Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ARSACES MITHRIDATES II. O

ejecit cum, & Ariobarzanem appellavit Regem. Agentem autem Syllam apud Euphratem convenit Parthus Orobasus, Regis Arsacis Mithridatis Legatus , quum nihil ante eam diem commercii inter utramque gentem intercessisset. Sed & id magnae felicitatis Syllae videtur fuit se, quod inter Romanos cum illo Principe ad societatem & amicitiam petendam congressi Parthi sint, quod facile impetravit. Sylla ibi dicitur tres sedes positisIe , unam Ariobarzani , alteram Orobazo , sibi tertiam , mediusque inter duos sedens, audientiam dedi e Legato. Quamobrem necavit postmodum Rex Parthorum Orobazum. Syllam alii praedicaverunt , quod Parthos habuisset ludibrio , alii, ut arrogantemia intempestive ambitiosum culpaverunt. Platarch. in Sulla. pag. 6ys Mithridates II. Praeseistum cum copiis misit, qui Antiochum Eusebem Syriae Regem, ad se profugum, in regnum restitueret , itaque, eam ille Syriae partem, quam frater ejus Philippus per biennium occupaverat, cum Antiochia urbe recuperavit. Porphyr. in Graec. Elyebian. Philippus ex ea Syriae parte, quam Antiocho Eusebi fratri eripuerat, per Parthos expulsus , ut id dam- . num resarciret, de parte, quae Demetrio fratrum al-'teri obtigerat , aliquid auferre tentavit. Hic , reli flaJudaea, in qua contra Alexandrum Judaeorum Regem bellabat, prosedius Beroaeam, in ea Philippum fratrem suum oppugnavit ue habens secum decem millia peditum, & mille equites. Straton vero Beroseae Tyrannus , & Philippi socius, Zietum Principem Arabum eX- civit, R Mithridatem Sinacem Praefectum Parthorum,

172쪽

ό8 ARSACES MITHRIDATES II.

in Mesopotam iii scilicet. ) Qui postquam venerunt

cum magno exercitu, Demetrii castra oppugnaverunt, Ec tam sui, quam missilium telorum multitudine, d ditionem cum suis facere coegerunt et abductinue ex ea regione praeda maxima , Demetrium captivum ad Mithridatem Parthorum Regem miserunt. Parthus vero Rex Demetrium apud se in omni honore habuit, do . nec ibi morbo absumptus est. Ioseph. A/rtiq. lib. 13.

cap. 22

Mithridatem Parthorum Regem, anno Arsacidarum I 67. mortuum esse existimamus, postquam regnasset annos, ut jam numeravimus, 37. An autem habuerit filios, incertum prorsus est. Hunc Mithridatem Regem, cum altero Mithridate,

Phrahatis III. cognomine Dei filio , parricida, ct Or dis fratre majore , pellis me confundit Epitomator Trogi Justinus , qui procul dubio exemplaribus auctoris sui mancis mutilis usus est. Quod ex prologo libricla. ejusdem Trogi patet: ubi diserte scribitur post obitum Mithridatis Magni : Ut Ῥ.rris complurium Re gum successione Inperium accepit Orodes , qui Crassum delevis. Igitur Trogus nequaquam arbitratus est, Orodem suillio fratrem dc proximum successorem Mithridatis Magni. Forsitan deceptus est Justinus, quod uterque Mithridates bellum cum Artuasde, Armeniorum Rege, ac D serit. At duo certe hujus nominis Armeniae Principes CXtitere , unus Tigranis junioris avus , alter hujusce Tigranis filius. Non immerito itaque tu tegrum Trogi iZsius opus Historia desiderat. .

173쪽

caput Regis diademate cincti, & prolixa barba consipicui, cum Chlamide regia: in aversa parte haec

REGIs REGUM, MAGNI ARsACIs, ILLUsΤRIs. Rex ipse diademate cinctus sedet, dextra arcum gerenS.

Η Ic nummus drachmalis argenteus haud dubie Mithric datis est , hujus nominis secundi, Artabani secundi fies iii, cui, tradente Justino , res gestae MAGNI nomen dedere ut ipsisus praefert inscriptio ΜΕΓΑΛΟΥ, & quidem ante ARsACis appellationem, qua omnes isti Reges insigniuntur Multa autem Mithridates II. bella cum finitimis magna virtute gessit, plurimosque populos Parthico regno adjecit. Simi Iem ΜACNi appellationem populi Antiocho III. Syriae Regi Dbres praeclare, praesertiat in juventute, gestas tribuerunt. Imb& Alexander ille Orientis domitor, MAGNI cognomen assium

174쪽

το ARSACES MITHRIDATES IL

quam lasurpavit , dc quamvis ultimi numismata obvia sint frequentia, in iis nusquam occurrit. Λrsacidae vero , qui originem a Persis Regibus, nempe ab Artaxerxe, ut diximus, deducere se gloriabantur , plurimos sibi titulos arrogabant; si audiamus Justinum haec de illis nar

rantem. PORRO PERsARUM INIQUE SE MAGNOS REGES NUNCUPASSE VISUM FUERAT ALEXANDRO, AVI SE MAGNUM ETIAM APPELLΛVIT.

Porro Arsaces Mithridates II hoc cognomen ineritissimo iure primus inter Arsacidas Reges tulit, quod post eum alii non tam justa de causa sibi imposite run r.

Notandum est autem imprimis illud M E Γ Α Λ Ο Υ cognomen , non esse ut alias appellationes, post Arsacis nomen , in nummo exaratum; sed in priori positum loco , ad denotandam scilicet nominis excellentiam : ΜΕΓΑΛΟΥ ΑP- ΣΑΚΟΥ, MAcNi ARsAcis ; forte ad imitationem Artaxerxis , a quo originem ducere se se jactabant Arsacidae. Cujus rei meminit Isocrates Epis. ad Philippum , qui praeterita Regis, atque etiam proprii nominis appcllatione, sola ΜΕΓΑΛΟΥ

denominatione designabatur. Figuram in aversa parte sedentem cum arcu in superiore nummo diademate ornatam esse proria limus; quae certe ipsum Parthorum Regem designat. Diadematis vero gestandi morem a Baccho invaluisse nos edocet Diodorus lib. 3. pag. I 8. Haec enim ille de hoc Deo. AD RETUNDENDUM CAPITIS EX NIMIO UINI

POTU DOLOREs NITRA CAPUT OBVELAVIT ; NITRIFERI HINC COGNOMENTUM ADEPTUS : QUAE ET DIADEMATIS POSTMODUM GESTANDI EXEMPLUM REGIBUS SUBMINISTRAVIT.

Mitra apud Diodorum capitis velamen Crat, apud alios ornamenti eapitis genus , ex quo pendebant fasciolae: undς Virgilius. An. s. Et habent redimicula Mitrae. Mitra dictio est barbara, a Phrygibus, uis defur, deducta. Diadema Regis sedentis id aversa numnai parte , aliud quoddam capitis tegmen cingit, quod Mitrae speciem refert. Caput enim totum tegit, sed versus imum iraput utrinquet

175쪽

ARSACES MITHRIDATES II. 7r

sub auribus scinditur; cujus redimicula collum ambiunt , cum extremae Diadematis partes humeris tenus dependeant. Haec videtur antiqua Medorum Mitra , cujus usus ad Persas translatus est 1 Cyro : ut videre est apud Xenophontem. Insit. C r. lib. I.

176쪽

r et

ARSACES X

ARSACES MASKIRES

lios , incertum est omnino: ideoque, quis ei siccesserit, non magis liquet. Trogus& Plutarchus civilia exorta fuisse bella& variam Regum flaccessionem extitisse memoranti Maa es , Parthorum Rex, nominatur a LucianQ

177쪽

Luciano is Macrobiis e qui circa haec tempora videtur his populis praefuisse. Hunc vero Mnasicirem silium extitisse Phrahatis I. ex aetate ipsius provecta,conjicimus. Phrahates I. multis praetcritis sitis, fratri Mithridati, cognomine insignis virtutis viro, reliquit Imperium, dc mortuus est anno Arsacidarum 84. Ipsius vero filius Mnasici res apud Lucianum dicitur obiisse,

annos natus ita ut annum aetatis vigesimum primum attigisse jam videatur, quum ejus pater Phrahates I. e vivis excessit.

Itaque post Mithridatis I. patrui , ct Phrahatis II.

patruelis sui mortem , Cum alter patruus Artabanus II.

ejusque filius Mithridates II. regnavisIent, inter Mnas Rirem Sin atrocKem fratres patrueles , ambos jam senes, Civile bellum exortum est . Mnaseires, quod estet si ius Phrahatis I. triuria , qui regnaverant, fratrum primogeniti, regnum ad se pertinere contendebat. Sinatroches vero, ad patrem situm Mithridatem I. regnum transiisse, ac deinde se pnaetermista, ad fratrem suum Phrahatem II. cujus heres esse debuerit, delatum fuisse ue atque eam ob causam Imperium ad se spectare dicebat. Eam autem de Parthico regno Contentionem Lucianus narrat post bellum diuturnum finitam tandem esse, dc Sina trochem in exilium fuisse compulsum. Bellis istis civilibus Parthorum corruit Imperium tbis enim temporibus, inquit Plutarchus in Lucullo , imminuta Parthorum potentia , ob civilia & sinitima bella , ne Armeniorum quidem valebat in sultus propulsare. Tigranes Parthorum ditionem populatus est, quae Cir-

178쪽

a II. Mesopotamiam & Syriam etiam , transmisib Euphrate, ac Phoenicem vi occupavit. Strab. lib. Etenim a tenui ct contempta exorsus spe, multas gentes in ditionem suam redegit, Parthorumque , ut nullus alius, imperium obtrivit. Plutarch. in Lucu pal. yOs-άκα e. Quid quod Mesopotamiam Graecis incolis frequen-17a. tavit, quos frequentes ex Cilicia, frequentes ex Cappadocia sedibus suis extra nos illic collocavit. Praeterea movit ex loco vivendi consueto Arabas Scenitas, eos que traduxit, ac propius locavit: f in Mesopotamia nempe sinitima Arabiae : J ut eorum opera uteretur

Commerciis.

ΑκsAe. Huic Tigrani multi serviebant Reges. Quatuor 373 autem habebat in comitatu suo apparitorum vel satellitum loco. Hi, si equo incederet, pedibus juxta in tunicis currebant. In solio sedenti , dc responsa gentibus danti , apparebant pectinatim complicatis inter se manibus. Plutarch. in Lucul. pag. yos. Ex his quatuor Tigranis satellitibus tres duntaxat Reges ex eodem Plutarcho novimus , Mediae scilicet, Gordyaenae, Sc Adiabenae : qtiartum Uero ignoramus. Ceterum MnasΚires , sine bellis civilibus imposito, pulsoque in exilium aemulo suo SinatrocΚe , videtur placide ac quiete regnavisse. Quanto vero tempore hoc civile bellum duraverit , peniti s ignoratur. Sed a morte Mithridatis Magni ejus praedecessoris, usque ad annum, quo Sinatroches Imperii habenas suscepit,effuxere undecim anni completi.

179쪽

ARSACES MNASKIRES.

Caput Regis senioris barbati , necnon diademate cincti , intra quod oblongorum Capillorum cirrus obvolvitur : in aversa parte Princeps sedet mitra dc diademate insignis, dextraque manu arcum gestans:

REGUM MAGNI ARsACIS, ILLUSTRIs. AN τε QNAM Andreas Morellius Helvetius, vir de Re

Nummaria antiqua Optime meritus , Parisiis abiret ;quum me Arsacidarum Regum feriei describeneri operam naVare, jamque eorum Principum plurimos comparavisse nummos comperisset; dono mihi dedit delineatam nummorum Parthicorum collectionem , de qua in suo Specimine lo

quitur his verbis : QUAM PLURIMOS ALIOS DELINEAVI NUM HES PARTHICos cUM INscRIPTIONIBUS ET ABSQUE IISDEM QUOS IN MAJORI OPERE NosTRO CONSPICERE LIcEBIT. Et ccItG

180쪽

ea collectio nobis plurimum in serie Regum Parthorum adornanda profuit: qua nunc saltem frui studiosus poterit Lector; quandoquidem & Morcilii opera, & Morellium ipsum mors invida nobis citius eripuit. Fatendum est Reges Arsacidas in nummis suis non facile dignosci; quippe qui uno omnes Arsacis nomine insigniantur, uti observat Lucanus lib. I. & Io. Arsacidas Parthos a nomine ducunt. Qiiod confirmat Strabo lib. 13. pag. 7oa. idem apud Parthos fit. Omnes enim Arsacae nominantur 3 privatim Vero , alius Orodes , alius Phrahates , alius ALITER. Ergo in moneta e rum publica ne Mnasistris nomen quaerites.

Effigies Regis, seu juvenilis, seu mediae aetatis, Vel denique ad senectutem vergentis , ad dignoscendos Arsacidas plurimum conducit; prout illorum historia ipsos vixisse nos edocci. Prolixior, quam in aliis , barba , quae huic Arsacidae tribuitur, senem designat Regem ; quod recte conVenit. Mnas irem enim ad nonagesimum sextum aetati S annum pervcniste refert Lucianus. Simili fere ratione capilli sim ciput ob tegentes , & diademati circumvoluti , ejus Principis robur satis denotant; ca parte criniti , qua in reliquis senibus pili deficere plerumque solent. Et certe viridis & cruda senectus obtigisse Mnaseiri debuit; qui aetate jam provectus, ad obtinendum Parthicum Regnum, multorum annorum spatio civile bellum adversus Sin atrochem adeo feliciter continuavit, atque peregit; ut tandem a populis praelatus fuerit.

Idem MEΓΑΛΟΥ ΑΡΣΑΚΟΥ titulus I quo , ob egregia tacinora insignitus fuerat illius praedecessis r Mithridates II. denotat Mna lxirem hoc sibi cognomen pariter adaptasse propter victoriam quam de Sinatrocxe suo competitore retulerat' ob quod non minorem esse in obtinendo, quam in ampliando: Rcgno gloriam recte arbitraretur. Figura sedens in aversa parto , quam diadema & mitra Regem esse arguunt. haud dubie imberbis est, uti in nummis intcgris perspicue observatur. Ergo non est effigies Principis , quem pars anterior exhibet, quilin nullus nisi barba

conspicuus in hac Arsacidarum serie depingatur. Unde ad

SEARCH

MENU NAVIGATION