장음표시 사용
511쪽
ser, licet in eo statu , in quo sumus, ad finem supernaturalem destinetur. Confirmatur affertio: in statu naturae purae sublunaria corpora cum caelestibus apta connexaque fuissent, caelestes item orbes in motu suo ab angelorum vi & efficientia pependissent : ergo etiam homines a custodia tutelaque angelorum : at
objicies : Angeli in statu naturae purae Vel fuissent ordinati ad finem pure naturalem , vel finem supernaturalem. Si primum, non potuissent hominem dirigere , perinde enim dire stione eguissent atque ipsi homines. Si secundum , nulla tum angelos inter & homines affinitas extiti Dsee ; illi enim ad finem supernaturalem, hi vero ad finem mere naturalem destinati fuissent, inter quos non est proportio.
Resp. quemcumque ad finem destinati fuissent angeli , potuisse tamen hominibus ad regimen custodiamque adesse , quia fuissent partes politicae hujus universi , quod sive ordinetur ad finem naturalem, sive supernaturalem , debuit a sapientia Dei artifice cum mutua partium coibgatione condi, adeoque cum dependentia inferiorum a superioribus, & dominio superiorum in inferiora. Hic quippe partium inter se concinentium ordo universo ex natura rei congruit, cumst opus sapientissimi artificis. Porro in sententia eorum qui censent angelos a lege naturali deficere non posse, facillimum fuisset angelis homines dirigere ac tueri. Et quamvis peccare potuissent, Deus utique pro sua aue oritate , spe adicvj aspraemii huic statui proportionari, aut metu poenae constitutae , ad id officii adigere potitisset. IV. ΛssERTIO. Beatae Virgini suus etiam
512쪽
affuit ad tutelam angelus. Probatur argumento tum negativo, tum positiΥΟ ; negativo quidem , quia nulla lex debuit beatissimam virginem ab hae communi lege eximere ; positivo autem , quia angelus B. Virgini ad custodiam appositus, tum occasiones peccandi, tum imminentia corporis pericula , in quae arte& fallacia daemonis incurrere potuit , longius ab ea propulsabat. Deinde de rebus occultis instruere poterat 1 & vero de conceptione B. Ioannis
Baptistae, de fuga in AEgyptum ερ reditu instruxit ; hinc sic arguo : angelorum opera indiguit B. Virgo ad ea quae spectabant filium , agenda: ergo potiori jure tutela indiguit circa ea quae ipsam attinebant. Imb duplici custode angelo indiguit, & quatenus mater Christi , & quat
nus persona privata erat, ut jam insinuavi.
Objicies : Virgo fuit sub singulari Dei eust
dia : ergo non indiguit peculiari angelorum tutela. Confirmatur, quia non necessaria erat illa custodia B. Virgini, ut revocaretur a malo, erat enim in bono confirmata , nee ut excitaretur ad
bonum quia a Spiritu sancto regebatur. Resp. nego conleq. Licet enim B. Virgo sub singulari Dei custodia fuerit, tamen decrevit illam custodiam per angelos tanquam per immediatos ministros & executores suae providentiae exercere. Ad confirmationem , resp. ad utrumque opus habuisse angeli tutela , quia Deo statutum erat ipsam a communi labe immunem prastare, tum interius illuminando per Spiritum Linctum, tum exterius per angelos custodes impedimenta removendo , hine Inseres duo, I. omnes homines , etiam vitae
513쪽
famnioris tutela angeli indigere hinc malὸ aD
severat Clemens Alexandrinus lib. 7. Strom. perfectos in omni virtute ερ emeritos fideles ad eum statum perduci aliquando, in quo custodis angeli opera non indigeant, sed ipsi hanc custodiana praestent sibi. x B. Virgini angelum malum a Lucifero fuisse destinatum. v. AssERTIO. Nec animabus separatis, sive beatae sint, sive damnatae, nec ipsis angelis bonis ac malis angeli ad custodiam adsunt. Probatur prima pars : quia finis custodiae angeli est co secutio vitae aeternae per bona opera , quandiu in via sumus : anima separata, si jam beata , est intermino , & ita a fine suo deficere amplius non potest, nec proficere in virtutis studio , quia extra viam: si damnata, in malo obfirmata nullum habet poenitentiae .l0cum, nec ad bonum promoveri, aut a malo revocari potest. Idem argumentum
Valet pro. angelis, qui vel beatitudinem suam depti sunt, si boni , vel ad inferos jam detrusi sint, si mali, apud quos non est poenitentiae locus , hinc
cum angeli circa animas separatas officiis quibus dam defungi dicuntur , . 't cum angeli animam Lazari Luc. 16. in sinum Abrahae deferre dicuntur , aut in igne purgatorio patientes conso- Iari, haec munera non praestant animabus separatis ex officio custodiae stricte sumptae , quae ad salutem requiritur , sed ex officio custodiae late sumptae, &improprie dictae, ut obsery anz Theologi.
514쪽
f. V. Glandiu duret angelorum custodia. peculiaris
CONFEci Mus hactenus , ut regnis dc communitatibus, ita singulis hominibus aprosi- tum a Deo angelum custodem. Hic examinandum superest, quandiu duret illa custodia. I. ASSER Tio. Angeli custodia specialis ab ipso hominis ortu ad mortem usque durat. Probatur triplici argum epto, quorum primum ducitur ex Dei bonitate , secuo dum ex malitia daemonis, tertium ex statu hominis.
Ex parte Dei bonitatis : quandiu homo invia est, exigit ratio divinae bonitatis , ut nuRquam ex toto hominem penitus deserat. Ratio est, quia eatenus aliquid subditur universali providentiae entium , quatenus aliquid participat deesse : debet igitur homini pro conditione illius
providere, tum revocando a malo, tum ad bonum impellendo : ergo angeli custodia homini in via constituto deesse non debet. Consequentia patet ex principiis quae s. i. hujus articuli jecimus ; angelorum enim custodia est executio quaedam divinae providentiae circa hominis facta ex
Ex malitia daemonis : Angelus bonus propensior est ad hominem juvandum custodiendumque, quam malus ad eidem nocendum M oppugnandum et quia angelus bonus non tantum nativa bonitate, sed & caritate qua sertur in Deum,& gratia adjutrice, qua ab eodem corroboratur, in salutem nostram propendet ; daemon Verosolis naturae viribus, dc perversa voluntatis indole
515쪽
in odium & perniciem nastram accenditur : at angelus malus perpetuo nobis infestus est , ubique insidiatur , nullumque nobis otium facit: ergo dc bonus angelus nobis , quandiu in hac vita degimus , adesse debet ad custodiam de sensiod Smque. Et vero semper adest nobis pugnantibus , si D. Bernardum audimus serm. 3 o. super Cant. Ipse enim est, qui in omni loco sedulus quidam pedissequus anima , non rassat sollicitare eam, assiduis suggessionibus monere, dicens : Delectare
in Domino. dc serm. 39. in Cant. Noveris hujusmodi animam nunquam esse sine angelorum custodia, qui eam amulantur in amulatione , solliciti viro
tuo servare virginem eastam exhibere Christo. Ex statu hominis r quandiu homo in via est, infirmus ex se se de imoecillis , multisque adeo prolapsionibus & morbis animi obnoxius ;ange Ius vero custos quasi medicus, a quo infirmitas illius curetur, & imbecillitas a lapsu sultentetur: at medicus nunquam deserit infirmum , quandiu spes aliqua salutis affulget ι hinc angelus nullum peccatorem prorsus deserit, nisi cum spes salutis est omnino praecisa. Objicies : Angeli siape ascendunt in caelum, preces nostras Deo oblaturi , & indidem de
Icendunt, ad nos beneficia relaturi: at in terra non ersantur, cum in caelo sunt: nec cam a Deo ad terram mittuntur , in caelo remanent. 2. Ex Isai s.
Angeli dicuntur nos deserere : Auferam, inquit , spem ejus, se erit in direptionem, id est, ut glos se vertit : Auferam illi angelorum eustodiam. &Hierem. Curavimus Bab lonem, ct non est
Resp. ad I. LicEt angelus hominem interdum
516쪽
deserat loco , non tamen deserit quoad effectum custodiae, quia etiam cum degit in caelo, quid circa clientem agatur, probe novit: inde , n quod periculum ipsi immineat, momento temporis revolaturus ad praesidium. Deinde licet loco absit interdum, semper tamen adeli visua de efficientia , quatenus ejus temperiem ante discessum disposuit, quae proinde daemonitesistendo non penitus impar sit. Ad 1 dist. Angeli dicuntur nos deserere, Omnino & simpliciter , nego et secundum quid, concedo. Deserunt enim , sicut Deus dicitur nos deserere, quatenus permittit nos pati aliquem defectum vel poenae vel culpae ; ita tamen ut gratia sua nobis adsit , si ipsa uti volumus. Ita angeli dicuntur nos deserere, quatenus non impediuot, ne adversi quidpiam patiamur ; vel quatenus auxilium differunt, dum nos cum hoste vices experiri sinunt, qui tunc temporis multum tentando & oppugnando proficit, & in graviora nonnunquam peccata impellit. Sic Babylon-domus Israel ab angelis derelicta, quia angeli earum custodes non impediverunt quin tribulationibus subderentur, inquit D. Thomas a. 6. At certe nunquam
penitus deserunt , nisi cum de salute peccatoris prorsus desperatum est , ut contingit in ipso mortis articulo. II. AssERTIO. Infans , quandiu materno Vtero continetur, non alium a matris angelocustodem habet. Probatur : Quandiu infans materno Vtero continetur, est aliquid matris , sicut fructus, dum arbori inseritur, est aliquid arboris : ergo angelus qui custos est matris, idem x custos prolis,
517쪽
dum utero illius includitur ; cui subinde cum primum exit in lucem , & persona moraliter diversa a matre incipit esse , suus additur custos angelus , qui nascentem excipiat, foveat in cunis , adolescentem regat, adultum protegat, & ad Vltimam usque vitae periodum tueatur ac de sendat. Merito itaque Hieronymus exclamat : Mdignitas animarum, ut unaquaque habeat abortu sua natiυitatis in sui cunto diaυν angelum delegatum. Patet ex dictis, angelum ab ipssi conceptu as ortum usque infanti cum matre communem custodem esse ; ab ortu vero suum eidem ac peculiarem a Deo assignari attribuique : hinc magna sedes tate angelum custodem precari debet parens toto tempore conceptus, ut se suamque prolent ab omni peccato praestet immunem.
f. VI. De causa finali eugodia specialis
angelorum. I. A ssER-LI Ni s custodiae specialis angelo-T I o. rum proximus duplex ; a ter negativus, alter positivus ; negativus quidem , alas suin peccatum defendere, aut ne tam saepias cadat, vel certe ne in graviora peccata cadat, impedire; positivus item duplex r. promovere ad bonum studiumque virtutis, x. ubi cecidit in peccatum, ab eodem ad gratiae statum Deique amicitiam re
Prima parS patet ex D. Bernard. serm. N. in Psal. 9. ad illud, Non accedet ad te malum , &e.
Magna, inquit , pro missis, sed unde id sperare λcet ' quomodo malum evadam . &c. quo merito φ
ρμά sapientia Zqua virtute I Sinniam angelii suis
518쪽
mandavit de te , ut custodiant te in omnibus viis tuis. In quibus omnibus υ iis tuis ' mibus declinas a malo, quibus fugis a ventura ira. Porro ad hanc partem spectat munus coercendi & comprimendi daemonum tentationes & insultus , juxta illud Bernardi in eundem Psalmum et In manιbus, inquit portabunt te, in tuis viis custodient te. Non te patientur tentari supra quamsustinere potes; bed in manibus tosient, ut pertranseas endiculum. Patet item pars secunda ex eodem Bern. serm. 3O. super Cant. ubi angelus dicitur non cessare sollicitare animam. Θ assiduis mygestionibus monere. Et alibi ait fructum dingelicarum viarum quoad nos esse obtentum divina gratia, is lacrTmas poenitentium tanquam minum cum latitia bibere, salutem hominum sitire, dcc. Ad umbratum illud angeli custodis studium nos peccato excitandi habes in angelo latus Petri dormientis percutiente : Excitaυit enim eum , dicens : Surge velociter rceciderunt catena de manibus ejus. At quomodo
a peccato nos avocet, liquet ex dictiSart. 3. f. 3. super. disp. nempe illecebras & objecta quae materia sunt concipiendo peccato maximό idonea, procul oculis & animis nostris removendo ; vel
humores corporis temperando, Vnde commotio rationis perturbatrix non insurgit, sed compescitur; aut amorem sui immodicum minuendo enervandoque , aut objecta honesta sensibus admo-Vendo , ex quibus pia & sancta cogitatio nascatur, &c. II. AssERTIO. Finis remotus custodiae spe.
et alis est salus privati cujusque hominis ; remotior , ejusdem felicitas ; 'ltimus & remotissimus,
519쪽
Probatur: quia duabus potissimum partibus justitiae, quarum una declinat a malo, & altera ad bonum impellit , salus hominis continetur ; ex salute felicitas oritur , ex felicitate Dei gloria e
florescit: at angelus custos in id maxime incumbit unum, ut hominem curae suae traditum, adnem supernaturalem perducat. quare & errantem reducit, peccantem corripit, lapsum cristit, tor
Ad haee idem est finis eustodiae specialis ae generalis : at finis ultimus custodiae generalis angelorum est: gloria Dei : omnia quippe angelorum minist eria cum publica, tum privata, sunt quae d m executiones divinae providentiae, ex D. Thoma: at providentiae finis est gloria Deii igitur finis utriusque custodiae est gloria Dei.
NO N unum est angeli custodis in nos ossi
cium ; quam enim personam non induit benefica illa angelorum natio , quo nos suis praeverteret ossiciis , sospitatoris in Loto, vindicis in Sodoma, comitis in Tobia, ducis in Machabato, in acie militis, in caelo signiseri ε, amore germani, servi obsequio, auctoritate patris &vigilantissimi ubique tutoris. Sed ut haec ossiciorum genera, quae sunt effecta quaedam illius custodiae , clarius pateant, in tres ordines distribuo. Primus continebit ea quae nobis praestant apud Deum , secundus ea complectetur, quibus contra daemones deis funguntur , tertius denique ea explicabit quae nos praesertim spectant, sive privatim vivamus, sire in societate hominum versemur.
520쪽
Deum. I. rςbus nostris quasi sequestri & Recia- a les agunt cum Deo, quae tum providentiae naturali & polixicae, tum supernaturali subjiciuntur ι hinc id unum agunt maxime, ut divinam justitiam placent , misericordiam flectant , gratiasique ad salutem nostram maxime opportunas obtineant. quoniam salutis nostrae negotium precibus & votis potissiimum agitur, & oratio clavis eth caeli , hinca. Preces , vota & sacrificia nostra Deo osserunt, δc Dei vicissim mandata & pietatis praemia ad homines reportant. Ju ista illud Bernardi sali nostrum sudorem . non suum 3 nostras lac mas.
non suas. serunt Deo. Praeivit Bernardo Augusti- .nus serm. 68. ad Fratres in Erem. Omnia opera nostra , inquit , sive bona . sive mala, in conste tu Dei ab ipsis nuntiantur. 8c lib. Medit. c. . Angeli, omistiones vota nostra Deo osserunt, non quia Deum
doce'nt, qui omnia antequam sint, sicutΦρο quam facta sunt , novit ι sed quia ejus voluntaram super his consulunt, is quod Deo jubente completum est, eognoverint . hoc nobis evidenter , vel latenter imporiant. Utrumque munus ςx mςnte
Platonis Apuleius in lib. dς Deo Socr tis sic exis primit: Per quos desideria nostra o merita ad Deum
commeant: inter mortale cAlicolasque veMres. hinc precum , inde donorum . qui ultro citroquo
portant, hinc petitiones , inde suppetiar ,seu quidam utrinqua interpretes salutigeri. 3. Preces etiam suas nostris intermisceat & ad
