Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ARSACES MNASKIRES. 7

antiquiorem Arsacidis Regem , a quo se illi originem ducere 'gloriabantur, recurrendum. Strabo autem narrat Arsacem , qui Parthiam invalit, Dais quibus tam imperasse , cognomento Parnis : ita ut ostendere voluerint Arsacidae , non se regium titulum tunc prim im assumpsiisse; sed antiquitus a Regibus esse oriundos. Quod in sequentibus nummis erit

investigandum. - .

182쪽

ARSACES XI

REX PARTHORUM. XI.

IC Parthorum Rex a Luciano SINATRO REGin Macrobiis vocatur, qui SIN A TRUCES Phlegonti, apud Photium , cod. 97. pag. 267. & SINT RIc Us Appiano dicitur inbell. Mithriae pag. a a. Alter Arsacida RV Armeniorum SAFoTRUCES perhibetur a Dione,

183쪽

ARSACES SINATROCKES. 79

lib. 764. qui SANA TRUCEs a Suida nuncupatus est. Quanta in designando hujus Principis nomine apud Scriptores varietas 3 quae subito tamen eVanesceret, si unusquisque Arsiicidarum proprium nomen curavisset in nummis suis consignari Cujusinam Pariliorum Regis filius fuerit Sin atroches , quomodo, dc quando ad Regnum pervenerit, ut facilius innotescat, superiorum Arsacidarum historia altius est repetenda. Arsaces Phria patius tres reliquit silios, Phrahatem , Mithridatem Artabanum. Phrahates primogenitus, de more gentis, patri su cessit , sed patriae potius , quam liberis consilendum ratus, praetermissis siliis, inter quos erat Mnasi ires, annos tunc viginti & unum natus, Ob res regni turbidas , Mithridati fratri, cognomine Deo, insignis vi tutis viro , testamento imperium reliquit. Quod quidem Mithridates , Cum redie admodum administravisset, moriendo, Phrahati secundo , slio sto tradidit. At postquam Phrahates secundus a Scythis provincias Parthicas vastantibus in praelio est occisus praeterito fratre ejus Sina troche , triginta tum annos nato, in hoC rerum Parthicarum discrimine, regnum

a populis Artabano ipsius patruo , forti viro, traditum est. Hic filium habuit, silcces remque Mithridatem secundum, cognomine Magnum , Mnaseiris re Sina- trocKis patruelem , qui sine liberis videtur fuisse defunctus. Itaque post Mithridatis secundi mortem, magna de obtinendo imperio , inter Mnascirem & Sinair CKem jam senem, exorta conteatione , civile mox subtsecutum est bellum.

184쪽

to ARSACES SINATRO CTES. '

Sin atroches patrem se Sc fratrem Reges habuisse

praedicabat ideoque se esse proximiorem asseverabat heredem : Cum e contrario remotior esset Mnasci ries cujus pater Phrahates I. parenti sito Mithridati I. Imperium tradiderat. Mnasi ires vero trium fratrum majoris natu silium se este contendebat , ad quem legitimo jure spectet imperium. Ad haec addebat, quod , si olim in rebus dissicillimis ob juvenilem aetatem fuerit praetermisius, non ideo nunc successione in regnum avitum vacans se esse privandum : Cum praesertim hujus recuperandi tam opportuna se se praebeat occasio. Ea de Parthico Imperio inter ambos Principes Controversia gravis ac diuturni belli materies extitit: Cujus tandem finiendi causa Mnaskires a Parthis Rex renuntiatus est , Sinatroches vero in exilium compulsus.

Interjecto multorum annorum spatio , cum Mnas, hires supremum diem obiisset , ab exilio reduetus a Scythis Sacaraucis Sinatroches in mortui Regis locum susscitur, annos jam octoginta natus , ut narrat Lucianus in Macrobiis. Atque hic certe unus est e Compluribus iis Regibus , qui variam illam apud Parthos successionem compositere, de qua in Prologo lib. I. Trom sit mentio. Interea Sinatroches, adeo grandis natu, cum se jam oneri armorum imparem animadverteret, ideoque ad recuperandas provincias Parthicas, perdurante bello civili amisias, bellum per se gerere 'amplius non posset , filium situm Phrahatem tertium . regno dc exercitui praefecit. Phrahates mox contra Tigranem Armeniae Regem,

bellum

185쪽

ARSACES SINATROCKES. er

bellum movit s sed infausto eventu ue Armenii enim superiores evaserunt. Hujus belli meminit, licet obscure ; Mithridates Ponti Rex , litteris ad Arsacem seu Phrahatem, his verbis: Da in Tigranem recentis belli. Inter Fragm. lib. . Hi . Salustii.

Interjecto brevi tempore, SinatrocKes posthac moritur , quum regnasset annos septem : ex Luciano in Macrobiis. Anno tertio Olympiadis I , Sin atruce Parthorum Rege mortuo, succedit Phrahates, cognomine Deus , ait Phlegon apud Photium. Cui licet Diocontradicat, Phlegontis tamen potior est auctoritas: Dio enim in Romanis rebus Scriptor accuratissimus filii, in Barbaricis, Parthicis praesertim , & Armeniacis non item. Appianus Phrahatem tertium SinairoincΚis, quem Sintricum appellat, silium esse confirmat.

ΗunC Phrahatem absurde Pacorum nominat Xiphilinus eX Dione.

186쪽

ARSACES SINATROCKES.

NUMMUS 'ARSACIS SINATA OCTIS

mput Regis barbati, Sc 'diademate cindit: in aversae parte, Rex imberbis sedens, mitra Sc fascia regia ornatus , dextra arcum tenet , cum epigraphe:

cipem aetate provecthim denotat. Chim vero Lucianus, in Macrobiis Sinatrochem jam, Octogenarium pervenisse ad Imperium scribat; nummum istum primo intuitu ad eum spectare suspicatus sitissem. Sed THEOPATOR Is cognomen cum senili Regis enagie in anteriore nummi parte exaratae conjunctum , quin ad illum omnino pertineat, non sinit ullo modo dubitare. Sinatroches, quemadmodum in ejus vita retulimus , junior erat filius Mithridatis primi, cui cognomentum D EI

187쪽

fuit ; Teste Trogo iii Prologo. Unde notavimus Phrahatem secundum, ejus stilium primogenitum, Dieopatoris appellationem sibi vindica Ile.co quod se patrem habuisse Deum gloriaretur. Simili ratione Sinatroches, qui post fratris sui mortem, ob aetatem juvenilem fuerat praetermissus , tandem jam senior, ubi prim im ad regnum provectus est , ut a Mithridare, cognomine DEO, ducere se originem ostentaret, fra-rris exemplo , se quoque Theopatorem appellavit. Uerum ad n guram Regis imberbis sedentis veniam is , sermonemque , quem eramus super Mnaskiris nummo exorsi, repetamus. Figura illa videriir e Iibere Ammynaspen , aut alium quempiam ex ejus Majoribus. Hic autem Parthus erat,

vel Bactrianorum Rex, uti ferunt) qui post caedem Darii ultimi Persarum Regis , Parthis devictis ab Alexandro Magno praefectus est 3 amissio tamen Regis titulo. Filius ejus fuit Phriapatitis , nepos Arsacis illius, qui pater fuerat Arsacis primi, Parthorum Regis : unde avitum hic recuperavit

solium.

Rex ille imberbis dcpingitur, priscortina Parthorum more Ita enim Doctor Hyde Anglus , in Historia Persiarum Ruligionis veteris nuper in lucem Oxonii edita, militum Parthorum figuras sine barba repraesentat unde docemur Parthos olim barbam non aluisse. Sed Arsaces , postquam avitum Ammynaspis & majorum suorum regnum reCepit, ad Artaxerxem Mnemonem Persarum Regem, qui primum Arsaces appellabatur , originem suam retulit , teste Arriano opud DucAltim : barbamque & comam ad-instar istorum Monarcharum promittere, titulum qiae Regis Regum uitirpare in nummis coepit; quem morem sequuti sunt ejus succelsores. Quin& ipsi Parthiae populi cxinde barbati & capillati fuere ; uti Videre est iii aversa parte Numi inatis Augusti; quae Parthum flexo genu, promissisque barba & capillis , exhibet sigminil militare ferentem. De sella & arcu , ut & de pallio , in nummis sequentibusi sumus dicturi.

188쪽

ARSACES XII

suo regnum , eXercitumque commisisse dixerimus , quemadmodum olim Ptolemaeum Soterem, Lagi filium, Ptolemaeo Philadelpho filio, ex ultima uxore Berenice genito, a Sgypti Imperium tradidisse ab Historiae

189쪽

ARSACES PHRAHATES III.

scriptoribus accepimus: quoniam tamen inter Audio res Controversa est super annis duobus, qui de Sin trocKis regno detracti, Phrahatis tertii imperio adscribuntur: hujus initium a patris morte tantummodo Cominputabimus. Tigranes , Armeniae Rex , inita cum Mithridate socero contra Romanos societate , Syriam exercitibus vacuam reliquit. quam placidissimo imperio tenuerat annos I 8. teste Trogos dc r . tantum apud Appianum : Magadatemque Praefectum ab ea revocavit. Ambo isti Reges contra Lucullum postea dimicantes, anno A. Olympiadis I7 . victi sunt: ut tradit Me non apud Photium cod. co. Deinde vero rcgiones obeundo, alium collegerunt eXercitum, Cujus Praefectura Mithridati eommissa est, ex Appiano in I tbrii Interea Mithridates, ut Phrahatem in istam societatem pertraheret, hanc ad eum epistolam misit, quae in fragmento Historiarum, lib. 4. Salustii legitur.

REX MITHRIDATES,

Omnes , qui secundis rebus sitis ad belli societatem orantur, Considerare debent, liceatne tum pacem agere , deinde, quod quaeritur , satisne pium , tutum, gloriosum , an indecorum sit. Tibi perpetua pace frui liceret, nisi hostes opportuni, & scelestissimi. Egregia fama, si Romanos oppresseris , futura ust: neque petere audeam societatem, S frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. Atqui Ca, quarte morari posse videntur, ira in Tigranem recentis

190쪽

ARSACES PHRAHATES III.

belli, Sc meae res paro in prosperae, si vera existimare voles, maXime hortabuntur.

Ille enim obnoxius, qualem tu voles, secietatem accipiet. Mihi fortuna , multis rebus ereptis , usum dedit bene suadendi , Zd, quod florentibus optabileelf , ego non validissimus praebeo CXemplum , quo: edtius tua componas. Namque Romanis cum natio-atibus , populis , Regibus cunctis una , dc ea vetus causa bellandi est, cupido profunda Imperii de divitiarum : qua primum cum Rege Macedonum Philippo bellum sum psere. Dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antio Chum , Concessione Asiae per dolum avertere , ac mox a Philippo Antiochus omni cis Taurum agro , dc decem millibus talentotum spoliatus est. Persen deinde Philippi filium , post multa dc varia certamina, apud Samothracas Deos acceptum in fidem, callidi, dc repertores perfidiae , quia pacto vitam dederant, in somniis occidere. Eumenem, cujus amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem post Attalum custodem agri Captivi sumptibus, dc contumeliis ex Rege miserrimum servorum eta cere : simulatoque impio testamento, filium ejus Aris. tonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more, per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa cit , postremὁ totam Bithyniam Nicomede mortuo diripuere , quum filius Mya, quem Regem appellaverat, genitus haud dubie essiet. Nam quid ego me appellem : quem disjunctum undique Regnis oc Tetrarchiis ab imperio eorum , quia fama erat divitem , neque serviturum esse, pei Nicomedem bello laces.

SEARCH

MENU NAVIGATION