Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

His perceptis, deliberavit Antonius. Parthis nolebat dissidere post inducias videri ; compendium tamen viae, atque iter per vicos ii equentatos laudans, p,gnus fidei postulavit a Mardo. Ille vinciri jussit se ,

quoad exercitum reduxisset in Armeniam. Duxit eum vinctus duos dies pacate. Tertio die, com nihil minus Antonius, quam Parthos exspectaret, atque ex securitate progrederetur dis lute , advertens Mardus aggerem, quo arcebatur amnis, recens dissipatum, undasque late in viam , qua pergendum erat, effusas: Parthorum id conjecit factum esse ad ipsos implicandos dc morandos fluminis impedimentum obji- Cientium 3 monuitque Antonium provideret, & esled intentus. Nam prope esse hostes. Id. Plutarch. ibid. Dum ergo aciem legionum instruit, ac per ordines jaculatoribus ac funditoribus excursiones parat in hostes , superveniunt Parthi, circumvehunturque ad Circumveniendum Sc conturbandum undique exercitum. Procurrente in illos levi armatura , ac multis illatis per missilia, nec paucioribus glandium Ec jaculorum jactu acceptis vulneribus pedem retulere , mox eX integro irruere: quo usque equites Galli, globo faeto, impressionem dederunt, disjeceruntque eos, udeo die non ultra ostenderint se. Egeo quid faciendum esset, Antonius doctus, magna manu jaCulatorum &funditorum non novissimum modo agmen y seo utramque etiam alam praetexens s procellit quadrato agmine. Equitibus imperatum, ut incursis facto, propellerent hostes , propulsos non longe con se starent ur.

Itaque cum Parthi proximis quatuor diebus , nihil γplus intulissent mali, quam accepissent , redditi su

262쪽

ARSACES PHRAHATES IV.

ARsAc. segniores: causataque hyeme, discedere deliberavea 2O. runt. Plutarch. in Antonio pag. Quinto die Flavius Gallus , vir fortis & strenuus, qui praefecturam obtinebat, adit Antonium , petitque majorem manum levis armaturae a postremo agmine, Ec a fronte aliquot equites dari sibi , rem magnificam sese editurum promittens. Quibus ab ' Antonio datis, propulsavit invehentem se hostem: non, ut ante, pedem re serens sensim & ad gravem se recipiens ar- .maturam , sed subsistens, & Confligens cum Parthis animosius. Hunc cum viderent novissimi agminis du-Ces avulsiim a reliquis , missis Certis revocaverunt eum: Caeterum non obtemperavit Gallus. Id ibid. Titium Quaestorem aiunt etiam signa arripuisse, ac retro convertisse , Gallumque increpasse, quod multos Sc fortes milites perditum iret. Increpante eum vicissim illo, ac praecipiente his , qui circa ipsum erant, ut consisterent, recepit se Titius. Gallum impressionem in frontem hostium facientem incurrentes multi a tergo incautum Circumdedere. Cum undique peteretur, misse nuntio, flagitavit opem. Legio' num autem ductores, in quibus erat Canidius, qui summa apud Antonium gratia valebat, non pari mvidentur hic ostendisse. Nam cum Convertenda Comfestim signa essent, dum catervatim mittunt subsidia, atque his rursus fusis, alios submittunt , imprudentes totum pene clade dc fuga Complevissent exercitum snisi propere cum gravi armatura Antonius ex prima acie hostibus occurrisset , propere etiam tertiam legionem per medios fugientes in hostes rapiens insta tes repressisset. Id. Plutarch. ibid.

263쪽

ARSACES PHRAHATES IU. Isq

Duas Legiones in hoc certamine occidisse tradit Florus lib. a. cap. Io. Si autem Plutarcho adhibenda est sides, cecidere non amplius tria millia , sauciorum vero quinque millia in castra reportata. Inter hos Gallus fuit, quatuor sagittis, quas adverso Corpore eXCeperat , trajectus: verum sic non Convaluit ex vulneribus, caeteros Circumivit Antonius invisens, Con-

solatusque est eos lachrymarum plenus Sc dolore percitus. Illi alacres dexteram ejus apprehendentes, oraverunt , iret semetipsum Curatum, nec sese affligeret. Appellabant eum Imperatorem , modo ipse valeretis salvos se dicebanto in Antonio s3. At hostes, quantumvis fatiscentes Ec defatigatos, adeo erexit haec violaria, ac tantopere Romanos despexerunt, ut etiam pernoctarent ad Castra , exspectantes tentoria jamjam' deserta se dc impedimenta sesagientium direpturos. Id. ibid. Haet nocte Romanus quidam, ex clade Crassiana. superstes, Pariliaco habitu Castris adequitavit , dc, salute latine data , cum fidem ipso, fecisset , quid immineret edocuit: jam adfuturum cum omnibus Copiis Phrahatem, irent retro, peterentque montes: s1C quoque hostem fortasse non defuturum: Florus, lib. q. cap. Ι o. Prima luce longe plures affluxerunt, aiuntque equites fuisse non minus Aoooo : quod Rex cohortem quo que, quae Corpus situm stipabat perpetuo, sicut ad indubitatam certamque victoriam misisset. Ipse enim nulli interfuit pugnae. Antonius vero appellaturus milites ,, togam pullam, quo appareret miserabilior, poposcit. Quod, quia prohibuerunt amici, progressus est. in concionemi habendam: paludatus.. Laudavid

264쪽

1 ARSACES PHRAHATES IU.

qui vicerant , illos , qui terga dederant, castigavit:

quorum superiores animum addiderunt ei: hi excusantes se, paratos ostenderunt sive decimare ipsos, sive alio modo statueret punire. Tantum rogaUerunt, molestiam & moerorem animi deponeret. Sub haec manus ad coelum tendens, deos precatus est , si qua priores fortunae sitae serenitates divina invidia maneret , in se ut ea verteret, reliquo exercitui incolumbiatem tribueret & victoriam. Plutarchus in Antonio ,

Postero die agmine progressi sunt melius septo, inferentibusque se Parthis res oblata multum inopinat est. Nam qui pergere ad rapinam ct praedam, non ad

pugnam arbitrabantur, Cum in multa tela incurrerent, valentesque & recelates animis cernerent Romanos, TurSus obtorpuere. Id. ibi

Ut vero descendentes ex declivibus tumulis ado ii sunt Romanos, ct lento digredientes telis instituerunt figere , conversis signis Legion irii levem armaturam teXerunt armis suis, atque ipsi se in genu submittentes, obiiciebant scuta sua. Qui a tergo horum stabant, arma tenebant stiper hos, ac super illos pari modo alii. Fa ssura tecto assimilis speciem praebex theatri, & munimentum est ad jacula arcenda, quo delabantur, densissimum. Id ibid. At Parthi, procumbentibus in genu Romanis, se-tigationem & lassitudinem esse arbitrantes, deposuerunt arcus, hastisque arreptis, in eos incurrerunt. Ibi Romani, sublato clamore , subitὀ exsilierunt, pilisque

Cominus ferientes trucidaverunt antesignanos , ac Caeteros verterunt omnes in fugam. Plutarch. in Anton.

937. Adeoque

265쪽

Adeoque res miraculo fuit, ut unus ex Parthis mi serit vocem: Ite, & bene valete Romani. Merito D vos victores gentium fama loquitur, qui Parthorum ,, tela fertis. Florus, lib. q. cap. Io. Idem Cum ageretur sequentibus diebus, patrum admodum itineris perfecerunt. Plutarchus in Antonio,

Cum autem Romani, quoties prima luce moverent, toties urgentibus Parthorum sagittis infestarentur : Antonius abeuntium agmen in quintam horam Continuit,

suisque fidem constantiorem fecit: qua persuasione digressis inde Parthis, justum iter reliquo Uie sine interpellatione Confecit. Frontinus , lib. a. Stratag. cap. tistimo.

Dum haec geruntur , tentavit fames exercitum Romanorum , quod parum frumentari, idque non sine Certamine possent ue & deficerentur molis. Magna enim ex parte relictae fuerant, jumentis partim mortuis, partim aegrotos ct saucios ferentibus. Choenicem tritici Atticam quinquaginta drachmis aiunt vaenisse ; panes hordeaceos ad ar enti pondus distrahebant. Ad oleravero & radices Cum verterunt se, pauca reperere familiaria. Coaeti etiam in lita ante gustare, herbam attigerunt, quae asserebat per insaniam , mortem. Qui eam sumpserat, nullius alterius rei meminerat , vel notitiam habebat. Unum agebat, ut omnem lapidem moveret versaret, quasi rem eiu Ceret magni momenti. Plenus Campus fuit humi inclinatorum , lapidesque eruentium & transferentium. Postremo bilem Vomentes, emoriebantur, quando unicum remedium desciebat , vinum. Plutarchus in Antstnio, pag. 9 I. X

266쪽

1σ1 ARSACES PHRAHATES IV.

ΑκsAe. - Ηis incommodis ut Ec fame multi perierunt: jamque ad hostem perfugere coeptum est : ac, nisi perfigas Parilii, in reliquorum conspectu, sagittis cons cissent, videbantur omnes ad illos transituri s sed Parthorum crudelitas eam defectionem inhibuit. Hoc

quoque ipsis fortuna interitus sui effugium dedit. Dio

lib. 49. pqζ. 667. Cum autem e Romanis exspirarent multi, nec Pa thi abscederent, tradunt Antonium identidem exclamasIe: o decem millial admirantem Xenophontis Copias : quod illi, cum longiore via ex Babylone recepissent se , atque cum hostibus dimicassent longe pluribus , evasiment tamen incolumes. Plutarch. in Aiton Parthi autem, quia perrumpere agmen Romanorum non valebant, neque dissipare ordines s frequenter vero jam vi ni fuerant & pulsi, egerunt denub pacate clim aquatoribus & frumentatoribus , ac nervos, Ostendentes arcuum suorum remissos, retro se abire dixerunt, & hunc finem facere eos consectaudi: paucos Medossothim unius aut alteriusadhuc diei iter sequuturos: sed nihil ipses fatigaturos, tantum proteobaros remotiores vicos. His dictis salutationes re benevolentiae demonstrationem adjunxerunt 2 unde perquam alacres redditi sunt Romani , atque Antonius eo nuntiato- Campestria potius cupivit petere, quod via montana diceretur arida esse. Idem Plutarchus ibidem , pag. 937-Ci m in eo eflet, ut id exsequeretur, venit quidam ex hostium castris, Mithridates nomine, Consobrinus, Monoesis illius, qui ad Antonium Confugerat, & triae

illa oppida acceperat dono. Hic petiit ut aliquis s

267쪽

cum colloqueretur , qui linguam Parthicam aut Syria . ΑχsAc. Cam calleret. Congresse Cum eo Ali:xandro Antiochensi, cui familiaritas intercedebat .Cum Antonio,

indicans qui esset , & Monoesi hoc beneficium trubuens, rogavit Alexandrum , videretne procul ex ad . verse colles contiguos Sc excelsos' Sub illis, inquit. struunt vobis Part i cum omnibus copiis insidias. mippe subjacent his collibus spatios campi, dc delusos ab ipsis vos ex spe fiant illuc deflexuros, relicta via mo tana. Habet haec quidem vobis consiletam sitim &laborem : at illac si pergat Antonius, scito Crassi eum manere fortunam. Haec ille fatus, abscessit. Llem Plutiarchus ibidem. Quibus nuntiatis, convocavit Antonius amicos, dc ducem viae Mardum, qui ejusdem erat sententiae. Etenim nosse ostendit se vel sine holtibus iter invium porplanitiem elle, flexus longos habere , atque inventu dissiciles. Alteram asperam docuit nihil taedii praeter unius diei habere squalorem. Mutata igitur sententia , nocte hac via duxit, jussitque aquam quemque 1ecum ferre 3 sed desiciebantur multi vasis. Ita gale saqua impletas portarunt 3 pars utres impleverunt. Jam progredi Antonium nuntii venerunt Parthis, qui, praeter morem, etiam sunt nocte eum insectati. Idem ibidem

Orto sole novissimum agmen coeperunt Carpere Vbgiliis labore confectum : quandoquidem quadragint iducenta stadia fuerant ea nodie emensi s incur sus hostium tam sabitus nec opinantes p prculit, siti m que intendit Mars. Simul enim inter progrediendum

pugnabant ad repellendum bustem. Primum agmen X ij

268쪽

AR Aς pervenit ad amnem, cujus erat gelidus dc lympidus liquor, sed falsus medicatusque , qui haustus, mox al-

vo concitata & inflammata siti , excitabat dolores. Quod quamvis praemoneret Mardus, nihilominus re pulsis , qui prohiberent , potaverunt. Orabat Antonius Circumcursitans, paulisper ut sustinerent. Alterum enim ostendit non procul potabilem fluvium abesse, iudereliquam in equitabilem dc confragrosam viam, ut nequaquam sequi ultra possit hostis. Simul praeliantibus receptui cani jussit, signumque dedit metandis castris ,

quo saltem umbra potirentur milites. Id ibid. Dum tentoria statuuntur, & Parthi protinus, pro Consuetudine sua, recedunt 3 venit iterum Mithridates, ad quem progressb Alexandro, monuit, ut Cum pau lisper dedisset se exercitus quieti, surgeret oc properaret ad, amnem: non trajecturos eum Parthos , sed eatenus insequuturos. Haec ubi ad Antonium retulit Alexander, tradita sunt ei ab Antonio pocula permulta aurea' dc phialae y ex quibus Mithridates quantum occulere veste poterat, accepit, atque inde digressus est. Idem. Plutarchus, in Anton. 9 8ι

Luce adhuc castra moventu Antonio, perrexerunsi

'nihil negotii facessentibus Parthis. Uerum noctem sibimet ipsi omnium illam essecerunt laboriosis stinam Sc ter ribilissimam. Nam eos, qui aurum vel argentum ha- berent, interficiebant, spoliabantque , Et pecuniam quae jumentis portabatur, diripiebant. Postremo im pedimenta Antonii adorti, pateras & mensas pretiosas

dissecabant, partiebanturque. Ingenti tumultu β erroia re universum occupante exercitum : incursu, enim i

hostili fugam fieri, & divulsionem ordinum arbitra' '

269쪽

ARSACES PHRAHATES IV. 36s

santur ) accitum Antonius unum ex liberis suis, qui eum stipabant, Rhammum nomine, adegit jurejura do, ut, ubi praecepisset, confoderet se gladio, Caputaque detruncaret , ne veniret vivus in hostium potesta, tem , meque Cognosceretur mortuus. Ll. Plutareh. ibid. Effusis in lachrymas amicis ejus, allevavit Mardus Antonium , prope esse docens fluvium c quippe aura: inde emanans liquidior, atque gelidior aer afflans , laetiorem reddebat spirationem ) itineris tempore ita ostendit finiri flatium. Neque enim multum noctis restabat. Simul alii turbam nuntiarunt ex propria injuria& avaritia militum natam. Itaque, ut Componeret agmen confusum & divulsum', signum dari castris me. tandis imperavit. Id. ibid. Jam illucescebat dies, &, cum coepisset aliquatentus

componi exercitus, id sedari tumultus 3 postremum agmen infestarunt tela Parthorum. Itaque signum pii, gnardevi armaturae est datum. Gravis armatura scutis itidem sese mutuo contegens, jacula excepit. Parthi vero non audebant propius gradum admovere. Ita,

principiis paulatim progredientibus, flumen in Cons pectu fuit: atque, ubi instruxit in ripa infestum hostiabus equitatum , primos Antonius infirmos transpori vit. Jam praeliantes quoque secure, dc quieto potare

poterant. Ut enim 'conspexere Parthi flumen , , arcus remiserunt , dixeruntque Romanis, ut transmittere: .lauda ster, in coelum virtutem eorum efferentes. Lsim ibidem.

Igitur trajecto tranquille fluvio, refecerunt de . atque inde procellerunt haudquaquM Parthis sidentes. iaxto a novissimo praelio ' die pervenerunt ad Araxe n

270쪽

1 ARSACES PHRAHATES IV.

ARsAc. amnem, quo Media dc Armenia disterminantur. Hic altitudine & violentia dillicitis visiis trajectu,increbruitque rumor subsidere ibi in insidiis Parthos , ut transeuntes

aggrederentur. Postquam tamen tuto traducti , Armeniam iniere , ut si tunc terram illam ex pelago Conspexistent, adoraverunt eam , atque in lachrymasse mutuos Complexus prae gaudio e studere. Quia vero iter faciebant per affluentem regionem, utebanturque Omnibus, ex magna inopia , estuses evaserunt hydropici coeliaci. Idem Plutarctas in Antonio , par.

Ibi, recensito Antonius exercitu , desideravit viginti millia peditum , ct quatuor equitum : qui non interierunt vi omnes hostili , sed supra dimidium eius morbo. Id. ilid. De quibus Legionibus, totoque CXercitu , haud minus pars quarta, militum , calonum , servitiique desiderata est : impedimentorum vix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam sitam, quia

vivus exierat, victoriam vocabat. Paterculus, lib. a.

A Phrahatis viginti septem diebus iter fecerunt, &Parthos praeliis octodecim fudere. Carterum non fuerunt omnes istae victoriae integrae vel solidae;quod parum. neque usquequaque insectati Parthos fuissent. Qua maxime re constitit Armenium Artavasdem illius belli Antonium effectu fraudasse. Nam, si quos is Media abduxit, equitum sex dc decem millia adfuissent, pariter ac Parthi instructi, ac cum illis assueti pugnare, Romanis pugnantes pellentibus, illis in fugam effusos persequentibus, haud valuissent toties recolligere se profligati, dc denuo repetere pugnam. Quare Antonium omnes infesti ad vindicandum in Armenium

SEARCH

MENU NAVIGATION