장음표시 사용
471쪽
bus abundantilis, in plagis supra modum: a Iudaeis quinquies
quadragenas, una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel
lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte & die in profundum maris fui, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere , periculis ex gentibus, periculis in ciuitate , periculis in solitudine periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore M aerumna, in vigiliis multis, in fame & siti, in ieiuniis multis, in frigore & nuditate, &quae sequuntur. Nunquid adhaec vel hilcere poterimus ' Quin & virtutem intuere: Post tot pericula tantaque recte facta, cum summa animi humilitate &modestia dicebat: Fratres, ego meipsum nondum existimo comprehendissse. Ista verb dicebat: ut elatione funditus tolleret, cum sciret quantam iram in eos concitet, qui illa amat.
3. Verum quid est superbiar Simile est esserri, ac si quis
Deo exprobret propria recte facta. Sicut enim in rebus numanis, ii quis clim aliquid proximo donauerit, mox aduersus ipsum efferri supra modum incipiat, beneficia sanE huius inania reddentur, amicitiamque cum proximo sic dirimet, unde etiam talis abominabilis redditur. Hinc quoque Dominus de nostra salute solicitus, cupiens ab hac nos perniciosa passione deterrere atque auertere , docuit dicens: LM. . Quando feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. Cum autem non facimus, neque seruorum quidem inutilium ap- γλι secpellatione digni sumus: quoniam magnus Dominus noster,& magna ac praeualida dona eius. Et ut discas nos solum humiliter loqui, sed & humiliter sentire, nos a Domino edoctos esse; qui ipso nos facto instituit, dum linteo praecinctus, Dan. 3, ,edes lauit discipulorum. Ideo ait: Discite ame, quia mitis
iam, & humilis corde, &inuenietis requie animabus vestris. . Clim vero tristia atque acerba praeter voluntatem, ac si ad voluntatem fluerent, sustinest tunc teipsum ad mensuras viri pij & religiosi peruenisse agnosce. Expavi clim intellexi quemadmodum fraudulentam pertuleris cogitationem, quae tibi nefaria suggerebat: per nos dies assumendus es; atque adeo quam multi sunt ab huiusmodi suggestione de statu mentis deturbati J Dic tibi ipse. tu quis es ad qua menseram peruenisti i Eliasne es , an res nuraculosas, instar illius
472쪽
7 feceris 3 Is enim oratione caelum clausit, & non pluit annos b. s. rres,&menses seX. Iterumque oratione alia, ter ignem de caelo deduxit. Atqui cunctam fidem obtines 'experimentum praebe, signa atque prodigia ostende, mortuos oratione excita, oculos caecorum aperi, daemonas depelle, leprosos munda, claudos lana super mare ambula tanquam in te ra arida , aquam in vinum commuta , quinque panibus ac
duobus piscibus , copiosem multitudinem oratione pasce δε- . r . Verax enim est qui ait: Amen dico vobis, qui credit in me opera quae ego facio, & ille faciet, ac maiora efficiet. Sed accedens quis Orsen dicturus est: Si quis igitur non fecerit,ii quiens, res illas diuinas, non habebitis spem salutis 3 Spem salutis habemus, etiam liurusmodi per nos non praestitis, si imbecillitatem & modicam fidem confiteamur. Nam inii mus misericordia indiget, & non elatione. Si aute miserico diam requirimus, etiam humilitate opus habemus tui per eam nobis ipsi miserationes a Domino conciliemus. Scriptum , uri est enim: Quyniam in humilitate nostra, memor fuit nostri . , . . . . Et redemit nos de inimicis nostris. Ac rursus : Humiliatus sum,&liberauit me. Quod si ventis innixi, magnifich de nobis sentimus; non aliud tacimus, nisi nos ipsi in abyssum praecipites agimus. Noli igitur superbiae moroum admittere, ne fortE mentem tuam subito depraedetur inimicus. Resipisce ergo ab elata cogitatione propriae complacentiae. Noli r tia propriis inficere pedibus. Mentem tuam ab hoc veneno mortifero per humilitatem deterge. Doceat te forma atque exemplum eius, qui propriam verrit domum, seque in pauimentum inclinat , & mundat. Quanto maiori studio ac cura incumbere nos decet atque humiliari, ad purgationem animae ; neque in ea permittere , quae odit Deus
In humili enim anima , habitat simul Pater, & Filius , dccxonc Spiritus sanctus. Nam scriptum habetur: Quae participatio iustitiae cum iniquitate ' aut quae societas luci ad te- nebrast Quae autem conuentio Christi ad Beliali aut quarpars fideli cum infideli ' Qui autem consensus templo Dei cum idolisi Nos enim templum sumus Der vivi, sicut dicit Deus : Quyniam inhabitabo in illis , & inambulabo, di ero illorum Deus: & ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum , dc separamini,dicit Dominus
473쪽
& immundum ne tetigeritis: & ego recipiam vos: & ero
vobis in patrem , &: vos eritis mihi in filios dc filias, diacit Dominus omnipotens. Has ergo habentes promissiones , charissimi , mundemus nos ab omni inquinamento carnis de spiritus , perficientes sanctificationem in timo- r. r.
s. Clim ergo certando exieris de medio rerum temporalium, separatusque fueris a fluctuationibus ac tempestatibus vitae nequam, tunc abundantilis decerta ; ne cum
immundo spiritu superbiae societatem habeas , ut te recipiat Dominus. Immundus enim verE apud Dominum, o nis qui elato est corde. An non consideras illum, per quem transibimus ignem a Quando igitur pertranseuntes eum , mundi deprenensi fuerimus dcirreprehensibiles : tunc cognoscemus nos ipsi quales sumus. Dies enim Domini, v-niuscuiusque opus declarabit, sicut scriptum est , quia in
igne reuelabitur. Rogemus ergo multa cum humilitate Do- ε. r. r. minum, ut a futuro nos timore eripiat, raptuque illo nos dignetur, quando iusti rapientur in nubibus obuiam Regi gloriae in aera , haeredesque caelestis regni euadamus cum mansuetis atque humilibus. Nam quemadmodum secundum scripturam: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: Ita vae superbis & alth sapientibus, uia eorum est caminus ignis. In superbia enim habitat,qui
ix iti In fortitudine manus meae faciam, & in sapientia intellectus auferam terminos gentium, & fortitudinem eorum depraedabor:& concutiam ciuitates habitatas, & uniuersum orbem terrae: apprehendam manu quasi nidum , & quasi ova derelicta tollam non est qui essugiat me, aut con tradicat mihi. Sed mittet dominator Dominus exercituum, in honorem tuum, ignominiam , dc in gloriam tuam, ignem ardentem accendet. Et rursus: Dixisti in corde tuo: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum. Sedebo in monte excelso, in lateribus aquilonis. Ascendam insuper altitudinem nubium,& smilis ero Altissimo. Verun tamen ad infernum detraheris, in profundum terrae. Fugi mus ergo superbiam, quam detestatur Deus, diligamus vero humilitatem, qua cuncti iusti complacuerunt Deo. Magnum quippe donum est humilitas, magna gloria, magna
474쪽
felicitas,& honor possidentibus eam. In ipsa enim curius sine defectii est, & sapientia integra atque perfecta. Nam per superbiam Pharisaeus ille humiliatqs est,& per humilit i, rem Publicanus exaltatus : Cum quo nos immortalitatis haereditate ac parte dignetur Dominus, cum omnibus iustis, Quoniam ipsi conuenit gloria in seculorum secula.
ambitiosis. r. A Neor, Fratres mei, & horreo, ac contremisco. H doloreque conficior, dum illud Prophetet animo aei ta reuoluo: Videte contemptores,& admiramini,& disper- dimini, Ac prim sim quidem maximE ob meam imprudentiam atque ignorantiam: cum omnem iniquitatis viam sim ingressus, omnique genere peccati singula membra mea constricta teneat inimicus. Debuissem sand meipsum a filigere atque deplangere propter turpitudinem in qua versor, ac deinde aliorum satagere. Debuissem prilis trabem ex propriis oculis euellere, dc sic aliorum testucas cernere. Ceteriim qui nunc dominatur contemptus, vehementi dolore me obruit atque demergit. Aspicio enim praesentis disciplinae negligentiam, & ferre nequeo: at cum Propheta doleo, qui ait: Vidi praeuaricantes, & tabescebam. Quae enim nobis arma non intentauit inimicus: quibusque fraudibus ac dolis nos vincere & occupare non est conatus Hei mihi squis impendentia nobis mala non deploret ' Veriun iis quae dicuntur, attendite, obsecro, qui hanc vitae rationem delegistis,& pertimescite. Ceun enim angelicum feramus habitum, uni cum diabolo militiam gerimus: habitus quidem est angelicus, at vita mundana. Nunquid inter Ang
Ios in caelis contentiones vigent&aemulationes.scut nunc inter monachos videmus 3 Radices quippe egit inter eos aemulatio dc inuidia. atque obtrectatio. Diuersimode sua singulis nobis miscuit venena hostis callidus, arieque ac dolo
475쪽
unumquemque nostrum supplantare studet. Hic quidem, inquit, ieiunium recte obseruat, versim zelo de inuidia vim citur. Alius rursum a foeda atque absurda se concupiscentia continet, sed vana constrictus est gloria. Alius diligenter vigilias colit, sed detractionis malo irretitus est. Alius ab hoc vitio alienus est, vertim inobedientia ac contradictione plenus. Alius a cibis temperat, vertim inani iactantia dc arrogantia demersus est. Alius in oratione patiens est ac potens, sed indignatione atque iracundia superatur. Alius rursus paulullim inrecth agendo proficit, sed aduersiis negligentiores extollitur. Alios alio modo malitia ligatos tenet, ecnon est qui intelligat. Propterea rixae atque dissensiones sunt
a. Hei mihi, quis non suspiret ρ quis non lugeat ' Quo
pacto angelicum hoc institutum ac ordinem confudimus 3 Reliquimus mundum, dc quae mundi sunt sapimus. Possessiones reiecimus, dc a contentionibus non cellamus. Reliquimus domos dc earum cura atque solicitudine quotidie absumimur. Non adsunt opes , Led non abest superbia. Nuptias sprevimus, de ab inani cupiditate non recedimus. Exi xius humilitatem simulamus, dc animo honores appetimus. Videmur quidem paupertatis amatores, de habendi cupiditate detinemur atque absorbemur. Ore quidem ac verbo
paupertatem colimus: mente autem auaritiae morbo laboramus. Quis igitur nostram conditionem arque institutum non doleati Licet quippe monachorum, iuniorum praesem tim ac nouitiorum, intueri de admirari studia. Nondum enim vel verbo, seculo renuntiarunt, dc iam fastu atque superbia tument. Nondum assecuti sunt habitum, de iam suam arrogantiam ostendunt. Nondum institutiones audierunt, dc iam alios admonent. Nondum vestibula viderunt, dc iam penetralia comminiscuntur. Nondum primum ascenderunt gradum , dc iam super nubes aequaliter volitant. Nondum pietatis ac religionis exercitia degustarunt, dc iam vana instructi sunt gloria. Nondum primam disciplinae vocem auribus perceperunt, dc iam velut magistri alios obiurgant. Nondum in fratrum sodalitium aggregati sunt, ec iam sibi auctoritatem usurpant. Nondum portas monasteri j ingressi sunt, dciam alios reprehendunt, condemnant, molestant.
476쪽
Sed quid in his tempus consumo a Varia enim eorum sunt studia: sed non est qui intelligat, non est qui proter amorem
Dei mundo renuntiet: ut per obedientiam , seipsum fratribus seruum exhibeat. 'Verum si increpetur, iustius arbitratur oratorio more contradicere. Si quid iubeatur, seipsum excusat. Quae sunt bona, non imitatur, quae autem inutilia, iis sese accommodat. Vix a tribus diebus seculo renuntiauit, & cum eo qui consenuit in habitu, contendit: nec vult cuiquam subiici, sed technas & imposturas sibi excogitat: corporisque laborem rac aestum non ferentes , alius alium contuetur. Obedientiae iugulo subiit, & aliis vult imperare. Si ossicij admoneatur, irascitur. Fac istud frater: Non faciam inquit, nisi&ille mecum venerit. Ille sacrarum scripturarum vacat meditationi, & ego eidem vacare debeo. Saepe qui ante renuntiationem , . domi suae opifex fuerat. ignorabatque prius quae ipsius esset dextera, quaeue sinistra; in monasterio literarum studiosus, & interpres doctorque incedit. Frater , inquit, ille quiescit,&me quiescere oportet. Frater ille altioribus intentus est ,&ego sublimiora spectare debeo. Frater ille honoribus ornatus est, quare non ego ὶ Frater ille patrum consuetudine fruitur, cur non fruar ego ' Frater magistratum assecutus est, & quare non ego 'Illi auctoritas commilia est: nonne & ego dignus sum, cui hoc atque illud credatur & committaturὶ Haec sunt praeclara iuniorum facta, hae nouitiorum submissiones hi labores hi nouellarum olivarum fructus. Haec studia atque certamina, quibus se ad caelestis regni haereditatem peruenturos sperant; non considerantes, quod ista animae perniciem concilient,iisque se Deo inimicos reddant. Vnde liquid b constar, nos ne ad exiguum quidem tempus, externo vitae instituto, dico, seculari renuntiasse. x Specie quidem & apparentia mundo renuntiauimus:
reuera autem que mundi sunt curamus, nec habemus quo nos excusemus. Habitu monachi sumus, sed moribus crudeles quidem & inhumanit habitu humiles ,& moribus pestiferi ac scelerati: habitu religiosi de moribus exitios: habitu amici, & moribus inimici: habitu gratiosi, moribus odiosi: habitu exercitatores seduli, moribus ignaui athletaer habitu
sobrij, moribus praedone= : habitu pudici, animo autem dulteri;
477쪽
adulterit habitu modesti, moribus & pectore vagabundit
habitu mites, moribus arrogantes : habitu consolatores,
moribus contumeliosi: habitu consiliarij , moribus obtrectatores : habitu simplices, moribus dissiciles & perniciosi habitu ab inuidia alieni, moribus inuidi de homicidae: habitu defensores ac susceptores, moribus autem proditores. Et unde, quaeso, accidit nos tales esser nisi inde quod mutuam inter nos dilectionem perfectam non habeamus a nisi quia Iura inter nos non sit concordia ' nisi quia vera in nobisu militas non est nisi quod prae oculis timorem Dei non constituamus. Quodque salutaria Dei praecepta despiciamus ac pro nostro ea arbitrio detorqueamus,& pro nugis existimemus Verbo quippe Dei caeli firmati sunt,& nos ip- Ps. . sum, ne ut fratrem quidem suscipimus. Os illud eius terribble, & incomprehensibile ac formidandum locutum esti Qui M.
vult, inquiens, inter vos maior fieri, sit omnium nouissimus, α omnium seruus. At nos cum nondum vel a limine religionem salutauerimus, insolescimus, ic unus aduersus alium extollimur , inuicemque insul tamus, ic cuncti apud nos ipsos prudentes sumus. Cuncti volumus esse duces, cuncti cum
auctoritate: cuncti cum imperior cuncti reprehendere,cuncti praecipere , cuncti de literis disserere, cuncti interpretari, cuncti esse magistri , cuncti domini, cuncti curatores , cuncti oeconomi, cuncti primi ac cuncti secundi. Nunquid- ne Apostolus quidem vobis persuadeat: Si totum, inquiens, r. r. corpus auditus, ubi odoratus ὶ Si igitur omnes primi, si omnes principes ac duces, si omnes piaeceptores: ubi diuinae dispositionis ordo atque differentia i Nec tamen fidem habebitis dicenti: Nemo sibi assumit honorem, nisi vocatus με
a Deo 3 Ac rursus: Nunquid omnes doctores 3 Nunquid Om- oriis. nes interpretantur sacras scripturas Alibique iterum, quomodo dicatur: Nolite plures magistri fieri. Propterea principatus ac potestates constituit Deus. Nam si in caelis etiam, ubi omnes incorrupti & immortales, cum ministratorij sint spiritus , noluit Deus unicum cunctorum esse ordinem , sed ut cernitis,in iis quoque Potestates constituit, & Dominationes, nemoque praescriptum sibi ordinem excedit , cimi omnia debito ibi modo de ordine constituta sint: cur nos iniustis in inuicem contentionibus exercemur ' Angeli & AGTom. II. Nna
478쪽
changeli imperata sibi non transgrediuntur , at nos inuicem collidimur, unusque aduers is alterum insurgimus : ac alius alium praecedere studet , aliosque vilipendimus & deprimimus, quasi aliquid amplius efficere valeamus. O mentis caecitatem l Nonne creditis dicenti: Unusquisque qua vocatione
vocatus est,in ea permaneat 3 Cur saltem non timetis eum, qui
ait: Quibus multum datum est, multum exigetur abiis: ut sic saltem, humilitarem sibi comparent' . Non sic, fratres, vitam nostram in confusione tram sigamus. Non bona est gloriatio nostra. Ne sic absque Omni timore vivamus, quasi iudicium illud tremendum non audituri. Non sic vitam nostram traducamus, tanquam de singulis actibus nostris, cum increpatione ac seueritate rationem non reddituri. Non sic, obsecro vos. Ne proximis offendiculo simus ac scandalo , neve peccata peccatis accumulemus. Ne praeclarus per nos habitus blaiphemetur ac vituperetur, sed potius commendetur. Veniet enim & non tardabit formidanda illa dies & hora, qua interrogati alaque examinati, non inueniemus excusationem. Quid enim
ipsi respondere tunc poterimus ' Quid potuit nobis ipse facere, es non fecit 3 An quod ipsum Deum Verbum, in se
ma serui humilem non aspexerimus ut & nos humiliari disse anus y an quod incomprehensibilem ac sanctam eius faciem
Consputam non agnouerimus: ut nos itidem contumeliis Ainiuriis assecti, non exasperemur, dc contra ferociamus An quod sanctum eius dorsum flagellis caesum non vidimus: Vt nos quoque per omnia nostris praefectis obediamus : Aia quod faciem eius decoram atque tremendam, in terris non vidimus a seruo alapis contusam, ne & nos in contemptum adducti saraiamus 3 Nonne eum loquentem audiuimus: Ego a meipso facio nihil, ne scilicet audaces simus, arroganteS, nostrique arbitrij ac iurist Nonne & dicentem auditiamus: Ego autem non repugno, nec Gntradico : ne inobedientes
nos praebeamus ac contumaces ὶ Nonne sic nos common C
tem audiuimus . Discite a me, quia mitissum& humilis corde: ut nos item mites simus, atque humiles 3 Nos autem inuicem nobis inuidemus, inuicem nos mordemus, dc deuoramus Sed quam ipsi excusationem asserre poterimus. Ne quς- so, fratres charissimi, ne . sic, inquam, nos carnis perturbatio-
479쪽
nibus superari patiamur, ut pereas aeternae felicitatis iacti
ram faciamus. Ne propter caducum honorem ac momentaneum, gloria priuemur aeterna. Ne propter contentiones,&aemulationes, atque rancores, horribili condemnemur ge
1. Si omnino salvari cupis, cur ita in proximo iudicando
curiosus es 3 Semel te iugo submisisti, cur illud iam excutis Qua tandem ratione, obedientiae fructus existet 3 Neque dignitate atque auctoritate, mihi crede charissime, neque honore,neque magnificentia neque quod primus, aut secundus dicaris,aut praefectus appelleris: neque qubd gloria ac famasis celebris, aut in ullo honoris dignitatisve gradu constitutus, concedetur ut in regnum ingrediaris caelorum. Non enim ista remissionem tribuunt peccatorum, non suppliciis liberant, imo condemnant potius ac perdunt, nisi humilitas adfuerit,& obedientia,charitas, patientia, atque longanimi ras. Haec sunt quae saluant hominem: clim neque aliter probari, salutemue consequi possimus,nisi in cunctis imitemur Dominum. Nonne dicentem audistis: Non veni ministrari, sed ministrare a Ac rursus: Non veni ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Patris. Rursusque alibi: Qui se humiliat exaltabitur:& qui se exaltat, humiliabi- i . tur. Nonne, audistis, quos ipse beatos praedicet: Beati, in- acius i. quiens, pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum caelorum 3 Nonne audistis illud e Sedens aduersus fratrem tuum loquebaris γ Et qua ratione denuntiet fore, ut eum arguat in faciem , Nonne & illud audistis: Qui odit proximum suum in tenebris est ρ Non audistis diabolum propter suam superbiam&inuidiam e caelo excidi siet non audistis, quomodo ob superbiam & rebellionem aduersus Deum,a qua dc quanta de turbatus sit gloria 'Non audistis, quomodo propter unicum conuicium, Maria soror Moy sis correpta sit lepra Cur igitur L M, s ad tot tantaque exempla nos aspidum instar aures non dico corporis, sed cordis nostri obturamus ὶ Haec certE audiunt
quidem At illorum memoriam non conseruant. Cur non credimus dicenti: Qui manet an charitate, in Deo manet, di Deus in eo
6. Obsecro igitur vos, o grex Christi electet Vigilemus
eccauid agamus, dum tempus habemus.Temperate vivamus
480쪽
dc res piscamus, quoad remissionis tempus duratine forte sa-bito veniat dies ac hora illa tremenda atque luctuosa, de fleamus amare, frustra tunc dementiam nostram agnoscentes. Vigilemus, ne in maximam illam incurramus ignominiam, confundamurque coram Deo, dc Angelis, atque hominibus.
A vanis contentionibus desinamus. Et vos inprimis, quibus adhuc iuuenilis viget aetas, humilitatem pro viribus amplectamini; ut intelligere possitis, quanta Patrum nostrorum temporibus extiterit remissio atque indulgentia , quantaque apud eos perfectio , quanta humilitas, quanta frugalitas, quanta denique rerum humanarum contemptio atque despicientia. At nunc magnum adest bellum. Nolite negligere. Neque existimetis ad perfectionem vos peruenisse. Multis ad salutem consequendam opus est laboribus, variisque cer- raminibus. Non putetis in cingulo ac veste longa consistere perfectionem monachi; aut in eo salutem positam, quod mundas ac nitidas manus habeas, aut quod bene disertus sis, quodque scripturas interpreteris , aut quod capite incedas
abraso coma nave nutrias; licet etiam proportione respodentes,congruentesque virtutes desint. Haec autem non ut de-
Irimam habitum eique detraham dico quod absit: sed ut ha-itui mores de opera congruere debere demonstrem. Nam habitus absque operibus nihil est. Nolite ergo vos otio desidiaeque tradere: cum magno sit opus labore ut iuuentus corporisque motus coorceantur. Et si molestiam sentiatis ex dictis
meis;me tamen vos commonuisse non poenitet. Malo enim cauteriis vos in curando corpore uti, quam ut illud totum computrescat.
. Quapropter vos hortor dc obsecro ut humilitatem,obedientiam, charitatem, frugalitatem, de mortificationcm, atque abnegationem colatis. Per haec subiicite alij aliis mutuo , de obtemperate per arma ieiuni j, vigiliarum orationis, optimaeque vitae conditionis. Ne in contentionibus fortes sitis, de in Psalmodiis imbecilles. Nolite in cogitationibus esse vigiles, de ferarum instar contueri inuicem, in precationibus autem dormitare dc conquiniscere- Ne sitis in nugis afferendis valentes tanquam tauri ; de in laudando ac glorificando Deo debiles uti vulpes. Ne in verborum contentionibus sitis inuicti, de in rebus spiritalibus oscitabundi. Ne in iocis ac lusibus sitis hilares , cum vero admonemini,