Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

so PARS SECUNDA

Deum fundunt, & quidem ex officio quo tene tur taluti nostrae contulere. Porro eJusmodi precum apud Deum vis ideo maxima, quod & Deum, quem nostri causa obtestantur, clare videant, &nomini , cui ad tutelam adsunt , proximi sint, amborum mediatores & sequestri. Sancti qui in caelo sunt, Deo quidem proximi, sed a nobis longius dissiti: qui in terris nobiscum Vna versantur, hominibus proximi , sed a Deo procul remoti, quem tantum in aenigmate videant ; angeli autem Deo quem ubique clare intuentur , & nobis proximi majestate in Dei peraeque ac calamitates nostraS utcumque experti amant , nos impensitis suasque Deo preces ardentius offerunt. . Perfunctos vitae casibus post obitum ad beatorum societatem transferunt ; hinc a Clemente

Alexandrino' . Strom. σκάνοδας ετωτες, animarum

ascensui praepositi.

Ossicia per ordinem ad damones.

r. A RTEs & fraudes daemonum nobis deteum sunt. Audi me , ait Tobiae angelus , ct ostendam tibi qui sunt, quibus pravalere potest da mo

nium.

2. Contra eorum insultus tuentur 3c communiunt, nobis amicissimi, daemonibus maxime insensi. Et quoniam daemon nos aggreditur tum illudendo , tum vehementius tentando. Exercet enim imagine; fallacet, ex Chrysostomo , pictori haud absimilis, qui objecta viciniora umbris & recessibus induistis procul removet ; quae autem Iongius dissita &quasi depressa, vivis & maxime illuminatis coloribus illitis propitis admovet Mattollit.

522쪽

attollit. Consentit Chrysostomo Augustinus lib.

2. quaest. ad Simplic. q. 3. Fuluciβ, inquit, satana atque imaginum uiandarum caloda operatio decipiandis humanis sensibus multiformis inoli at. Deinde aperto marte nos invadit,& suis aggressionibus civit in nos atrocilis ελ angelus autem custos nos ab illusionibus liberat, illuminando fraudes& dolos detegit, quid potio cavendum nobis fugiendumque sit, edocet Daniel. 9. Nunc egressinsum, ait angelus Danieli, ut docerem te , is intelligeres. Tentationes etiam mitigat ac reprimit. Apocalyps. 1. angelus dux Tobiae dicitur nabere catenam in manu sua, qua Asmodaeum in deserto alligavit. Porro triplici modo tentationes darmonis reprimit, i. physice , per vim nempe sibi inditam, qua potis est tentationeS mitigare: 2. au- istoritate nutuque suo , quo jubet daemonem λeliente suo recedere : 3. supernaturaliter , cum per vim sibi a Deo concessam impetum illius cohibet.

O ia per ordinem ad clientem.

r. II A R T E. S tutoris agunt erga hominem qua- si erga pupillum ; ut enim lex humana pupillo infanti qqi se ipsium regere non potest, tutorem praestituit, qui curam illius gerat, eumque ex assinibus & propinquis qui sit emeritae prudentiae, seligit : ita Christus, quandiu in via

sumus, cum bona gratiae servare non possimus, angelos cum naturae simplicitate, tum gratiae dc gloriae communione nobis conjunctos quasi tatores assignavit , qui prudentia in regendo multum' valent,

523쪽

2. Tanquam duces in via salutis & praedestinationis nos dςducunt, ne a recto tramite aberremus. Cum autem haec via si periculi pleni illina, triplicem ideo gratiam requirit, nempe praecautionis , illuminationis Si executionis. Per primam occasiones peccandi praecaventur ; per secundam ratio illustiatur in dubiis tutius incedit ; perte itiam dissicultates quae in negotio salutis occurrunt, profligantur. His gratiis quas Leus per se Iargitur , allaborat angelus custos , tanquam divinae providentiae legatus & minister ; nam I. occasiones peccandi dc imminentia undique pericula arcet ac propulsat, teste regio Vate Psalm. 33. Immittet quelm Domini in circuitu mentium eum. sc angelus dux Tobiae periculis, & angelus Loth incendio Sodomae eripuit. Σ. Illuminat intelle .ctum , non quidem proxime & pqr se, sed remote& per accidens, i um ex parte objςcti, allud particulatim & distincte homini proponendo , tum e S parie potentiae , congrua spirituum humo

Iumque commotione ac tempe latione , tum secretorum facta revelatione, juxta illud Genes i8.eelare potero Abraham qua gesturus hum 8 sive illa a Deo acceperint, sive ipsi per se revelanda

noverint.

Ne tamen putes angelos custodes conscios esseeor viri omnium quae ad clientes spectant, ut colligitur ex Danielis cap. IC. ubi angelus regni Pers attim non elat conscius eorum quae ad Persas spectabant ; secus *nim non restitisset angelo Uanielis , qui suadente Propheta a Le' populi Ii

rationem pos labat. Non noverunt etiam clientis sui praedestinationem aut reprobationem. Ratio est, quod Deus per angelos hominum salutem

524쪽

ret: at con naturalis modus est, inquit Amicus, ut angelus sui alumni praedestinationem aut reprobationem ignoret,alioqui non bene afficeretur erga reprobum , nec admodum de salute reprobi foret sollicitus. Latent quoque secreta cordis illius, nisi velit eadem ipsi patefacere, aut certe in Uei verbo videat, Deo ad salutem alumis

ni indicante.

Omnium optime, meo judicio , Amicus illuminationem boni angeli explicat & negative & positive ; negative quidem, per remotionem Obje-

storum externorum, quae immutando sensus externos , hominem possunt a bono abducere , vel ad malum inducere, & per sedationem passionum quae aliquo erant affectu concitatae. Postive autem , I. quatenus Objecta congrua sci, sibus ex ternis proponit , eosque ira immutat , ut iidem mutati immutent seu ius internos , & sensus interni phantasinata , quae cum intellectu agente concurrant ad cudendam speciem intelligibilem rei illius , quam angelus velit homini suadere vel dissuadere 1. tenus immutat sensus internos immediate , ipsaque ordinat phantasma ta, , , qtlae deinde moveant intellectum ad producendam illius rei notitian , quam illi suadere aut dissuade te velit : v. g si velit angelus holninem ad dolorem peccatorum impellere , utique movebit phantasmata de peccatis & poenis quarum

reus tenebitur : phantasmata mota ac disposita intellectum agentem excitabunt ad formandam

speciem intelligibilem de peccatis & poenis pro-naetitis; qua specie consignatus intellectus possibilis si inplicem apprehensionem eorumdem pecta catorum dc poenarum eliciet, qua simplici appre-

525쪽

3o8 PARS SECUNDA

hensione tanquam praevia dispositione posta,

Deus , ut auctor totius supernaturalitatis , immediate notitia supernaturali illuminabit intellectum, & affectu voluntatem inflammabit ad eadem peccata ex supernaturali motivo detestanda ;hinc Probabilissimum censet idem auctor, quoties Deus hominem interius illuminat, id angeli custodis opera efiicere , quatenus disponit &praeparat suum clientem per internos sensias & phantasiamata ad veritates intelligibiles capiendas: & ita

omnia recta consilia caelestesque motiones quas in nobis experimur, ad angelos custodes tanquam ad Dei ministros ex Patrum consensu referendas esse docet, quatenus per sensus tum ex ter-'nos, tum internos phantasmatum ope intellectum excitant ad rerum notitias formandas , & mediante intellectu voluntatem , salva semper& integi a libertate, & gratia opitulante. Addo & amplius, arte A industria angeli custodis opus gratiae executricis seu subsequentis

multum promoveri, quatenus nos adjuvat in superandis dissicultatibus quae ex parte coiicupiscente& facultatibus corporatis oriri solent. damenim sunt opera corporea, quae perfici ne lueunt,

nisi per potentias voluntati despotice aut civiliter subjectas , dc quae peculiarem habent difficultatem : v. g. multi actus corporei, qui fiunt officio linguae, peculiarem habent difficultatem ob circuns άntias vultus & cordis. Facile quidem est: tacere, si decreveris, inter contumelias: at dinfieile eam corporis granquillitatem prae se ferre,

quae animum pacatum ac benevolum arguar. Pars item .appetens motibus sepe concutit corpus, re-

526쪽

siliente etiam voluntate ; ad hos autem motu ficomponendos , praesertim frontis , oculorum M ultus, & cupiditatum etiam plus justo se se efferentium gratia opitulatrice opus est, quam subsequentem quidam heologi vocant': sic v. g. vi quis martyrii lauream consequatur, non satis est eum mortem obire pro Chritto , sed debet etiam stare in tormentis quieto corpore , majestatem oris cum modestia conjungere, vultu laeco & hilari adire supplicium,&metum mortis imminentis reprimere. Ad hanc porro totius corpori S compositionem & sedationem motuum gratia requi- Titur , quae martyrem corroboret. Huic gratiae ut plurimum angelus operam adiungit, sive moderando cupiditates eas quae gratiae executrici obesse possent , sive excitando eas a quibus juvari possit, sive commotione & agitatione ψirituum

facultates corporeas corroborando. Esto, V. g. gratiae ad poenitentiam excitanti jam consen seris; adhuc opus est ut appetitus sentiens rationi obsequatur, lingua preces fundat, manus eleemosynam largiatur: quibus functionibus rite obeundis angelus custos vices suas & operam commodat; hinc custodem angelum gratiae actualis administrum , Deique hac in parte ministrum & vicarium cum doctissimo Patre Honorato Fabri jure merito vocare possim : Si enim damon omnia media adhibet, qua ad hominis damnationem conducunt, inquit ille auctor celeberrimus , quidni anulus

ista auxilia suppeditet, qua ad ejusium salutem necessaria sunt ρ lL Ad omne genus virtutis inducit : sic orandi, jejunandi ac largiendi studium eo in mendat Raphael. Bonas, inquit , oratio cum jejunio Oel'mosyna, &c. Y iij

527쪽

. 4. Bonis omnibus replet, sic Tobias beneficia in se ab angelo comite liberalius collata, brevi compendio enarrat : Bonis omnibus per eum reps ii sumus. s. Iuxta defessos reficit & eonfirmat, 3. Reg I9. Dixit angelus ad Eliam : Surge , comede , grandis it , resar via.

Hostes profligat, Egressus est angelus Domini , percussis in eastris Assyriorum centum

'at inquaginta mistia.

7. Nostris profectibus juxta & virtutibus deIectatur. O quam suaviter , inquit B. Laurentius Iustin. lib. de casto connub. utantur, si viderint nos sapienter Unigere , devote ea vere, tigerefrequen--τer, jugiter meditari, sine antermissione orare, &e. Non tamen proprie de lapsu in peccatum aut rutisaea salutis dolorem percipit: quia sicut ratione status beatifici dolorem nullum percipere potest : ita Tatione caritatis, novo gaudio, e6que adventitio, ea progressu clientis in virtute juxta &salute per- finditur , hine chim dicuntur angeli pacis amara fere, haec locutio metaphorica est, arguitque tantum in angelo custod c caritatem esse erga clien-

tem, & quandam displicentiam delapsu illius in

peccatum.

8. Clientem , si quid adversi patiatur , aggredientem difficillima quaqze excitat ad audendum , sustinentem confirmat, perseverantem tuetur &conservat, ubique consolatur afflictum. Sic Lirc. 12. apparuit Christo angelus de ealo confortans

eum, dori quod angeli mutio eguerit Christus, qui custodem etiam nullum habuit, sed ut ex hoc exemplo non deserturum nobis adverss in rebus gelum colligeremus. Sic Tobiam cap. I. decaz-

528쪽

titate conquerentena benigne consolatur angelus :Forti animo esto, in proximo es ut a Deo cureris Sic angeli Lazarum in summa inopia confirmarunt, & extrni hi animam in sinum Abrahae transtulerunt. Bernardus serm. II. in P al. 9. auxilium angeli custodis belle Exprimit : Tursatur aliquis mehementer , seu eo vorata quovis incommydo , seu

tribulatione aliqua jaculari, seu acedia spiritus

quadam animi defectione languescens. Iam tentari

incipitsupra quam valeat sustinere ;jam impingetost nisi in lapidem si non fuerit qui subveniat.

Ecc. Itaque opus illa est angeliea ope , angeli consolatione , angelieis misnibus, qui jam defecit. s. Circa cliensem, ut peccator est, triplex ejus. dem minrsterium , I. impedit ne peccet, tum in gerendo 'cogitationem futuri judicii , tum infli- gelido mala seu calamitates vitae praesentis, tum etnortis metu grisi percellendo. α. Arguit de pec cato iam cominisse , modo ingrati animi vitium, 'modo praevari cutionem divinae legis , modo a-issssionem caelestis praemii exprobrando. Exem 'plum triplicis illius e Tectiis habes,Iudicum L. V. I. rbi is elus Domini dicitur ad Deum flentium descendi se, locum consule. 3. A peccato eruit, eX- citando ad dolorem , removendo peccati illece- bras, &affectum quasi elidendo. Figuram habes hujus effectus in angelo qui luctatus est cum Jacob. Genes. 32. cujus femoris nervum tetigit.

emarcuit.

Io. Circa clientem poenitentem triplex quoque effectus, 3. oculos cordis sanat ad contritionem :sc Tobias iunior a Raphaele edoctus , linuit oculos patris sui felle piscis . L. Purgat labia ad conia fessionem. Figuram habes in Isaiae labiis a Sera-

Y iiij

529쪽

1I 2 PARS SECUNDA

phim calculo purgatis, c. 6. 3. Congaudet illi ad

satisfactioncm : quae enim gaudia angelorum super Vno peccatore poenitentiam agente lII. Corrigit interdum punitque clientem sibi commissum ; sed tunc poena illa medicinalis est, S: ex misericordia Dei decreta ; nam quae ex pura justitia vindicativa poenae ordinantur , ut pluri IIuim per angelos malos infligi solent , ut alibi observavi , licet ministerio bonorum angelorum aliquando utatur Deus ad poenas sceleratis inserendas : sic missi a Deo angeli boni ad subvertendam Sodomam , Gen. I9. sic angelus sanctus Hierusalem exitium minatus est propter peccatum David, a. Reg. Porio clim munus sit paedagogi, discipulum sibi commissum corrigere , puten ego cum Suia re Granat. per angelum culto dem praedestinato clienti poenam privatam infligi, non tantiim ad culpae quam commisit ultionem, sed etiam ad exercitium professiimque virtutis et sin autem poena communitati infertur, per angelum custodem civitatis infertur. Quod si malis angelis Deus utitur ad ejusmodi poenas medicinales infligendas, probabilius ex angeli custodis imperio & directione id fieri solet. ΙΣ. Clientem rite disponit perficitque in ordine

ad societatem tum oeconomicam, tum ci Vilem; tenim sua est hominibus domi forisque societas& quaedam consiliorum communicatio : ita non desunt singulis angelis custodibus quaedam in clientes officia , quibus societatem utramque mutua ηnimorum conciliatione Se officiorum vicissitudine foveant. Hinc solenne est multis faninetissimis viris qui in salutem animarum incum bunt, angelorum custoduin opera in eorum an

530쪽

mos sese insinuare, quos Christo adjungere velint ; si quod gravioris momenti negotium curri

aliis tractandum sit , eorum custodes angelos ante sibi precibus conciliare , quam cum i 1s de rebus agant & loquamur. Vii in etiam patrisfamilias in angelos custodes uxoris , liberorum& domesticorum , pietas ad alendam conservandamque in familia pacem nriilrtim Valet , quOTum opera amorem conjugis in se, liberorum obedientiam& observantiam, famulorum denique obsequia non aegre impetrabit. I 3. In mortis lucta , cum furit daemon saevitque

in nos atrocius, angulus custoS pugnat acriter, vires exerit omnes, ut animam beatae aeternitati asserat, di daemonis; qui tum in omnem terrcndi

aut fallendi occasionem attentissimus est, potestati eripiat. I . Quamvis in mortis articulo ossicia custodiae proprie dictae omnino cessent , quia nullum est amplius salutis periculum , nec spes pro se istu Ssuperest , adhuc tamen qilibusdam caritatis ossi- . ciis in animas separatas fungi dicuntur angeli'; nam si purae sint ab omni labe , reatusque poenae

immunes, ab angelis in caelum deportantur: vnde a U. Ambrosio in trach. de symb. Apost. cap. vlt. spiritus beati dicuntur vehicula Sanctorum ,

idque muneris D Michaeli praesertim ab Eccles a tribuitur, ut perducat animas Linctas in paradisum exultationis. Sin autem poeia .a luenda supersit ali ana, in purgatorii locum deducunt, in visant identidem & solantur. Certe Luc. I 6. de paupere Laetaro ait Christus : Factum est . utem

τι moreretur mendicus ,'portaretur ab angelis in

SEARCH

MENU NAVIGATION