장음표시 사용
481쪽
truces ac toruum vultum praeserentes : in ventre curando
per diem sani, at in nocturna oratione aegri ac segnes: in conuersationibus atque colloquiis arrogantes, & in operibus dissolutii ad iubendum prompti, & ad parendum negligentes: in praecipiendo laeti, & in obediendo misit: in
mandando austeri atque seueri, ec in obtemperando queruli ac murmuratores. Ne manicas usque ad digitos, linguam vero usque ad pectus: Ne ad mensam agiles ac prompti, in opere autem ignaui atque eneruati: Ne ad edacitatem valentes ,&ad ieiunium impotentes: Ne ad vini potationem laeti, & in aqua bibenda molesti ac tristes: Ne ad circunspiciendum experrecti,&ad discernendum quid bonum sit tenebris circumfusi. Ne coram mulieribus graues
ac hilares, & cum fratribus asperi ac feri. 8. Sed obsecro vos, filij Dei dilectissimi, ut bonorum Zelum suscipiatis: Sc quidquid ad honestatem & grauitatem
morum , ad aedificationem & ad bonam famam pertinuerit, amplectamini: ante omnia autem humilitatem, charitatem, benignitatem, mansuetudinem, humanitatem atque aequiistatem , inutilibus reiectis contentionibus, vobis mutuo cedite. In vigiliis, &orationibus impigri estote & alacres, ut carnis vitia superare possitis. Ne rebus ac passionibus inanibus , tantorum bonprum iacturam faciamus; neue momentanea ista sectantes, immortalem gloriam deperdamus. Dein mus quaeso operam, dum adhuc in carne sumus, ut quae grata &accepta sunt Deo , perficiamus. Festinemus atque instemus; magna imminet tempestas. Ne simus negligentes. Non est nobis cum inimicis, quos videmus, colluctatio, veperspecti propulsari & arceri per nos queant. Invisibiles
sunt hostes quinos oppugnant: &propterea magnum ne gligentioribus adest periculum , sicut contra, ingens vincentibus fiet mercedis retributio. Cogitemus igitur, quomodo caute eos vincere , resistereque ipsis valeamus. Si
enim sexempli gratia in ad ventris gulaeque insaniam nos
prouocauerint ρ ieiunio & abstinentia cum illis pugnemus. Si ad mulieris nos concupiscentiam inimicus titillauerit , patientiae remedio adhibito sensum coercea
mus ,& c vestigio profugiet. Si ad iracundiam nos incit
482쪽
uerit , pace armemur. Si excandescere nos fecerit, manis suetudinem a ssumamus. Si ad odium incenderit, charitatem ac beneuolentiam complectamur. Si ad honorem a que ambitionem prouocauerit, nostri ipsorum despicientiam adhibeamus. Si ad gloriam , vilitatem dc abiectionem obij ciamus. Si ad superbiam instiget, Domini humilitatem contemplemur. Si ad aemulationein erga proximum irritauerit , lapsum Caim animo reuoluamus. Si ad inuidiam, Esau perditionem cogitemus. Si ad detractionis vitium nos impulerit, silentio os nostrum obstruamus. Si ergo hisce modis , ipsi restiterimus , a nobis profugiet, dc consistere nequibit. Redibit autem ad vos gratia illico , dc tanquam
9. Credite , fratres charissimi, me omnium eorum , a quibus ut abstineretis vos cohortatus sum, reum esse. Sed quamuis vos puri sitis , ego autem coeno feccatorum deturbatus , vos tamen rogo, ut bona ac vera minimeque fucata vestra poenitentia me quoque liberare studeatis. Credite enim me nihil obseruasIe eorum , de quibus hactenus locutus sum. Verum vos factis mea decorate verba. Confido enim fore, ut vos immaculati inueniamini. Ego autem
super iis damnabor , quae dico de non facio. Salutem ergo nostram ne negligainus, fratres; neque quasi in prouerbiis haec dicta censeamus. Nihil enim a scriptura alienum fausumve protulimus. Faxit misericorS Dominus, ut vos omnes diuini verbi huius semen suscipientes , instar bonae ac fertilis terrae fructum afferatis , alij trigesimum , alij sexagesimum, alij vero centesmum: vi virtutum fructibus onusti atque exornati, gaudium afferatis Domino nostro Iesu Christo, ipseque vos laetos excipiat in requie ac regno suo, in secula seculorum. Amen
483쪽
1. Iuersae in cunctis hominibus sparsae reperititur cupi- I ditates, ut unusquisque aliquod certamen habeat, in quo mentem assidue exerceat. Sunt enim qui gulae luxuique sunt dediti,&ab adulterio abhorrent. Alij superbia turgen a furto abstinent. Alij auaritiae student, & corporis volu-litates spernunt. Qusdam ornatum vestium negligunt, ecuxuria dissi uunt. Nonnulli vino delectantur, & a superbia sunt alieni. Alij a fornicationibus remoti sunt, sed occultam in animo dissimulationem atque hypocrisim fouent. Sunt
qui vestium ornatum damnant, & obtrectatione gaudent. Sunt quidam vitio aliquo superiores, cum in alio interim toti volutentur. Nonnulli ab una aliqua sunt reprehensione remoti, & in alia foedissim P versantur. Quidam dum laqueum unum euaserunt, in alio sunt vitiorum coeno si pulti. Multa enim ac infinita sunt vitiorum genera, decipiunturque paulatim homines, & ex m. nimis principiis in maiora scelera praecipites ruun r. Cumque hominem ci cum uenire studet inimicus, in quod vitium procliuior in clinet eius natura, cumprimis considerat , ut dum suis ipse gaudet vinculis, ne exsolui quidem velit. Probb enim nouit callidus & versutus hostis , quibus ac qualibus nos vinculis obstringat ;& si nos inuitos in suos casses coniecerit, fore, ut celeriter confractis illis mens nostra iterum in lubertatem se vindicet. Quapropter iucunda ac grata unicutique vincula injicit, in qui Sus libentius conquiescat. Potest enim mens nostra Deo duce, ex inimici se laqueis eximere. Nunc vero iisdem obstricti gaudemus, ipsaque captiuitate superbimus. Qui enim inuidiae vinculis constringitur, quoniam a libidine alienus est, se liberum pland existunat. Et qui calumniae vitio obnoxius est, quia rapinas ac furta odit, nullo se prorsus modo vinctum eue arbitratur. Sua quemque latent vincula; & laqueos sibi paratos ignorat, ebri rum instar, qui vino pertu si nec se vinciri sentiunt, neque obiectos sibi laqueos prae ebrietate vident.
484쪽
1. At benignissimus Deus hoc veluti iugum aliquod, o riis quasi occasionibus, omnibus imponit , dum singulis pro
ratione virium tentationis onera partitur. Tempore quo tabernaculum ab Hebraeis constructum est, a cunctis tam
pauperibus quam diuitibus aliquid ad participationem sa-
. si ac lutis offerebatur. Pro sua quisque facultate munus affer bat: alius aurum, alius margaritas, alius lapides pretiosos ;. pauper pilos ac pelles compositas ; Mulieres opulentae sericum, inopes viduae lanam tinctam. Atque ita uniuersus tabernaculi apparatus ex diuitum simul ac pauperum muneribus conflatus omnes commendauit. Suscipiebat enim singulorum vota Dominus, tam pauperum quam diuitum, volens in eo ostendere, se, quemadmodum ea quae ad tabe naculi constructionem quisque pro suis facultatibus obtulerat , accipiebat , & ita pro cuiusque opere preces ac vota singulorum absque ullo personarum respectu suscipere. Sicut enim inimicus noster variis nos occasionibus perimere conatur: ita diuersis occasionibus, Dominus ad salutem perduςere studet. Et quemadmodum latro vel unico conses . sonis verbo factus est ciuis paradisi ; ita uno verbo blasphemiae . redditur quis reus gehennae ignis. Vt propter unum maledicentiae verbum, Maria, quamuis esset alioquin vates,
lepra multata est; quo tandem genere supplicij digni sunt mi sunt sine ullo delectu contumeliosi i Et cum id quod
erat Maria diceret, veritas tamen reprobata est quod in ledico animo loqueretur. Ita quoque si quis alicui iure maledicat, ipsius iustitia est iniustitia referta. Vel enim hominem iure coargue , . vel ne clanculum maledicas , vel increpa libere,vel non occultis insectare contumeliis. Pro nihilo enim habetur iustitia , cum admiscetur illi dolus de improbitas : quemadmodum & improbatur illa sanctitas, quae immunditiam sibi coniunctam habet. Inutilis quoque ea est castitas, quae permiscetur libidinibus. Vana est & illa fides, quae praestigiis ac vaticinationibus obstricta est. Inanis illa est concordia, in qua cernitur simulatio. Nullius est illa beneficentia , quae comitem sibi habet superbiam. Nihil fit ieiunium, siae tractio adsit. Despicitur& charitas, si Zelo vel aemulatione turbetur. Res naturales attendens, dis
ςς ab iis quae scripta simi. Vpritatis pulchritudo deformis
485쪽
redditur , quando super improbitate extenditur. Quin recibus interficit, in quo aconitum latitat. Caro licet munda, communis immundaque habetur, eo quod sacrificiis & immolationibus coinquinatur.3. Ex iis igitur, quae manifesta sunt, latentia atque occulta intelligi debent. Descriptione enim Mariae prophetissae, nobis veritatis exemplum eXhibuit. Nam aperte com Num M.
pus illius lepra occupauit , quia clam lepra peccati animam suam infecerat. Ex manifesto eius malo peccatum innotuit quod latebat. Ex teterrima ipsius lepra docemur quam graue ac detestabile vitium sit obtrectatio. Corpus quod lepra infectum cernebatur, velut speculum quoddam fuit ananaae , quae non perspiciebatur, cuius indicabat m culam. Ex illa carnis corruptione patefactum est, quomodo hominis maledici ac detractoris corrumpatur animus. Per hominem vero exteriorem , hominem suum interiorem intellexit. Nam sicut illa defecerat a fratre suo, ita & am ipsa proprium corpus defecit, ut ex semetipsa charitatem adduceret. Discamus igitur & nos hinc concordiam ac mutuam beneuolentiam fouere. Quemadmodum enim ob corporis mutationem doluit illa; sic illi, quod a proprio fratre alienior facta esset, indignatus est Deus. Ideoque coopus hominis ob varia peccata variis saepe morbis assci & immutari videmus. Membra enim corporis ei redduntur inimica quia ipse a Deo & proximo se alienari permittit: atque ut discat ex illa corporis contrarietate concordiam & pacem fouere cum aliis. Pervulgatum est totis castrib Mariam inis. irepente lepra correptam esse, quod linguam in mitissimum fratrem, qui pro ipsa deprecabatur Dominum, exacuisset. Vnde iustus vltor meritas de prophetissa propter petulantiam linguae eius, poenas sumpsit. Susurrationes enim&detractiones abominatur , quibus homines insipientes dei
. Plurimis licet signis atque miraculis claruisset Moyses, v si modi ch lingua lapsus cst , e terra promissionis excidit. Magnum & horreti dum mare viam ei praecludere non potuit, sed verbum unicum inique ab eo prolatum velut murus aliquis ipsi obstitit, ne ulterius progredi posset. Si Moysen , qui Dei instar factus erat Pharaoni, vel solum verbum Tom. II. Ooo
486쪽
exclusit iterra promissionis; quanto magis nos maledicentia linguae nostrae, quam in Deum & homines quotidie exacuimus ac stringimus , a regno Dei arcebit ' Ignis sanctus iustos deuorauit sacerdotes , qui cum sancta tractarent, actionibusque ac functionibus illis sacerdotalibus sancti essent, verbis tamen polluti erant. Si tales tantique viri talia sint perpessi, quomodo hoc vitium quasi paruum lingua
nostra contemnit Quaproptex conuiciis ac maledictis fratres nostros insectari desinamus. Terra tunc praetermissis impiis atque impuris, deuorauit maledicos : Mare . Egylitios absorbuit, & terra contumeliosos, maledicos, A su- arrones: Dux exercitus, famis tempore, verbum iniquius
protulit; propter quod meritas poenas luit, cum populi pedibus conculcaretur in porta. Ex hoc proximo subitoque iudicio , de futuro tibi sit exploratum, iuxta verbum Saluatoris: quo dixit, de omni etiam verbo otioso reddendam esse vationem in die iudicij. 1. Variis igitur occasionum laqueis miserandum mortalium genus invadit inimicus. Alij enim tanquam aere gra uati alieno, detinentur, Alij ut fideius res trahuntur , Ipsaque natura & experientia docemur, alios aliorum occasione ac nomine quotidie perire, & qui nihil ulli debent, non miners quam debitores demergi. Quo quidem exemplo, iustorum & iniustorum patefiunt debita. In propriis
quippe rebus contingit ut iustus sit innocens : at in alienis reus inuenitur. Nam si quis eo praesente veritatem ipsam is rideat, aut virum aliquem iustum maledictis insectetur, ii se autem ad ea conticescat,nonne silentium hoc eius ipsi ver
tetur in crimen Audiendo enim talem , & non reprehendendo, maledicta eius comprobare videtur tanquam vera
Atque ho c ex magnorum etiam Principum intelligi licet Iotestate. Si quis enim vel iure in Regem peccantem inueatur; qui praesentes sunt, ea quae aduersis Regem dicuntur, audire renunt: siquis autem adesse pergat de audire, iam idem in utrumque supplicium constituitur : unusque propter vitium linguae ., alter propter auditum damnatur Narrat aliquid obtrectator. & tu illi praebes aurem dc quam ille suo ore inferre studet necem , tu eam aurium tuarum sinu excipis, acerbissimumque mendach fermen-
487쪽
tum in animo tuo commisces. Unde mors principium habuiti Nonne per aures Euae, dum eam serpens astoquer tur , aditum tibi patefecit Potest enim improbus daemon per os loquentis racentem occidere: & quem proprio la dere nequiret ore, per auditum interficit, Qu9sque opere insontes videt , cogitatione perimit. Daemonas ipsos
clamoribus veritatem confitentes Saluator noster obmutescere iussit. Neque enim ipse, qui erat veritas, ipsorum opera atque industria sibi fidem haberi voluit; sed quae vera sunt, per veros praedicatores nuntiari. Cur Apostoli daemonem a quo laudabantur, audire renuerunt' nonne ideone mundae ac castae eorum aures impuris illorum vocibus
contaminarentur ' Si laudes diaboli velut maxima probravitarunt homines sancti , quis obtrectationes probare poterit 3 Versipellis inimicus, specie veritatis decipere solet eum
a quo toleratur. Ideo Saluator, ne vera quidem a daemonibus audire voluit. Eadem etiam pluuia irrigantur herbae bonae & malae, cum sit eiusdem rationis aqua, & quidem bona natura, in herbarum tamen vitium influit. Et serpens, quamuis dulcissimis vescatur , subito ea in amari tuginem vertit, quam si in aliquem effuderit, vae illi. Sicque ex veritate mendacium confingitur , velut cicuta mortifera: nam sub verborum et q. dulcedine amaritudo latet exitiosa. Ad fallendos simplices linguae dulcedinem antiquus se pens adhibet: cuius rei exemplum tibi sit Iudas Iscariotes, qui sub blando oris osculo & lingua pacem simulante dolum
occultans aduersus Dominum, qui scrutator est cordium,
molitus est proditionem. Quὁd si in ipsum Creatorem talis visus est mendax; in te qualis erit φ6. O insipiens quis mendace scelestior, nisi is qui suas
ultro aures verbis illius accommodat a Seipsum sponte morti obtulit Seruator, & sermonibus mendacii aurem nequaquam praebuir. Os suum aperiens, acetum cum felle gustauit, qui scelesti verba auribus excipere recusauit. Os proditori osculandum exhibuit , & deceptori responsumdare noluit. Sic & tu os tuum maledicis osculandum praebe , aures ver5 minimb. Nam si tuum illis os praebueris, occulum illos condemnabit. Sin aures iis accommodaueris, iam te verborum gustus occidet. Melius autem fuerit, si
488쪽
odorem pariter & gustum veneni euitaueris. Cur fumum celerrime fugis, mendacem autem cum voluptate ac seda litate auscultas a sectore abhorres, de apud maledicum sed est Singula corporis membra decenter a rebus noxiis tibi seruanda sunt. Si corpus a libidine alienum sit, os tuum detractione custodi. Qui enim corpore libidini indulgere nequit, ore sane mentiri potest, calumniari , & obloqui. Si unum e membris tuis valeat, & aliud langueat, totus laboras , uno membro laborante. Exemplum a militibus cape: Nonne totum corpus militis serreo thorace munitur accidit autem & illud ob laxiorem constitutionem laedi, nam si per tenuem aliquam rimulam telo aditus patefiat, strenuo militi mortem affert : Quante, magis per apertas aurium fores, morti ingressus dabitur. Magna siquidem est auris fenestra, quippe per quam mors in mundum ingres.sa, cunctas deuorauit gentes ac nationes, & insatiabilis ad huc remanet. Seris igitur ac vectibus obstruendae sunt tibi aurium fores , ne maledicentia & obtrectatio subintrare possit. Ne detractionis vitium paruum ducas, & tanquam interficere non valeat. Ex volucrum aucupio disce ,. qua: parua videntur , non ideo contemnenda. Contingit enim Vt auis in laqueum incidens minima capiatur unguicula, α alarum vires franguntur ac debilitamur ob unguem vilem ,
dccum totum sit corpus extra laqueum, totum tamen retiunetur. Diuus quoque Apostolus unam dc eandem in homicidas, & maledicos, luxuriosos, atque adulteros sententiam statuit: Nemo , inquiens, istorum regnum Dei possidebit. Et aequo, ait, istos iusti iudicij tempore, caelesti haere
ditate priuandos. 7. Vt autem aequale cunctos manere supplicium intelligas: Qua de causa Chanaan in maledictionem aeterna incidite
nonne ideo quia iustum irrisita Neque enim ob aliud facinus aliquod graue damnatus est; sed ob levem irrisionem in horrendam illam sententiam incurrit , dc propter petulantiam
linguae tam acerbas poenas dedit. Munciae erant cognitiones
eius, sed os eius ipsum perdidit. Si ob modicum risum in tantam ille calamitatem decidit , quis non pertimescat, irrisionesque ac ludibria fugiat, ex quibus execrationes A
maledicta eiusmodi emanant. Iustus enim ille, Chanaan a
489쪽
benedictionibus excludens, tradidit illum maledictionibus, descripsitque in eo iudicium futurum, quod subituri sunt, qui ludibriis atque irrisionibus delectantur. Si calumniator praetextu amicitiae simulat se exhilarari ac risu oblectari , de Chanaan , dum hilaritatem fingit dc risu gaudet, maledictionem sibi conciliauit. De malis ac damnis, quae in ludibriis de irrisionibus latitant, sapientissimum audi Salomonem ea explicantem: Qui, inquit, irridet hominem, exprobrat factori eius: Hominis enim derisio in Creatorem vergit. Tu quod in risu videtur , simpliciter spectas: quid autein in eo fraudis ac doli reconditum sit, nescis. Iustus Noc dotalum agnouit, euinque ignoranti Chanaan non patefaciens, illum a benedictione exclusit, ut vel ex eo, cognita risus pernicie fratrem irridere desinas. Semei in Regem innocuum maledicus fuit.Rursusque Apostolus, horrendam in malediacos sententiam pronuntiauit. Nos quid lucri sibi faciant ma ledici, consideremus. Semei non ob adulterij aut furti crimen perniciem sibi conciliauit: sed quod maledictis sit v-sus, ex quibus consuitur calumnia , qua & quae gesta sunt aperiuntur, dc quae non gesta finguntur. Animus enim dolore
stimulatus quemcunque sermonem gignit improbum. atque sic animus affectus Semei, conuiciis innocentem Regem an fecit , illum ut Saulis interfectorem accusans, qui frequentilis Saulem a morte liberauerat. Et quia falso crimine eum incusabat, merito a iusto iudice damnatus est. Consti tutus erat ei a Salomone terminus, quem transire non poterat, ac quem se seruaturum receperat , illum autem ut transiliit calumniator , in mendacium processsiere promissa. Ita per mendacium, calumniae nota iusto inusta fuerat, ut dignas facti sui poenas merito calumniator lueret: ut qui linguam in hominem innoxium exacuerat, qua velut gladio eum occiderat , acutum quoque gladium contr1 in se sit expertus , ut de in hoc de futuro seculo sibi exitium consciverit, aeternumque sibi supplicium praeparauerit. Quis igitur a maledictis non abhorreat , ne duplici supplicio mulche
. Quin de eodem iudicio Apostolus molles atque adulteros, dc maledicos condemnauit. Nam Esau prim
genitis propter intemperantiam se spoliauit. Habes di tu
490쪽
primogenita tua, quae ne occasione luxus atque intemperantiae deperdas, caveto: Magnus enim ille vir, nulla re magna se perdidit: sed vili se dedecorauit. Si veritatem amiseris, stultus ac similis Esau fies. Rem admirandam audi; quomodo verba factis praestiterint, ipsaque fides naturam ac generationis ordinem superauerit: Primogeniturae donum, quod videtur auferri non posse, sermo subingrediens ademit. Et quae Eseu naturaliter sibi vindicabat, ea fidei studio assecutus est Iacob. Fides & iusiurandum, unanimiter generationis vim demon strant. Et primogenita quae per carnem conceduntur, spiritaliter accepta sunt; quaeque iusiurandum exuit ea fides suscepit. O rem admiratione dignam, quae inter primogeniturae venditorem, & emptorem eiusdem consecuta est. Nam qui ea se spoliauit, quasi sensus videtur fuisse expers , & qui eadem s e vestiit, innocens permansit. Sed quomodo Esau primogenita exuit, quae deponi nequeunt ' aut quomodo illa Iacob induit, quae adiungi non possunt ' Quod si mercaturam istam pueri illi adeo supra naturam exercuerunt, ut omnino explicari conuenienter nequeat: quis quaestionem illam aggredi audebit, qua ineffabilis unigeniti fili j Dei generatio continetur 3 Dic mihi rursum, cur Iacob primogenita a Manasse ablata tran stulerit in Ephraim ' nonne ideo, ut maior illi gloria decus que inde accresceret ' plena enim est primogenitura signis admirabilibus, & muneribus eximiis, atque innumerabilibus. In n descriptum continetur Baptisma, in ea fides obsignata est, in ea nostra designatur fortitudo , in ea gloriosae virginitatis figura repraesentatur. Hanc pretio Iacob me catus erat, dc gratis eam Ephraim tribuit. Et in hoc neque Manasses culpandus est, neque Ephraim in admiratione habendus. sed potilis donantis auctoritas, in quam non cadit reprehensio, suspicienda est. Quis igitur gentium primoge nituram reprehendere tentabit ' Qubd si Iudaei id facere Voluerint , reprehendant prim lim, quod Manassi adempta sit. Qui enim illam ab eo abstulit, non peccauit, ut suam in hoc auctoritatem ostendereti ademit autem illam ipsis, quia peccauerant, ut iustum suum in eo iudicium declararet.
Quod si nemine iure coargui possit Iacob, quamuis a Ma Dassu qui non peccauerat, primogenituram abst erit: quo-