장음표시 사용
441쪽
E S contra Romanos a Vologese II. In feliciter gestae , Parthos ad seditionem incitarunt. Quod quidem ex Parthiciς nummis conjecisse me fateor. oties enim Arsacidarum Regum deest nobis Historia, toties eorum numismata dupplere abundet
442쪽
ARsAc. possunt. Et Certe ea nos docent a rebellibus Populis, δ. . in exsilium adium esse Vologesem , atque in ejus locum Nobilem quemdam Parthum, nomine Monnesen , fuissse substitutum. Quod autem Vologeses II. ex solio deturbatus fuerit, neque nova res apud Parthos, neque mira videri debet. Ita enim prius & Gotarzem,& Phrahatem IV, dc Vologese m I. pariter e solio ejectos, ac postea restitutos, Arsacidarum, ut supra
vidimus, testantur Annales. MONNES Es, nomen est Parthicum, multis Nobilibus Viris commune. Ita enim vocabatur vir ille nobilis , cujus meminit in Antonio Plutarchus, quemque ex aula Phrahatis IV. fugisse ad Antonium, ac postea cum Phrahate in gratiam rediisse refert. Item Annalium lib. I s. a Tacito alius memoratur Momeses, cui Tigranis e regno Armeniae exturbandi negotium Vologeses I. mandaverat. Unde apparet Complures Nnobiles Parthos variis temporibus eo suisse nomine vocitatos. Morineses vero, de quo nunc agitur, statim atque Imperium Parthorum est adeptus, Contradiis ex omnibus Provinciis militibus, ineunte vere in Me potamiam transgreditur. ino comperto, Duces Romani, etsi fatigatis diuturno bello Legionibus, iterum tamen Contra Parthos movere: ac L. Verum Augustum adhortati sunt , ne prioribus parta victoriis amitterentur, iter ad Euphratem una secum susciperet. Illud enirn testatur Capitolinus in Vero, his . verbis: ,, Ad Eu- phratem tamen impulsu Comitum suorum secundo profectus est. Post praelium acre rursus Romanos inter & Parthos
in Mesepotamia commisium, devicti ac profligati sunt
443쪽
Parthi. Ideoque L. Verus, ob res tam prospere ad-AgsAe. versus eos gestas, Imperator IU. ab exercitu appella- aa. tus est. At, ne Romani iterum Tigrim transgrederentur ue Parthi cum illis pacem his conditionibus p pigere : ut deinceps Tigris utriusque Imperii terminus foret s utque penes Romanos Mesepotamia remaneret. Quam quidem Provinciam postea Parthi recup
Tare numquam potuerunt s licet eam . multoties 4ncursionibus suis infestaverint. His itaque pactis ac sancitis, L. Verus milites v teranos Carrhis, quae urbs est Mesopotamiae, relinquit; eamque Romanorum Coloniam statuit: Cujus rei a gumento est Carrhenorum nummus 3 in cuius adversa
parte cernitur M. Aurelii caput cum selita Epigraphe: in aversa vero ea legitur inscriptio: ΚO. ATP. KARPHNΩN. id est, Colonia aurelia Carrhenorum: Cresce lique Lunae superimpositum exhibetur caput Dei Luni, qui praecipue ea in urbe colebatur , ut refert Spartianus
Iisdem fere temporibus supremum diem obiisse videtur Armeniae Rex Sohaemus 3 cui successit filius ejus, Sanatruces nomine , de quo haec scribit Suidas: S Α-NA TRUCEs, Armeniossum Rex s qui corpus quidem habebat mediocre s sed animo erdat ad omnia magno, praecipue vero ad res bellicas. Visiis autem est & accuratus justitiae custos fuisse in ipsa victus rati ne aeque castigatus & frugalis, atque vel praestantissimi quique Graecorum & Romanorum. L. Verus, Parthico bello post quadriennium con-A , aefecto , regendas Comitibus suis orientales Provincias ai. relinquens s Ro mam inde ad triumphum rediit: atque
444쪽
AR An cum M. Aurelio Antonino Romae processit: ut testantur & Capitolinus in Marco , & ipsius Veri Augusti nummus 3 in cujus aversa parte hae litaerae cernuntur TR. P. xv IMP. IIII. ut dc duo Imperatores an quadrigis, quas triumphalis pompa praecedit. Monneses, pace cum Romanis inita, in Parthorum regiam regressus est, ac copias dimisi. At regni Pr Ceres turpe reputantes Mesopotamiam Romanis fuisse Concessam , utpote quae sola Vi armorum ab Impes vore Trajano C pix, ab Hadriano mox Parthis fuisset restituta: indignabundi , Monnesique multum infensi, , Cum eam ob causam , tum etiam eo quod non esset Arsiacida, adeoque probrosam cum Romanis pacem fecisset, eum i solio dejiciunt, statimque ab exsilio Uologesem II. revocant , qui se tam strenue contra Romanos gessierat. Quae omnia, silentibus Historicis, co ligimus, cum ex uno Regis Monnesis nummo, Ppochae Arsacidarum annum 4aa' referente , tum ex autero Vologesis II. nummo, ejusdem Epochae annum a m exhibente. De quibus siet infra a nobis mentio.
445쪽
Caput Regis barbati & diademate ornati. In aversa parte Rex idem stib Herculis nudi specie cippo innixi, necnon laeva clavam gestantis, cum Epigra
M NEsIs, SERvATORIS, ILLUsTRIs. In imo nummo Litterae numerales ΥΚB. id est anno Aa a. EN emgies Monnesis Regis in Vologesis II. locum a
Parthis suffecti, cujus nummus genuinam nominis illius appellationem nobis adserit; videlicet Monnesen per geminam Litteram N. exaratum : cum Scriptores tamen omnes eum Monesem , vel Monaesem , male omnino, ut vidNur , nuncupaverint: Αst apud Auctores non insolita res est. Siquidem Manus Arabiae Regulus. a Dione libro 38. nominatur, qui in argenteo Lucillae Augustae nummo a Seguino vulgato Edit. a. Pag. 138. ΒΑΣΙΛΕΥΣ MANNOC dicitur. Unde appo
446쪽
ret, quantam priscae Historiae lucem adferant nummi. Quod autem Monneses Arsacidarum sanguine ortus non fuerit, id plane ex ejus nummo liquet , in quo, superbo Parthorum
Regum titulo BACIΛΕΩC BACI ΛΕΩN contentus , APTA ΚΟΥ nomen nequaquam adhibet. Jam vero, quidnam sibi velit insolitum in Parthicis nummis C aTHPOC , id est,
Servatoris , epitheton expendamus. Illud sibi adrogavisse videtur Monne ses , ob egregium quod dana adversus Romanos facinus bellicum ; quo populorum omnem sibi benevolentiam atque amorem conciliarit . quoque in turbulento illo rerum statu ad Parthicum solium viam sibi patefecerit. At, posteaquam turperii , iit ipsis videbatur , cum Romanis pacem fecisset, existimatio illa-omnis , quam 'de eς primum Parthi
conceperant , cito ex eorum animis obliterata est.
Monnesos igitur sub specie Herculis illius ΣΩTHPΟΣ ,
exemplo ΘΑΣΙΩN, hoc in nummo depingitur. Praecipuus enim apud Parthos erat hujus Dei cultus, ut jam in Phrahate IUL & in Gotarze observavimus: nec sine causa. Nam Parthi, perinde ac Persae, Herculem tanquam Solim Venerabantur. Uti Theologorum vetus erat opinio per Herculem significari Alem. Unde duodecim ei certamina sunt attributa: quod videlicet duodecim signa singulis annis soleat permeare , ut refert Lilius Giraldus Syntagm. IO. Hercules clavam solam , tanquam proprium insigne, gestat: nec leonis exuviis ornatur, propterea quod heic pro Sole h heri videatur. Sedens exhibetur, quoniam sui alicubi observavimus) ejus Sacris epulaturi sedcbant. Teste Macrobio lib. 3. Saturnaliorum : qui & lib. I. Herculem rever, Solem esse affirmat. 2Ereus est nummus, sed argenteorum Tetradrachmalium magnitudine. Tenui vero argenti bracteola obductum olim fuisse nummum denotant superstites adhuc hujus metalli reliquiae. Quod quidem tum factum fuisse propter res Parthiae difficillimas , summamque argenti penuriam autumamus. Litterae numerales Υ Κ B. Epochae Arsacidarum annum i dicant 42axi n. Hae in nummis Regum Parthorum , modo recto, modb inverso ordine, Seleucidarum Regum more, inscri-huntur. Tales autem Litterae numerides , si quando in vetustisulis monumentis occurrunt, maximi sane sunt momenti:
447쪽
sicuti in hocce nummo conspicere est, qui medium Regni Vologesis II. tempus interrumpit. Unde Vologesi II. proculdubio substitutum 1 Parthis fuisse Monnesin plane edocemur rcum maxime alius sese nobis offerat Vologesis II. nummua . ejusdem Arsacidarum annum exhibens a 3 '
448쪽
sen, quem tamen non expulsum regno filisse, sed fato concessisse quidam existimant , at ex Conje tura tantum: anno uno elapse, postquam Monnesia Parthorum Rex fuerat Constitutus, regendas iterum Imperii Parthici habenas, omnium populorum Consensu, recepit 3 eo acceptior suis, quod ab alto Arsacidarum sanguine duceret genus , atque insuper, neque propter superbiam . neque propter crudelitatem uelino potius Procerum quorumdam tumultu ac rebellione , ob prosperos Romanorum Contra Parthos succesius, actus in exsilium fuisset. Itaque Parthi, post tot ac tantas clades, sub tribus continenter Regibus a Romanis acceptas, reliquum regni Vologesis tempus quiete peregerunt. Vologeses enim, sito exsilio Cautior factus atque prudentior, cum Parthicas regiones militibus exhaustas, urbes quam plurimas incensas igni, ac Regiam quoque direptam & solo adaequatam videret: ad ea omnia publica opera resarcienda animum adplicuisse videtur, pacis otia in commoda subditorum sibi Populorum ita impensurus, ut eorum benevolentiam sibi conciliaret. Attamen altissimum est de reliquo eo Vologesis regno apud Auctores silentium. Quod non mirum: cum
nulli de peculiari Parthorum Historia supersint hodie Scriptores: &, si modicum quid super eorum gestis
449쪽
ad nos usque pervenerit, illud ab exterorum Populo- ARSAc. rum Historiis sit repetendum. 4Cum igitur plurimis jam abhinc annis Parthi pace fruerentur , in finitimis orientis partibus Romani i testino bello agitari coeperunt. Avidius enim Cassius, Dux ille, qui sub L. Vero Augusto in Syria tam strenue se gesserat, ac Parthorum vires superbiamque adeo contuderat: Hunc M. Aurelius non Syriae modo
Provinciae, sed AEgypti & Cappadociae Legionibus
praefecerat) postquam Imperatorem Marcomannico bello procul a se occupatum animadvertit 3 Imperii insignia arripuit , mortem Marci Antonini mentitus , aut, ut quidam dicunt, Faustina ipsa volente , quae det mariti valetudine desperaret. Capitolinus in Marco antonino, ct Vulcatius Gallicanus in Avidio Cabsio. Quoniam autem, Syriae vixdum Praefectus , in Armenia , & in Arabia, ct in assi gypto, res optime gesserat Avidius Cassius , mirum in modum omnibus Orientalibus carus fuit, de speciatim Antiochensibus , qui
etiam Imperio ejus consenserunt. Quod Certe opportunam Parthis praebuisIet occasionem reeuperandae Me potamiae : sive eam Cassius, impetrandi adversus Romanos auxilii causa, ultro ipsis traderet: sive d rante adhuc in Parthia bello civili, ipsimet suis eam armis invaderent. At, posteaquam compertum est vivere Marcum Antoninum , cito, consensia omnium , praeter quam Antiochensum , Avidius interemptus est, mense scilicet Diio ejusdem anni: uti refere Vulcatius Gallicanus in eyus Via.
Ubi Marcus Antoninus de defectione Cassii factus est certios, relicto statim Sarmatico, Marcomannia
450쪽
coque bello, in Syriam contra Cassium profect us est. At vix illam attigerat Provinciam, cum ad eum Cassii Caput allatum est. Attamen pius Imperator non solum caede Cassii non exsultavit , verum etiam Caput ejus humari jussit, neque in conscios defeetionis animadvertit. Quin imb ignovit & civitatibus , quae Cassio Consenserant , ignovit Sipsis Antiochensibus, qui multa in se pro Cassio dixerant. Capitolinus in Vita Marci
Antonini. Cum vero in Syria res omnes Marcus Antoninus
ordinaret atque Componeret , Vologeses Legatos ad eum misi de pace: ut innuit Capitolinus, dum inquit : Multa egit cum Regibus, i& pacem Confir- ,, mavit: sibi occurrentibus cunetis Regibus, & Le- gatis Persarum , id est, Parthorum. Capitolinus in Vita Marci Antonini. Paulus Orosius lib. 8. cap. I s. scribit quoque, occisi, in Syria Avidio Cassio, pacem cum Marco Aurelio Antonino iniisse Vologesem. onam tempore mortuus sit Volo)eses II. atque
idcirco, quot annos regnaverit, prorsus incertum est. Extremis tamen Commodi Imperatoris temporibus vis
detur obiisse. Quapropter, ut Arsacidarum Chronologiam sequamur, illius mortem anno V. C. adsignamus. Et certe Regis illius effgies cum prolixa ba ba, eum diu regnavisse argumento est. Filios reliquit
