Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

τRACTATUS MINORES. 79

modo quisquam ipsum reprehendere audebit, qui ut iustus tu dex primo genituram a I udaris,qui Dominum occiderant,abstulit' 8. Si igitur iurisiurandi vis tanta fuit,viab Esau potuerit

auferre primogenita , cum enim iurasset solum, noluit periurij notam incurrere: quibus tradentur suppliciis qui non solum iureiurando sese obstringunt, sed &periuriis iusiurandum violant' Si Esau ab iis , quae cum damno suo pepi' gerat, recedere noluit , quomodo tu pacta quae pro salute tua fecisti, rumpere audebis3 Si Herodes, quae in suam promiserat perniciem , seruauit, & tu a foederibus, quae aeternae vitae gratia pepigisti, resilies 3 Et quemadmodum oratio sese

insinuans, primogeniturae munus abstulit , ita dc conuicium subintrans caede actionem contaminare potest. Lingua enim non minus nocet, quam gladius. Et cogitatio ac sermo impudicus inquinat, ut adulterium. Occulta simulatio, laquei instar insidias tendit: Et peruersum consilium quouis veneno perniciosius est suscipientibus. Si enim Esau solo sermone primogenitura se sua exuit, eamque deperdidit: quanto amplius, & quidem facilitis, seruus inutilis temperantiam amittet ' Et vanitatem diligendo, atque mendacium quaerendo, veritatem quis sui promissi despiciti verbis.

que fidem abnegando, tenebris obducitur, exuendo se iis quae ad fidem pertinent: sicut contra verbis fidem profitens, fide se vestit. Sermo interea dum exercetur, ad eme-ctum se operis producit, improbaque deliberatio non min is quain opus malum damnatur: Aspectus illicitus improbum opus arguit: I racundia perinde atque gladius feriti Bestialis que inuidia haud secus, quam telum vulnerat: Exiiij foueam calumnia struit. 9. Cogitationes malas fugiamus: Cogitata enim non aliter ac facta censentur. Bonis cogitationibus incumbamus, quibus operum proposita est merces apud eum qui consilia cordium explorat. Operis instar est cogitatio, qui Ie in 'ua tanquam in causa omnium effectiva, arbitri J nori ratio nititur. Suum autem quaeque res habet contrarium. Tenebris lux contraria est, amaritudini dulce, de vigilia somno Qui creauit haec omnia, nihil reliquit cui non adiunxerit contrarium. Nam si mortalis homo suo ingenio

492쪽

48o S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

componit inter se contraria: aduersusque labores, quietem adhibet, remediaque ac medicamenta terra marique opportunEconquirit: ut suam cuique morbo, vires tempus que postulat, curationem prudenter adhibeat: quanto magis immortalis ille omnium rerum procreator cuncta suo disposuit ordine, atque ita moderatur, ut ad manum cuique

sint, quibus ab inimicis sese defendati Instructus es ergo armis, o homo, aduersus quoscunque hostes & aduersarios tuos. Haec tibi ad salutem concessa si neglexeris, victus, in die iudici j quomodo teipsum excuses, non habebis. Praesto tibi contra aduersarii machinas sunt arma diuersa. Si ignita sua in nos tela hostis emiserit, habemus & nos orationis scutum inexpugnabile. Si libidinis in nos bellum mouerit ;sociam nobis in pugna, animi dilectionem aduersus illum

assumamus. Si nos iniquitate captiuos ducere conatus fuerit, ad iustitiam confugientes, saluti nostrae consulamus. Si te per odium atque malitiam vulnerare studuerit, ad fraternam charitatem accurrito. Si te per arrogantiam atque

superbiam oppugna' erit, humilitatem ei opponito. Si corporis concupi Icentiam aduersum te incitauerit, temperantiae thoracem velociter induito. Si lasciuiae iacula in nos contorserit; galeam castitatis in eum assumamus. Si diuitiarum nos cupiditate stimularit, paupertatis beatitudinem habemus. Si gulae nos vitio adortus fuerit, ieiunij nobis alas aptemus. Et quia euersionis causa est inuidia, praesto nobis aderit charitas, si velimus, quae corrigere queat & indificare. Et sicut sua inimico sunt arma ad oppugnandum tita de nobis adsunt nostra ad defendendum. Si nos pers quatur ut Pharao i adest mare quod eum submergat. Si loqueos nexuerit in terra, est qui nos liberet in caelis. Si ir ruerit in nos ut Goliath taderit, qui eum humiliet, David. Si ut Sisaraelatus intumuerit, per ecclesiam tolletur E in dio. Si instar Sennacherib, nos bello presserit, sacco & cinere delebitur. Si Babylonicum tyrannum imitatus fuerit, sancti ac temperantes non deerunt, ut Daniel. Si vi Neeman elatus fuerit: aderunt ieiuniis addicti, qui eum deiicere possint. Si luxuriae flammam accenderiti qui castum Ioseph imitentur, aderunt. Quae enim eius reperitur machina,

quae a nobis non dissoluatur ' Qui morbi, aut quae mala,

493쪽

quibus sua parata non sint remedia 3 Quodnam stratum Madulterinum comparet: ad quod redarguendum fornax non sit parata a Quas ipse struere poterit insidias, quae nobis non sint exploratae' Quam ipsis moliri poterit machinam, cui deturbandae non sint apti vel homines idiotae Quas afferre secum poterit vires, ut illas nequeant vel foeminaei Ierare ' Quam fornacem paret, quam non fideles pueri re DU. 3.inguan Lacum effodit, sed eum Daniel contempsir. E. pulas parauit, sed illas pro nihilo duxit Ananias. Superbiam o A. a. inimicus seminauit, sed eam Movsis humilitas conculcauit. Naaman adulatus est auro, sed illud despexit reiecitque Eli T saeus. Simon Magus pecuniam obtulit, sed meritam in eum sententiam pronuntiauit Petrus: In Christo Iesu Domino

nostro, Cui gloria dc potentia, nunc ec semper , & in secula

seculorum. Amen.

XIV.

NON ESSE RIDENDUM , SED LUGENDUM.

i. π Nitium euersionis atque interitus animae monachi,est I risus & impunitas atque licentia. In his cum te, monache, conspexeris, in malorum te concidi sie abyssum noueris. Ne desinas igitur orare Dominum, ut ab hac te morte liberet. Risus atque licentia perdit fructus monachi. Risus & licentia monachum in turpes animi passiones coniicit, neque sollina iuuenes, sed& senes. Risus & procacitas monachum deprimit. Dixit quidam Sanctorum de licentia loquens: Licentia ventus est aestuans, monachi fructus corrumpens. De risu autem iam audi: Risus beatitudinem lutactus exterminat , Risus non aedificat; Risus non custodit modeperdit aedificiaque deuastat, Risus Spiritum sanctum contristat: animae obest, & corpus corrumpit; Risus virtutes ex-Iellit , non meminit mortis, neque supplicia cogitat Auferme risum, Domine, luctumque ac gemitum mihi conc de , quem a me ipse requiris, Deus. Initium luctus est, aliquem nosse seipsum. Sit ver b luctus noster non secundum hominem, neque ut videatur ab hominibus, sed secundum

494쪽

a. Cor.

Deum, qui nouit etiam abscondita cordis: ut apud eum mereamur beatitudine perfrui. Hilari itaque atque am*no simus aspectu, gloriantes in Spiritu sancto super donis

Domini: cogitatione autem & animo plorantes atque gementes Deum exoremus, ut ab omni specie mala nos conseruet, ne caelesti eius priuemur regno, aeternisque bonis,

quae praeparauit diligentibus ipsum. Luctus aedificat A custodit , Luctus animam lacrymi, tergit dc mundat ; Luctus temperantiam gignit, voluptates excindit, de virtutes perficit. Quid plura Luctus ab ipso Deo praedicatur beatus, Mab Angelis consolationem accipit. Vnde & quidam ex discipulis Domini dixit: Risus vester in luctum conuertetur, α gaudium in moerorem. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, & exaltabit vos. r. Sed quid ego peccator faciam, qui nec lugeo, nec defleo cum compunctione meipsum ' Dico enim , & nota facio. Vae mihi, quam parvipendo eiusmodi. Vae inibi, quam sum negligens salutis propriae. Vae mihi, quoniam scienter

pecco : Scio cum male facio, nec tamen a malo declino. Vae mihi, quia inexcusabilis sum. Verbis quidem inter eos, qui ad dexteram futuri sunt: re autem in iis numeror, qui ad snistram statuentur. Verum tibi, Domine, soli bono, no strarumque offensionum immemori confiteor peccata mea. Etenim me tacente tu omnia nosti, Domine, ni bil-que occultum a facie oculorum tuorum. Sed quoniam taper Prophetam tuum dixisti, Domine ἰ Dic tu primum peccata tua, ut iustificeris. Peccaui, Domine, peccaui, A non sum dignus resipicere ac contemplari multitudinem caelorum, prae multitudine iniquitatum mearum. Quia ob modiacam voluptatem ignem aeternum pro nihilo reputaui, re- L numque tuum caeleste non sum consecutus. Quid igitur in- relictissimus ego mortalium faciam 3 Plangam meipsum noctu dieque, donec tempus adhuc suppetit,quo lacrymae mearsuscipi possint. Sed dona mihi, Domine, lacrΤmas compunctionis, qui solus bonus es & misericors, ut iis tibi supplicem, emundari maculas cordis mei. Vae mihi, quid agam 3 Quo pacto gehennam ignis & tenebras exteriores, ubi fletus est restricior dentium , effugiam a Vae mihi, quid faciam, qu modo tartara, sempiternaque tormenta ec vermem nun-

495쪽

quam moriturum, euadere potero λ Vae mihi, quid faciam, quomodo comminationes impiorum , qui tormentis prae-Mint, Angelorum, subterfugiam 3 quoniam horrendi sunt,& absque misericordia. Quis dabit capiti meo aquam,& Oculis insis fontem lacrymarum , ut sedens fleam dies ac noctes, Deumque cuius prouocaui iram, placatum reddam Z Peccasti,o anima mea, poenitentiam age. Nam ecce dies nostri v lut umbra praetereunt. Adhuc modicum, & migrabis ex hoc seculo, formidabilia peragrabis loca, o anima mea Ne disseras de die in diem conuerti ad Dominum. Vae mihi, o anima, operibus immundis a te diuinam fugasti misericordiam, sanctosque Angelos custodes tuos. Ne des igitur tibi rem quiem,anima mea, neque silear pupilla oculorum , sed pro 'cidens optimo & benignissimo Deo, ora eum, ut mittat tibi auxilium ab alto. 3. Fratres, horrenda atque tremenda non multo post pertransituri sumus loca fierique non poterit quin per illam ingrediamur viam. Nullus eorum, quos hic habemus, nos comitari isthic poterit, non parentes, non fratres, non ami ci, non genus, non diuitiae,aut quid his si mile. Caveamus igitur operum bonorum esse negligentes, ut ea in tempore necessitatis nostrae inuenire possimus. Sobrij simus & vigilemus in praesenti seculo, ne post corporis separationem nos sibi ei dicent principes tenebrarum. Et quis illa hora nos adiuvabit, redimetque ex manibus eorum Si diuina tunc protectione reperiamur despoliati, saevi atque crudeles ibi tenebrarum aderunt principes, qui nec Regem timent, nec tyrannos curant, non paruum, non magnum; nisi solum eum, qui in pietate vitam suam transegerit, in operibusque se bonis occupauerit: ab illius sibi conspectu timebunt, recedentque timore perculsi, magno cum studio transitum praebentes, sicut scriptum est: Quoniam gratia Dei & misericordia in sanctos eius, &respectus in electos illius. Rursusque ait: Iustorum animae in manu Dei sunt,& non tanget eos tommentum. Anteibit enim iustitia eorum ante faciem ipsorum, S gloria Dei cooperiet eos. Tunc inuocabunt, & Dominus exaudiet eos: clamabunt,& ipsis dicet: Ecce adsum , fidelis enim est qui promisit. Beatus qui in hora emigrationis ex hac

Ierem. . t. --

496쪽

luce inuenietur liber. Ne igitur torpescamus, fratres, neque res alienas ac noxias ad nos rapiamus, quae penitus sunt corruptibiles. Illa via quaecunque destruit. Nam hora separationis animae a corpore praeoccupante voluptates marcescunt, deliciae ac vana gloria pereunt , diuitiae cum auaritia & supiditate dominandi deficiunt, aduentante hora separationis cuncta ista & his similia finem capient. . Domine horam illam animo mecum reuoluens, pro 'cido tuae bonitati rogoque ne me tradi patiaris in manus nocentium mihi: Neque glorientur inimici tui aduersus se uum tuum, benignit si me Domine,dentibus stridentes, animamque meam peccatricem exterrentes, neque dicant: In manus nostras venisti, nobis es traditus; veruntamen hic est, quem expectabamus,dies. Ne, Domine, ne quaeso obliviscaris miserationum tuarum. Ne,Domine,ne obsecro Jecundeuii iniquitates meas retribuas mihi , dc ne avertas a me faciem tuam. Ne precor, dixeris mihi: Amen dico tibi, non noui te. Tu autem, Domine,corripe me,versim pro tua misericordia, ut inimicus meus non supergaudeat mihi. Eius autem minas extingue, omnemque essi citatem eius destrue,&da mihi viam iniuriae expertem atque ino mensam. Exorari te sine,Domine, non quidem propter iustitias meas, neque enim quia unquam boni feci sed ob miserationes tuas,dc propter infinia tam bonitatem tuam , salua animam a plaga mortis oppres sam. Recordare, bone Domine, quod & peccans & ad mortem usque vulneratus ad alium non confugerim medicum, neque manus meas expanderim ad Deum alienu,nisi ad tuam solius bonitatem.Tu enim es,Domine, uniuersorum Dominus& Deus, qui habes potestatem omnis spiritus. Tu dixisti Domine: Petite & dabitur vobis pulsate & aperietur vobis. Mu da me,Domine, antequam moriar, ab omni peccato. Ne r pellas deprecatione in in benignissime Domine. Indignum os clamat ad te,& cor non mundum,animaque peccatis contaminata. Exaudi me Domine propter bonitatem tuam, non cnim repellis oratione vere poenitentia tibi.Verum mea pc nitetia non est pura, sed corrupta: ad hora unam penitentiam ago,& duabus iram tua prouoco. Confirma cor me si in timore tuo, bone Domine. Statue pedes meos , super petram

497쪽

TRACTATUS MINORES. 481

poenitentiae. Vincat malitiam quae in me est, tua bonitas, Domine. Vincat in me tenebras lumen gratiae tuae. Domine, qui aperuisti caecorum oculos, aperi tenebris circunfusos oculos mentis meae. Qui solo verbo mundasti leprosos, absterge maculas animae meae. Fiat in me gratia tua, bone Domine , sicut ignis comburens in me cogitationes immundas. Tu enim solus bonus es, lumen quod omne lumen excedit, gaudium super omne gaudium , requies superans omnem requiem, Vita vera, salus in aeternum permanens. Tibi soli bono, ego omnis supplici j reus, ego quiquam cunque poenam mereor , procido rogans. Tibi soli redemptori supplico , ne in finem aduersarius me praeo cupet. Sed tu, Domine, uti solus bonus & malitiae nostrae immemor, atque misericors , resuscita membra mea, quae peccatum diffregit, & vivifica animam meam, quam iniquitas occidit, mentemque illumina, quam improba concupiscentia obcaecauit. Libera me ab omni opere malo, de insere in me charitatem perfectam. Bone Iesu Saluator mundi, nomenque servi tui libro vitae inscribe , perfectum mihi bonum largiens, ut relata victoria aduersus diabolum citra ruborem atque confusionem procidens adorem te, Coram throno regni tui cum omnibus iustis: Quoniam tibi conuenit honor & gloria, in secula. Amen.

1. Obsecro autem dc vos, Fratres mei dilectissimi , electi Dei, ut pro me peccatore.Ephraem , precibus vestris . intercedatis apud Deum, sicut Apostoli super Chananaea disgni pro indigno, honorandi super vili atque abiecto uti oratio mea per acceptabiles Vestras preces , dirigatur ante conspectum Dei. Quia ipsi conuenit imperium, Maiestas, di gloria, Patri ,& Filio, dc Spiritui sancto , ante omne seculum, & nunc ,ec in omnia secula seculorum. Amen.

498쪽

86 PATRIS EPHRAEM SYRI,

DL F IDE, SET FIDUCIA IN DEI M.

r. V, O minus noster in Evangelio ad persectionem fidei I suos adducere volens discipulos, dicebat: Qui inmodico fidelis, de in multo fidelis est: Et qui in modico infidelis , dc in multo infidelis erit. Quid autem sibi volunt

hic modicum, dc multum Z Per modicum, seculi huius in tellige promissiones, quas pollicitus est se praestiturum omnibus in ipsum credentibus , videlicet vultum atque amictum , dc reliqua corpori necessaria , quietem , ac canit tem , dc eiusmodi: praecipiens, ne omnino de istis simus so liciti, sed in ipsum solum spem nostram reponamus. Permultum autem intelligenda s uni aeternae vitae de immortalis seculi dona, quae repromisit daturum se illis, qui crediderint in ipsum, assidueque de eiusmodi soliciti flagitaue rint illa. Quoniam sic nobis mandauit Dominus, cum ait: Vos autem quaerite primum regnum Dei δρ iustitiam, de haec omnia adsicientur vobis , ut scilicet ex modicis ecmomentaneis probetur unusquisque num credat Deo. Et si de praesentibus non fuerit solicitus, solum autem in futuris atque aeternis curam omnem reposuerit ; clarum est iubadc circa ea quae videntur, sanam atque integram fidem intus reconditam seruet, vereque bona aeterna quaerat. Debet enim unusquisque eorum qui sermonem audiunt veritatis, seipsum probare atque examinare, aut a viris spirit libus probari dc examinari , quomodo credat, de seipsum Deo deuouerit. Nunquid reuera secundum eius sermonem, in veritate credat; aut opinionem in se duntaxat fidei habeat, qu6d se credere existimet. Quilibet enim ex verbis Domini, si fidem in caducis mundi bonis positam habeat, probatur dc reprehenditur. Quo pactor audi: Credere te dicis, quod regno caelorum cisicieris dignus, de filius Dei fies, cum de caelo natus sis dc cohaeres Christi, quodque in Omne seculum ei conregnaturus sis, deliciisque ineffabialis lucis per infinita dc immensa secula perfruiturus ' plane

499쪽

dices, credo: hac enim de causa, ct seculum reliqui, &me. Deo deuoui. Proba igitur teipsum , nunquid terrenae adhuc te curae detineant, & solicitudines variae de nutriendo ac vestiendo corpore, aliaque adhibenda cura, ac procuranda requie , cum tui iam iuris esse velis, ac tui ipsius curam gerere , de quibus iussus es omnino non esse solicitus. Si enim te credis accepturum aeterna illa & immortalia omnisque corruptionis expertia bona: Quanto magis fugacia ista atque terrena accipies, quae Deus etiam concessit feris, atque volucribus caeli, α hominibus impiis. An non credis Dominum ea tibi largiturum, de quibus ipse praecepit, dicens : Nolite soliciti esse quid edatis, aut bibatis, aut quibus vestiamini; haec enim cuncta gentes mundi inquirunt. Nouit enim Pater vester caelestis, quod his omnibus indigeatis. Et subinfert, exprobrans hominibus modicae fidei Respicite volatilia caeli, quoniam neque seminant, neque metunt, & Pater vester caelestis pascit ea, quanto amplius vos, qui multum dissertis a volucribus: Et rursus nos confirmans ait : Nolite igitur soliciti esse in crastinum. Si vero adhuc de istis laboras, & non credis sermoni ipsius : Nosce rursus te quoque non credere , quod bona aeterna , quae sunt regnum caelorum, sis accepturus, & existimas te credere, qui in rebus paruis ac corruptioni obnoxiis repereris incredulus. Et iterum: Sicut corpus pretiosius est indumento: ita & anima corpore. z. Credis igitur animam tuam a Christo sanandam abo aeternis & in curabilibus apud homines, malorum ignominiae vulneribus , propter quae etiam ad nos descendit Dominus, ut credentium animas ab insanabilibus apud homines malis curaret, & a sordibus leprae malitiae purgaret, qui solus curat, & verus medicus est 'Dices , prorsus credo: idcirco enim adsum, & istud ab illo expecto. Quare nosce teipsum discutiens, ne forte carnales morbi te ad medicos terrenos abripiant, quasi Christus,cui credidisti,te curare non possit. vide quomodo teipsum decipias, dum te putas credere, Anondum credis ut oportet in veritate. Si enim aeterna & in- curabilia immortalis animae vulnera, ac morbos malitiae, a

Christo curari credis, nunquid impossibile putabis ab ipso temporalia quoque corporis mala ac morbos curari posie ι

500쪽

488 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, si utique ad ipsum solum, postposito medicinali curandi

officio, confugerus Nam qui animam creauit, ipse& cor pus fecit: Et qui illam ad immortalitatem sanat, corpus etiam malis morbisque temporalibus omnino liberare

atque curare poterit.

3. Sed scio, mihi respondebis, quod & ista ad corporis

medicinam subministrauerit Deus , herbasque ac terrae pharmaca , & medicorum studia ad morbos corporis curandos concesserit, corpori terreno ex disserentibus te rae speciebus medicinam componens ' Consentio dc ego,

sic se ista habere, sed noueris velim , quibus ea data sint,& quibus dispensata. Dominus Deus ex multa sua de infinita erga humanum genus liberalitate ac benignitate, posta quam a mandato excidisset homo quod acceperat, subiectusque esset sententiae irae , dc quasi in captiuitatem ac solitudinem, atque exilium ford manave ex deliciis paradis in hunc mundum eiectus, de sub potestate tenebrarum factus, carnisque passionibus ac morbis subjceretur, qui prius passi

sonum atque morborum expers erat , omnesque praeterea qui ab ipso producti fuerant, iisdem malis ac passionibus facii essen t obnoxij, haec tandem infirmis atque incredulis permisit, nolens omnino deperdere hominum pe catorum genus, sed propter multam bonitatem dc immensam misericordiam dedit in solatium ac refrigerium & curam atque medelam corporum ista hominibus huius mundi, qui nondum se totos concredere Deo poterant. At tu qui

vita solitaria gaudes , & ad Christum accessisti cupiens filius o Dei fieri, de desuper ex Spiritu sancto nasci, primoque ac impassibili homine superior euadere; dc qui maiora accipis promissa, aduentum diuini beneplaciti, dia velut peregrinus ac hospes huius mundi factus , debes fidem aliquam magis

nouam & admirandam , intelligentiamque, ac vitae rati nem dc institutum praeter omnes homines mundi tibi vindicare , cum de vitam sicut cuncti alij degas. Ecce & mundus nubit, comedit, dc bibit, auro dc argento utatur, me caturam dc artes exercet, ac diuitiis gaudet, quae omnia

Deus permisit homini peccatis subdito , neque enim sine Deo quidquam ad usus humanos dicemus ordinatum. . At tu ab his omnibus exemptus es, ut Deo persecto placeae

SEARCH

MENU NAVIGATION