pugnanxi ad victoriam, peticlitanti ad securitatem deero ξ amorem, studium , curam , vigilantiam. illi non impendam , cui Christus affinitatis gloriam ultro concessit , ut ad LJeum attolleret; sanguinem, ut ablueret ; vim Mefficientiam. meritorum , Ut Ndimeret

Illud etiam a cedit, quoi qWAni Chri-

545쪽

sto lucratur, procurator industrius , novi eidem gaudii & laetitiae friura sit aliquando in caelo seges ube trima. Ita est, amantissime & fidissime custos , salus alumni, quem Deus tuae custodiae tradidit, tuis vigiliis & curis semel constituta, laetitiam tibi pariet immortalem, fidem Christo tuam probabit , Sc gloriae tuae coronam ample magnificόque exornaoit. Non unius Dei tantum loria, sed tua etiam hic felicitas agitur. Minus eatus esses aliquando, si aeternam miser foret. Et quisquam de tuo in illum amore, benevolentia, studio dubitabit ὶ Amas profecto , & quidem constantissimh, quia eadem qua Deum caritate complecteris: tenerrime diligis, quia frater illius es affinitate gratiae, & amicus quam qui maxime benevolus : ad quaelibet munia erga alumnum tuum ultro ac sponte te objicis, colisque observantia singulari, quia ob summam quae illi cum Ver . bo divino est, conjunctionem suspicis. Iv. Propositio. Angelus custos plus Valet AG t tudine & industria in propugnando cliente, quam daemon in oppugnando. Tanta quippe illi inest sortitudo, ut vel Vuus anis gelus unius noctis spatio viginti quatuor millia Assyriorum deleverit, corporibus eorum in cineres redactis : tanta industria, ut nulla daemonis fraus dolus planὸ nullus sit, quem ignoret, aut subterfugere non possit, si velit. Praeterea cum eum homini regendo qui hujus universi finis est, Deus ipse praefecerit, rerumque omnium notiones ipsi ingenerarit in ortu ι conciliandis partibus niversi , cornponendis elementorum litibus, sedandis tempestatibus & corporibus immutandis non impar esse debet, nihil ejus fugere acu

546쪽

men, nihil excidere atque elabi animo , nulluserior intervenire, nulla incogitantia. Adde hostium nostrorum vires longiori temporis via dc periclitatione ab eodem perceptas. Sed cum haec qualiscunque sit vis &industria. illi cum daemone , cui nihil virium naturae excidit, communes sint, pugno dc vero Vanco stingularem quandam angelo custodi fortitudinem Mindustriam messe , quibus munitus , si lubet, daemonem vincere facillime possis. Quid ita λ quia Deus pro sua in nos benevolentia , certo quodam consilio custodiam tum animi, tum corporis, ipsi commisit , & nostrae salutis rationes crcdidit: Cum daemon hominem invadit , & a Christi fide cultuque nititur abducere , id permissu concessuque Dei tantum facit, qui aggi essiones illius non imperat , sed tolerat ; nec alia mente nos cum ipso sinit manus conserere, quam ut nobis vincenIibus coronam imponat. Id vidit Tertullianus , cum ministeria daemonum intra ossicio Dei providentiae, cujus est orbi, ipsique adeo homini consulere, primum ordinem nullatenus contineti docuit 1 sed intra secundum ejusdem providentiae quae malum culpae dc poenae procurat, ordinem conclusit. Qui fit ut maligni spiritus auctores quidem malorum sint , bonorum vero nunquam. Quidquod illorum vim coErcet Deus, potentiamque moderatur quamvis enim nobis obesse maxime velint , saepius tamen non pota

sint , quia pote ι isiorum sub potestate est, ex

Augustini mente. Maneat igitur illud ratumque sit, nos quotquot vivimus in terris, angeli custodis cistae aevigilantiae a Deo consulto dc cogitato esse eom-

547쪽

13o PARS SECUNDA

mendatos , nec ullum plane esse hominum, qui non ex illius mandato unum aliquem habeat ex infimo ordine auctorem consiliorum ,&periculo-riun depulsorem. Angelis quippe suis mandavit de te, &c. Christum quidem hominum caput Asequestrum apud se constituit , sed in partem tanti muneris angelos vocavit , sectos filii in causa falutis esse voluit. Nullum sive fidelium,sve infidelium, ne ipsiam quidem matrem suam, huic tutelae de custodiae subduxit , quam majori angelorum praesidio ac satellitio muniri oportuit. Versam ut scilicet in lubrico, quandiu hic degimus, & dissicili loco, undique hostium patemus insidiis : debuit igitur cuilibet nostium fidissi mum custodem Deus adjungere , qui a nobis

pericula propulsaret, irruentium daemonum impetus retardaret, consilium inter tot castis plenum prudentiae & fidelitatis daret, a lapsu sum-neret , omni ope ubique tueretur. Solet quippe Deus quoties muneri praeficit aliquem , iis instruere virtutibus quae ad illius gellionem requiruntur : debuit igitur angelo , cui me commendavit uni atque tradidit, non modo non deesse,

sed & pugnanti adesse et debuit majora parare praesidia , quam si huic ce muneri, ipso inconsul- eo aut permittente, sese obtrusisset; sicut a Principe majora suo quodam jure auxilia dux ille de

poscit, qui ipsius jussia, quam qui ejusdem injussit

aut certe permissu, Vrbis propugnationem suscepit. Deinde quantum acuit benevoli custodis tu dustriam , quantum virium addit & roboris haec semel suscepta mente cogitatio i Hunc , cujus latus tego , alumnum, meae fidei & clientelae commisie Deus , vadem me illius salutis constituis ,

548쪽

sed quanto magis valet ad Dei opem acceleraudam

Accedit 3c illud non leve adjumentum , quod

custodi angelo clientis intimae cogitationes vi plurimum pateant, quae daemonem ipsum latent. Quae corpo is nostri temperies, quae e complexio , qine cupiditas dominetur , quo demum cliens affectus animo sit, novit Vterque angelus ;arcanos vero animi sensus non novit. Sacrum

scilicet est quoddam, penetrale cor hominis, quod adire uni Deo concessum sit. In ipsam sese phantasiam & appetitum insinuant ambo , humores concient, spiritus concitant, quid plura ξ animam obsident, non occupant, & ut verbis D. Bernardi tar, adsunt, non insunt: unus Deus illabitui &ineth, unus secretos animi nostri sinus sensusque pervadit. Quin etiam ex variis motibus quos anima corpori imprimit, quid meditetur& agitet animo , Interdum conjiciendo assequuntur ι sed hae e conjectura levis , fluctuans & incerta : itaque Deus ut cordis angelo custodi penetrale pandat. Verbum suum tanquam speculum voluntarium ejus menti objicit, & intimas cogitationes explicat, quibus in regendo cliente juvari quadam eianus possit. In Verbo enim tanquam in nitidissimo speculo consilia plena sceleris& audaci.e detegit,

quae in Deum antia o concipit, ut in ortu extinguat; omnes machinationes quas molitur, ut e vertat; conspirationes quas daemones in eum con-

fiant, ut restinguat ; fraudes & dolos , ut declinet. Novit itaque Verbo velut indice, quid in nobis infirmum sit, ut protegat ε, quid ad Dei gloriam

augendam utile, ut promoveat et & ita daemone

scientior haud paulo atque potentior , astutiam

549쪽

prudentia eludit, virtute impetus frangit, castra demum & sanctas cogitationes menti injicit, injectasque custodit. si modo autem ZNimirum salutis nostrae rationes ex bono Voluntatis usu aptas suspensasque habemus , quae cum caeca sit, ipsius mentis cogitationibus regi ducique potissimum debet, ex quibus, cum ata sentimur, boni vel mali mores sequuntur. Tota igitur angeli custodis virtus & industria duabus partibu S continetui, ut pias sanctasque cogitationes , & similes in voluntate affectiones pariat, partas deinde conservet & augeat; eas porro parere proxime non potest: quare phantasiam ipsam primum , appetitum deinde sentientem adoritur,cuditque

mentem

in generet. Tota igitur angeli custodis vis & industria informandis phantasiae & componendis idolis , in moderandis deinde appetitus sentientis cupiditatibus , quibus in animum grassetur, maxime elucet. Exemplo res patebit. Ut Augustinus angeli custodis adminiculo caste quidpiam cogitare & velle possit, circumJectum spatium , & quae sensibus objecta extrinsecus occurrunt , occupat primum idem angelus : tum quae hujus virtutis fingendar imagini prodesse pota sunt, propius admovet ; quae obesse eidem, procul removet ; Vtilia nocituris , honesta turpibus ita permistet atque temperat , ut virtuti nihil amplitis officiant. Haec est tutela ac praesidium firmitasmum , quo nos Deus munit extrinsecus , ad mentem divini Vatis apposite : Immittet angeliuDomini in circuitu timentium eum o nec enim angelum intus habitare , sed extrinsecus adesse

corporatas Imagines , quarum pulsu feriat , M amorem virtutis voluntati

550쪽

duntaxat,& quasi excubias age te pugnat. Si quid turpe in oculos incuriit, hanc subito invadit facultatem, ut aditum praecludat ;& si non directe, saltem oblique , vires illius minuit atque infringit. Modo enim humores atque spiritus, quibus motus impuri excitantur, dissipat modo novatum imaginum pulsu alib appetitum abducit ; modo insita huic creatae pulcritudini domesticaque vitia detegit, modo fucatum nitorem deterit. Haec quam tu deperis, formae dignitas, flos est, qui subito marcescit. Latet , mihi crede . sub fucata illa specie, turpe nescio quid ac deforme, quod aliquando averteris. O li illam deformitatem nosses t 6 si eximiam Dei pulcritudinem cerneres, quantum illa odi i , quantum haec amoris in animo tuo excitaret is in autem castum quidpiam S pudicum oculis animoque illabitur, tum enim ver b custos industrius , humoribus & spiritibus evocatis, facultatem corroboTat, vegetiorεmque reddit. Sed volo sensum externum blanda illa specie jam occupatum , phantasiam turpioribus infectam simulacris & contaminatam, mollitum ac delinitum appetitum eiusdem illecebris ; injectam denique menti cogitationem S: amorem in voluntate excitatum, quae sunt prima quasi peccari tyrocinia ;pugno ego angeli tutelaris studio & opera haec blandie tuis voluptatis lenocinia posse superari. Cum enim facultates corporatas in potestate habeat , & humores peraeque ac spiritus qui ipsi animae tanquam instrumenta lubserviunt, movere

pro arbitrio possit, tenuiores humores colligit, quibus speciem foedae libidinis perpetuo concitet Q α agitet, ne menti semper ob velletur , spissis M

SEARCH

MENU NAVIGATION