장음표시 사용
421쪽
Cum vero Ctesiphon esset Pariliorum PrincipumRegia; idcirco in nummis,quos ex auro tunc temporis Cudi jussit Trajanus, ea recepta urbe, PARTHIAbi CAPTA Μ jure aemerito videtur inscripsisse: veluti in nummo hoc aureo superstite observare est: in Cujus aversa parte duo adsunt captivi lugentes , atque sub trophaeo Parthicis armis onusto hinc re inde humi sedentes , cum illa inscriptione , PARTHIA CAPTA. Quod autem ad trophaeum attinet, iis omnino simile est, quae, post reportatam insignem aliquam victoriam, in terra hostili erigebantur. Postquam igitur Traianus Ctes phontem cepit, invasit eum cupiditas navigandi secundo flumine in mare rubruim. Sinus est maris Oceani, quem Sinum Erythrarum ab Erythro, qui regnum illic tenuit, appellant. Messenen quoque insulam Tigridis prope ostium fluminis) in qua Athambilus regnabat, nullo labore Cepit: atque iis in locis propter vim hiemis, & rapidum Tigrim , aestumque maris, in magnum periculum Venit. Scid de qui Spassini vallum urbem ita di istam Rique a Rege Characenorum olim conditam ) habi-x bant , erantque in ditione Athambili , Trajanum
422쪽
Inde venit ad Oceanum , ac de Indis quoque cogitare coepit: cum tamen ea , quae Ceperat, tueri non posset. Dum enim navigat Uersus Oceanum, atquθinde revehitur , ea quae ceperat, omnia maXimo tumultu defecerunt: praesidiis, quae apud eas gentes reliquerat, ejectis a singulis, aut caesis. Atque haec ad Trajanum , dum esset in navi, perferuntur. Cognita igitur defeetione, Lucium & Maximum contra rebelles mittit. Maximus praelio superatus, obiit. Lucius cum alia praeclare gessit, tum Nisibin recuperavit: Edellam expugnavit, direptamque incendit. Seleucia ab Erucio Claro, dc Julio Alexandro Legatis capta Sc incensa est. Verum Trajanus metuens, ne Parthi quoque aliquid molirentur , Regem eis dare constituit. Itaque ut Ctesiphontem venit, convocatis in magnam planitiem Romanis omnibus Parthisque, qui tum aderant, excelsum tribunal Conscendit. Ibi apud eos de rebus
ab se gestis gloriatur, deinde Parthis Regem designat Parthamaspalem quem Malela Chosiois Regis hostem esse ait, utpote, qui Exedarem patrem ex Armenia depulerat eique diadema ina ponit.
423쪽
En numisma aereum primae forma: 1 Senatu percussum in Ax Aememoriam Parthamas patis Regis a Trajano Parthis dati. Tra- 3 a. janus in tribunali sedet. adstante pone cum Praefecto Praetorii. Coram Trajano stat Parthamaspates, cujus capiti di dema imperator imponit. Ante tribunal Parthus unus , totius populi nomine , flexo genu , junctisque manibus, supplex Regem ab Imperatore petit.
His persed is, Trajanus Ctesiphonta in Arabiam
prose Rus adoritur Agarenos, qui ct ipsi defecerant, quorum civitas, neque magna est , nec dives s finitimaque regio magna ex parte deserta, quod in ea aquae raro inveniantur, atque illae parum salubres, quodque in ea ligni pabulique magna sit penuria. Ex quo sit, ut ibi magna hominum multitudo, diu esse non possit. Tum vero ardentissimis caloribus, quibus exposita est, defenditur. Quamobrem expugnatione relicta, Trajanus recessit, nec multo post in morbum incidit. Dis lib. 68. pag. 78s, S 786. Cogitabat iterum exercitum in Mesepotamiam traducere, sed ingravescente morbo, iter in Italiam navigio cepit, AElio Hadriano in Syria cum exercitu relicto. Itaque Romani , capta Armenia, ac magna
parte Mesopotamiae, superatisque Parthis, frustra tot labores suscepissie, totque pericula adiisse visi sunt spropterea quod Parthi Parthamaspatem detestati, regi suis moribus coeperunt. Id. ibi Tandem Trajanus aqua intercute . seu hydropis laborans, Selimantem urbem Ciliciae perlatus est , in qua mortem illi ob obiit A. D. Id. Augusti, postquam regnasIet annos decem dc novem, menses sex, & dies quindecim. Atque huic successicin imperium Hadria
424쪽
nus, qui Syriae praeerat , tunc autem Antiochiae morabatur. Dio ut jupra. Adeptus imperium Hadrianus, ad priscum se statim morem instituit, & tenendae per orbem 'terrarum paci operam impendit. Nam deficientibus his nationibus, quas Trajanus subegerat , Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana ditione non poterant, assigyptus seditionibus urgebatur, Lycia denique ac Palaestina rebelles animos esterebant. Quare omnia trans Euphratem ac Tigrim reliquit, exemplo ut dicebat Catonis , qui Macedonas liberos pronuntiavit , quia teneri non poterant. Psamatosirim , lege Parthamas atem) quem Trajanus Parthis Regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus Regem dedit. Spartianus in Hadriano. Interea Parthi Regem suum Chosroem e superioribus Satrapiis, in quas concesserat, accersunt, eumque , Parthamaspate expulsis , omnes provinciae recipiunt. Hadrianus enim , ut ait Eutropius , Trajani gloriar invidens, statim provincias tres reliquit, quas Trajanus Romano addiderat imperio, & de Assyria, Mesepotamia & Armenia revocavit exercitus 3 aC finem imperii esse voluit Euphratem. Eutropius lib. 8. Parthos autem in amicitia semper habuit Hadrianus Augustus, quod ex Parthia Regem retraxit Partham aspalem quem eis Trajanus. imposuerat. Armeniis quoque, qui seb Trajano Legatum tantum habuerant,
Regem habere permisit c eundem Parthamaspalem quem in Exedaris Regis sui defuncti locum, dari sibi a Caesare supplices ii populi petierant. Spartianus in Ha
425쪽
Caeterum, cum de Mesopotamia ab Hadriano Au- ARsAc. gusto Parthis relicta loquitur Eutropius , intelligendum illud est de ea Mesopotamiae parte , quam Arsacidae prius obtinuerant, cujusque primariae urbes erant Amida 3c Nisibis. At alteram ejusdem regionis partem , γ, benen didiam, quam alluit Euphrates, quaeque Abgaro Regulo ea fuerat lege Concessa, ut tributum penderet , non Parthis, sed indigenis Regulis parere Voluit Hadrianus. Ita & Mesepotamii, qui in eo tractu erant, videlicet Rhesainesii, ad fluvium Chaboram in eadem Osrhoene siti, sub iisdem dominis, quibus an
tea paruerant, remanserunt: ut ex eorum nummis Cola
ligitur. Igitur AElius Hadrianus , inquit Aurelius Victor, pace ad Orientem composita, Romam regreditur: ubi spe nacula, quae Parthica nominabantur, in honorem Divi Trajani Augusti edidit. Quae quidem spe stacula , teste Dione, per multos annos celebrata sinat: postea vero, ut alia multa, in usu esse desierunt. Dis lib. 69. pag. 78 8 . Interea Chosroes pacis a Romanis concessae tempo- ARsAe ribus fretus, regiones suas, quae bello exhaustae fuerant, tributis imminutis, mirum in modum seblevavit, quo Parthorum omnem sibi benevolentiam conciliarer. At, quamquam plurimos annos regnaverit, nihil
tamen de ejus gestis protulerunt Historici. Ex solis igitur illius nummis, Arsacidarum Epocha insignibus, dis Limus pacate eum populis suis praefuisse. Cum vero singulas Imperii Romani provincias per Iustrare decrevisset Hadrianus, dum in Asia esset atquem Syria, Toparchas de Reges ad amicitiam in via
426쪽
AxsAc. tavit , Invitato etiam Chostoe, Rege Parthorum , quo I , ad eum venit, remissaque illi silia , quarn Trajanus Ceperat s ac promissa sella aurea, quae itidem Capta fuerat. Atque ea ratione bellum, quod a Parthis ob causas memoratas jamjam imminebat, Hadriani cum Chosroe Colloquio repressum fuit. Addit idem Spa tianus in Hadriano, at praepost ero ordine, Parthis amicis usum esse semper Hadrianum 3 propterea , quod inde Regem retraxit, quem Trajanus imposuerat. Sparturnus in Hadriano ibid. 'Antequam Hadrianus Imperator ex Orientalibus Romani Imperii provinciis in Italiam regrederetur, ne
quid pacem cum Parthis & sinitimis barbaris initam
turbare posset, Mesopotamios, eorumque Regulos , Osthoenos scilicet, omni tributorum onere liberavit. Qua de re Spartianus: ,, A Mesopotamiis non exegit ,, tributum, quod Trajanus imposuit. Idque omnino probant Rhesainesiorum nummi plurimi Trajano Decio Augusto Etruscillae ejus uxori, percussi cum Ep cha ab anno illo Urbis conditae 886. desumpta. Quos
nummos in nostro de Imperatorum Romanorum Nummis in Coloniis percussis Libro, pag. 28s, 286, descripsimus. Uerumtamen Hadrianus, promissam licet, auream Chos ot sellam non remisit , quae Romae asservata est, eam fortassis ob causam , quod eo ipso anno obiisse
Chosroes videatur: residio successere filio Vologese: postquam anncs sex & viginti regnavisset.
427쪽
ARSACES C ΗΟSROER NUMMUS ARSACIS CHOS ROIS.
Caput Regis mediocriter barbati, & diademate ornatiante quod litterae numerales ΔOT, id est 3 4. In
RVersa parte Caput turrita corona, necnon diade
mate in signe: ante quod littera initialis Α, id est,
ARsACIA. II REUs nummulus ,xi omnino similis, quem in Arsaci- darum Regum serie, sub Pacoro, ob publicas bellorum civilium calamitates, ut suspicati sumus, primum percussum ciste observavimus; ecce sub alio Rege iterum prodit: parvi quidem, si maioriam solam; plurimi Vero , si1 raritatem spectes atque elegantiam ; aestimandus. Eum Uir clarissimus Carolus Caesar Baudetotius inter plurimos, quos possidet, eximiae raritatis nummos, jam in eo vulgavit libro, quem de Peregrinandi utilitate vernacula lingua composuit. Hic nummulus conspicitur in tomo II. P. 6O . Tab. num. .
428쪽
Sed perperam Scalptor in eo scripsit ΔΟP pro ΔΟΤ: ut ipse
nummuli dominus postmodum probe animadvertit: qui mihi, tanquam veteri amico suo , eum aeri incidendum libentissime commodavit. Scalptoris autem errorem agnoscet statim &ipse lector. 2Era cum litteris ΔΟΡ, id est , i 73. incideret in annum quintum regni Mnasiaris , qui Rex annos tum erat nonaginta natus 3 barbamque admod- prolixam alebat , ut suo loco videre licuit. Hic autem nummulus juniorem adhuc Parthorum Regem exhibet, barbae non ' oblonga, carnosa di vivida facie; talemque omnino , qualem fratrem Pacori Chosto fuisse consentaneum Vest ueccum vae Arsacidarum ΔΟΤ id est annus ageretur. PQuo quidem anno pauciorqs: supra triginta
annos natus Mat. Cusiroes Unondiunque tran-regni sui annum compleverat C posteaqu- cum e Mesopotamia, tum: ex aliis regionibus, quas Trajanus Augustus victricibus armis occupaverat, a revocatis . ab Hadriano Imperatore Romanis
exercitibus; ipse 1 Parthis fuisset avitum in solium rςstitutus. Sin vero in tantulo nummuli spatio fastosi Illi tituli, quos sibi Parthorum Reges adrogare soliti erant, desiderentur: aliunde tamen haud mediocris certe laetitia animum subit secum earum uumeralium litterarum ope, Chostola nobis effogius certiori exhibeatur fide ; quam in argenteo nummo drachmali 3 in quo proprium quoque Regis illius nomen non exaratur. Unde, meo quidem judicio, aereus hic nummulus argenteo drachmali longe est anteponendus. Littera A. haud dubie initialis est nominis urbis, in qua signatus est nummus. Plurimae in vasto Parthorum Imperio occurrunt urbes, quae ab hac littera exordium habent. UndE in quanam earum percusius est nummus , aliquis remaneret dubitandi locus: nisi usu receptum foret Regiis urbibus Monetarias ossicinas semper adsignari. Quapropter hela litteram A MVacia Parthoru* Regiae initialem esse nemo non sat hitur
429쪽
o L O G E S ES, huius norimis secundus, patre Chostoe defuncto Parthorum Imperium adeptus est. Eodem anno bellum ' Alano um c hi Aasavistini Massagetae Rex iberorim, movit s c Mediam quidem totis viribus Ufestavit , Armeniam Ss ij
430쪽
vero 'Cappadociamque tantum adtigit. Post, Alanis partim muneribus a Vologese persuasis, partim metu Flavii Arriani Praesidis Cappadociae adduinis, bellum hoc finem habuit. Dis lib. 7sq. Caeterum Romam Vologeses Legatos misit , qui Pharasmanem accusarent propter Alanos in Mediam inductos. Eos autem Legatos in Senatum Hadrianus introduxit: Cumque huic Senatus negotium iis recpondendi commisisset , & scripto responsa complexus est, & ipsis ea recitaviti Interea Pharasmani Ibero, Cum uxore Romam profecto , imperium auxit Hadrianus , & in Capitolio sacrificare permisit , equestre que statuam in AEde Bellonae positit. Id Dio ibiae Verum non multo post Hadrianus apud Baias Idibus Juniis mortuus est: annos natus 6 a. menses s. ac dies I9. cum annos bo. menses I r. regnavisseti Fiaque Antoninus Pius in imperium successiti Deianeto Hadriano , Vologeses Romam iterum Legatos misit, qui, honoris causa , Antonino Pio , imperium adepto , Coronam auream ' deferrenti AEte
nam ejus facti memoriam Senatus in aereis hujus Imperatoris nummis conservari voluit. En unum e multis heic proferam.
