Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ignis de caelo descendat ac deuoret me. Si enim eos, qui offerebant coram Domino ignem alienum in deserto , egressus ignis a Domino, consumpsit: quid ego expectabo, tanto delictorum pondere indutus atque circundatus' Quid ergo; desperabo ne propriam salutem y Absit. Ea quippe aduersaria est licitudo ac studium, victim aliquem ad desperationem deduxetit, mox eum deiiciat substernatque. Ego veris non despero de meipso, sed Dei confido miserationibus, vestrisque pro me cleprecationibus. Ne ergo desist

iis ob oratione apud hominum amatorem Deum ut 1 seruitute ignominiosarum passionum liberetur cor meum. Inflammatum est cor meum, immutata est pia cogitatio mea, obscurata mens mea: velut canis ad proprium reue torvomitum,&non est poenitentia mea pura , non sunt mihi in oratione lacrymae. Dumque su spiro , sicco faciem meam verecundiae rubore sumasam, pulso pectus meum domicilium passionum. Gloria tibi, qui sustines: Gloria tibi longanimisi Gloria tibi clementissime: Gloria tibphenignissi mei Gloria tibi optime: Gloria tibi, qui solus es sapiens: Gloria tibi, qui animarum ac corporum benefactor es: Gloria tibi, qui solem oriri facis super malos & bonos, pluisque super iustos atque iniustos: Gloria tibi, qui cunctas nutris

gentes, omnem ne naturam humanam, tanquam hominem unum: Gloria iiDi, qui volucres caeli pascis,& feras atque serpentes ac aquatilia , velut passerculum vilem. Omnia enim in te sperant, vides escam illorum in tempore opportu no. Magna quippe tua est potestas,dc miserationes tuae super Omnia opera tua, Domine. Ideo precor, Domine, ne me abiicias cum iis. qui tibi dicunt: Domine,Domine;& voluntatem tuam non faciunt, precibus & intercessione omnium, qui in conspectu tuo gratos se atque acceptos reddiderunt. Tu enim nosti latentes in me passiones: Tu vulnera animae meae explorata habes. Sana me, Domine, & sanabor. So. cios vos mihi praebete, fratres,in orationibus: Miserationes a Dei bonitate deposcite: Animam a peccatis exacerbatam, dulcescere facite: Ex vera vite,vos qui palmites eius estis tradite sitienti de fonte vitae Qui ipsius ministri digni habiti estis, me ad diuma eius obsequia praestanda corroborate: illuminate cor meum, qui filij lucis euasistis: Me aberrantem, in Tom. II. ' Lil

462쪽

so S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

viam vitae deducite, qui in ea persistitis: Me intra regalem portam introducite,sicut dominus proprium seruum,qui hcredes regni euasistis,quoniam comprimitur cor meum. Praeueniant me commiserationes Dei, vestra deprecatione, antequam pertrahar una cum operantibus iniquitatem. Ibi quae in tenebris, quaeque in aperto gesta sunt, reuelabuntur.

1. Quod me tandem dedecus de rubor occupabit; quan do me condemnatum viderint, qui nunc me irreprehensibi lem dictitant ' Spiritali relicto opere, passionibus obediui: . Doceri nolo ,& docere alios volo: Subesse recuso, & subiugare ceteros cupior Laboribus grauari renuo,&aliis imponere eos desidero: Operari nolo, & exactorem ac monitorem operis agere volo: Honorare alios nolo,& honorari gau. deo: Improperia ab aliis ferre non possum, dc tamen improperare ac maledicere gestio: Contemni nolo, dc alios pro ni nilo habere ac spernere volo: Aliorum superbiam ferre non placet,& tamen superbire in alios delectat: Redargui detrecto, & reprehendere amo : Misereri aliorum nolo, & tamen c5miserationes aliunde requiro Increpari non volo, dc increpare ac obiurgare alios volo: Codemnari recuso & damnare

alios studeo: Iniuriam mihi fieri nolo, & iniuria alios assicere volo. Obtrectari mihi non fero,&aliis obloqui cupio: audire alios non lubet,& tamen audiri opto: celebrare alios nolo, Mcelebrari ac praedicari volo: antecellere mihi alios non fero, de superare contendo: In admonendo sapiens , sed non in agendo: Quae facere oporteret, dico , &quae nec dicere fas esset, facio.

3. Quis super me non ploret Deplangite me sancti ac iusti, ut qui in iniquitatibus conceptus sum: Deflete me, qui

lucem diligitis, & tenebras odistis: Lugete me, cui tenebrarum opera placent, & non lucis: Plangite me reprobum, qui probi estis, clementes arbitri eum qui misericordiam consecutus est,& adhuc iudicem irritate Plangite me, qui extra omnem reprehensionem estis , iniquitatibus demersum :Plangite ine, qui bonumdiligitis,& malii odio persequimini, mala amplectentem, dc bona auersantem: Plangite me,qui vitam religiosam colitis , habitu thm vitam relinquentem : Plangite me, qui Deo grati de accepti estis, studio hominibus complacendi deditum , qui persectam possidetis

463쪽

TRACTATUS MINORES. 4si

charitatem , eum qui verbis quidem diligit, operibus autem proximum odio habet: Plangite me, qui satagitis rerum vestrarum, eum qui de rebus alienis curiose laborat. Plangite me patientiae experrem atque infructuosum, vos qui patientia instructi fructificatis Deo. Plangite me rudem atque inutilem, qui disciplinam ac doctrinam concupiscitis. Plangite me ut indignum, qui altitudinem caelorum respiciam, vos rui cum fiducia ad Deum acceditis. Plangite me, qui Moy-s patientiam habetis, hanc sponte deperdentem. Plangite me, qui Ioseph pudicitiam possidetis, eiuste proditorem. Plangite me, qui Danielis temperantiam diligitis,ea ipsa voluntarie priuatum. Plangite me, qui patientia Iob ornati estis, ab hac alienum redditum. Plangite me, qui voluntariam Apostolorum tenetis paupertatem, ab ea longE distantem. Lugete me duplicis animi hominem, ignauum ac timidum improbumque, vos qui fideles ac stabiles in Deum

corde estis. Lugete me risu gaudentem, & luctum abominantein, qui planctum diligitis,& risum remouetis' Lugete me, qui templum Dei immaculatum conseruatis, illud contaminantem ac inquinantem. Plangite me, qui separotionis ac ineuitabilis viae recordamini, immemorem atque impara' tum ad idem iter. De plangite me, qui in mente iudicium quod est futurum post mortem, tenetis, confitentem me minisse, & agentem contraria. De plangite me, inquam, haeredes regni caelestis, haeredem gehennae ignis. Hei mihi, quod peccatum non reliquit in me incolume ullum membrum , aut sensum quem non deprauarit: neque id est mihi curae. Iam finis pro foribus assistit, & de eo non cogito, fra

tres.

. Ecce reuelaui vobis vulnera animae meae, nolite ergo aspernari me aegrotum; sed medicum pro infirmo deprecemini : pastorem pro ove, Regem pro captiuo, vitam pro morte; ut salutem in Christo Iesu Domino nostro consequar , de peccatis me detinentibus, emittatque gratiam suam. ac animae lubricitatem confirmet; paratus enim sum ad resistendit improbis passionibus; & dum cum iis confligo, dolosa draconis malignitas contentione firmitatequeanimae,

voluptatis illeςebris dissoluit, abripiorque ab iis captiuus.

464쪽

41i S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

Rursus studeo eripere illii qui coburitur,dc ignis odor adhuc

me iuueniliter & inconsiderate agentem, ad ignem attra hit. Rursus conuerto animum ad saluandum eum, qui de mergitur , dc prae inexperientia cum ipso demergor. Medi cus passionum dum cupio fieri, ipsemet ab iis occupor. Loco medicina: , aegrotantem obiurgo, ipseque caecus caecis ducatum praestare conor: unde multis indigeo orationibus, urproprias mensuras cognoscain, Christique gratia obumbrezmihi, ac obscuratum cor meum illuminet, & pro ignoranti λdiuinam cognitionem habitare in me faciat: quoniam non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ipse inaccessummare, peruium reddidit populo suo. Ipse Manna pluit iis,

ex mari coturnices, sicut arenam maris. Ipse ex petra duris sina aquam sitientibus praebuit. Ipse solus eum qui in latrones incidit, sua benignitate seruauit. Misericordia quoque in me moueatur eius bonitas, ut qui in peccata prolapsus sum, ligatusque tanquam vinculo a malitia. Non est mini loquendi libertas apud Scrutatorem cordis ac renum. Nemo re peritur, qui sanare animae meae possit dolorem , nisi ipse qui nouit profunda cordis. Quoties in meipso terminos consti tui, murosque reaedificaui inter me & iniquitatem peccati,& inter hostes qui ex aduerso congrediuntur ad bellum Mens suos praeterivit terminos, murosque euertit; eo quod termini non essent muniti timore sortioris & potentioris, murique non fundati in syncera ac vera poenitentia. Vnde Miam pulso, ut aperiatur mihi: persisto in oratione, ut postulatis potiar, ac velut impudens misericordiam a te deposco, Domine. Tu bona praebes, Saluator , ego mala retribuo. Tuam in me peruersum longanimitatem exhibe, non de verbis tantummodo otiosis veniam rogo , sed etiam de actionibus impiis ignosci mihi a tua bonitate deprecor. Libera me ab omni opere malo, Domine , priusquam me finis praeoccupet; ut coram te gratiam in hora mortis in ueniam: Nam in inferno quis confitebitur tibi 'Salua animam meam de futuro timore, Domine, commaculatamque meam vestem, propter miserationes ac bonitatem tuam dealba : ut & ego licet indignus praelucens, dignus esticiar regno tuo caelesti: gaudioque illo incomparabili donatus, dicam:

Gloria ei qui assiictam anima ex ore liberauit leonis, eamque

465쪽

TRACTATUS MINORES. 13

in paradiso deliciarum repossint, Quoniam tibi purissimo

ac sanctissimo Deo conuenit gloria in cuncta seculorum

secula. Amen.

x. De non scindiari do proximo

r. ron decet eos qui ad pietatis studium accedunt, IN & manum ad aratrum ponunt, retro conuerti, eorundemque studium Deo complacendi impedire , sed ad perfectionem potius sunt dirigendi , cum de talibus dictum reperiatur: Quoniam qui vos tetigerit, tanquam qui Mes. a tangit pupillam oculi eius. Qui igitur noluerit violare praeceptum , undique se muniat, ne alteri scandalum praebeat, P ' - - maxime verb, qui ad Dominum Deum accessit, de mundi laqueos effugit, ut non connumeretur & ipse illis, quos increpat Propheta , dicens: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum de inebrians , ut aspiciat nuditatem eius. Et: Vae, qui laetantur cum mald fecerint, id exultant in re- 'bus. pessimis: quorum viae peruersiae sunt, de infames gressius eorum , qui relinquunt iter rectum, dc ambulant per vias tenebrosas. Quoniam his diuinam aduersum se iram prouocant, sicut de ex Euangelio patet, ubi ait Dominus: Expe- Muth. ιν. dii homini magis, ut mola asinaria suspendatur in collo eius, dc demergatur in profundum maris , quam ut scandalizet unum de pusillis istis, qui in me credunt. Damnum enim quod hinc oritur, explicari non potest. Describamus igitur rem ipsam pro viribus, ut hoc vel exiguo exemplo res exprimatur: cognitoque tanto huius detrimento, metu nos cohibeamus, ne proximo ullum o Tendiculum siue scandalum ponamus. Filius quidam fuit unicus parentibus suis, quem ipsi vehementer diligebant, quoniam omnem suam post Deum spem, in illo repositam habebant, per eum sperantes , se optimam atque decentem vitae spem ultimam habituros , gςnerisque successionem atque restaurationem per ipsius procreationem fore. Vertim adolescens, repente cunctis rebus fugacibus ac momentaneis abiectis, Cremum petit, ic fit monachus, dolorem intolerabilem suis propinquis dc amicis relinquens. Flet pater, plangit mater,

ita subito expectatione sua frustrati, simul aestimantes im-

466쪽

S. PATRIS EPHR EM SYRI,

possibile , eum deinceps fore, sicut fuerat ante secessum. Neque enim fieri poterat, ut amplius domui paternar pra esset, vel operam liberis daret , csim hominem quodammodo exuisset. In hoc igitur loco fincto versabatur indutus,& adhuc vivus, nihil eorum dissimilis, qui insepulchros ineconditi, quod attinet ad humana negotia : quare flet pater, lamentatur mater,proprij filij obsequium requirentes. Sponsa post arrhabonem euertitur, ac spoliatur, Si opificium diadicerat, abijcit, Si mercaturam exercebat, relinquit , Si in album erat relatus militum, a militia recedit, Si magistratum gerebat, contemnit: & pene domus euersio, ex hocn-lius nouo vitae instituto consequitur. Omnia enim quae videntur, de assectionem rerum sensibilium mouere possunt, capillorum instar abscindens , nudus pietatis ac religionis

septa ingredi maluerat, ut Christum Dominum gloriar sibi lucrifaceret. Nunquid igitur hic scandalo aut subuersione

dignus erat 'absit. 1. Quis ergo eis maliti euasit, ut proditoris atque piratae ossicium , huic optimae negotiationi sibi praeferendum censeat 3 Aut quis ad eam audaciam, tanquam praestantioris rei liotiundae causa deuenit, ut bene recteque currentem, inua alacritate ac bono proposito intercipiat atque impediat, quominus sequestratus cunctis terrenis, ad caelestia peruenire possit 1 Nam si post renuntiationem abdicationemque' vitae , quis in virtutis stadio claudicare inceperit, & sensim a recta via resilire, oculosque circumuertere retrorsum;

hic & in vita praesenti, erit exemplo : & post suum d vivis excessum , regno caelorum priuatus , indignum ipsi in Sanctorum choro reddet: quin & parentibus ipsis ignauia huius in confusionem futura est , amici dolore concident,& inimici gaudebunt super illius desidia atque ruina. Propinqui& assines mortem ei imprecabuntur, quod terrenis exutus , caelestia non apprehenderit; &sub praetextu pietatis, diaboli iugum subierit: legitimis enim nuptiis spretis , in scortationibus atque impudicitiis volutatur,& in crapula atque ebrietate totos dies transigit. Deplorant parentes damna pariter animae illius. Hic autem qui corde seductus erat, & vias suas corruperat horum nihil sibi vendicat,

verum abiecta pietate, impud tjam indutus est, & turpia

467쪽

ter ac praeter decorem agere non erubuit. Neque enim homines veretur, neque Dei indignationem animo expendit , dc iccirco neque parentibus debitum atque conuenientem honorem attribuit, neque spiritali se opere dignum exhibet. Vnde deinceps nascuntur maledicta aduersus promissa, α

in pietatem atque religionem blasphemiae , quod quidem

horrendum est de dicere. Et quemadmodum impius cum in ris. ..is. profundum malorum venerit, contemnit, ita&hic in tan- tam temeritatem impingens , nequaquam est territus, sed

instar illius qui venaidit uniuersam suam substantiam, Ven- Adensque suam stolam magni pretij, denique vero furore incitatus, hanc impleuit assumentis panni rudis, ac sordidi, qua si utatur, non amplisis in laudem dc honorem, sed in subsannationem & improperium utetur. Quis enim non irrideat, aspiciens eum, qui heri in monte seipsum ad ministerium fratrum in unum habitantium praecinxerat, ad imitationem Domini nostri Iesu Christi, hodie famulorum comitatu stipatum , de ab ancillis eius lauari pedes , eosdemque in molli lecto reponi , & ad fluxum atque remissum affectionibusque plenum vitae genus, iterum propensum illum intueri 3 Aut quis eum ludibrio non habeat, qui

heri in cella conclusus erat , & multorum conuersationem vitabat , hodie autem cum inhonestis mulierculis viventem,& in tabernis ebrietati studentem Aut quis eum non reprehendat, qui die hesterno sua sponte, quaecunque temporalia siue mundana abiecit inopiam amplectens; hodie no autem assidentem in iudiciis: Et quae iam damnarat, si diose rursus ad se reuocantem, & suam mentem a caelestiabus ad terrestria traducentem , iudicesque mancipiorum instar, sequi gestientem : Et loco deprecationis atque meditationis eloquiorum Dei, cum causidicis sermocinantem :Et pro simplicitate atque innocentia, versutiam morum atque sermonum assumentem I3. Vtinam autem ex iis quae videmus, tribunalibus, mente comprehendamus etiam iudicium futurum, fugiamusque

vitae huius aerumnas, ac nostrum vivendi modum cum pietate commutemus. Tunc,enim, tunc inquam, gaudium eri r

inter Angelos,&laetitia bonis , propinquisque reconciliatio. Luctus enim eorum qui iniquo animo tulerunt eius se-

468쪽

416 s. PATRIS EPHRAEM SYRII

cessum , conuertetur in laetitiam , propter optimam iam vitae filij rationem initam. Beati enim putantur ac pratalicantur ab amicis , iisque maximE qui casus eorum qui reuertuntur in vita, conspiciunt , & tanquam munera Domino Deo osserentes beatificantur. Gloriatur genus de strenuis factis egregi j athletae, & alacres gestientesque percontantur quoscunque obuios. Virtus autem abscondi noquit , audientque optimam super eo inualescentem famam, ac in his glorificabunt Dominum, seque amicos ac consanguineos Creatoris esse asserent: Qui in dignitate sunt constituti, hunc ab auctoritate ac dignitate commendabunt: Milites eum a rebus militiae gestis , demirabuntur: Eiusdem artificis homines, hunc in simili secum arte exercitatum laudabunt. Ita cunctis bene beateque agentes virtus amabiles celebresque essicit in Donuno: Ideo in glo. ia caelestique regno coronabuntur.

XI. AD EVERSIONEM SUPERBIAE.

i. r Ana est omnis exercitatio, omnis temperantia, On V nis obedientia, omnis voluntaria paupertas, omnisque disciplina multiiuga, humilitate destituta. Nam

quemadmodum principium & finis bonorum est humilitas, ita malorum initium, finisque existit superbia. Versutus autem ac callidus , multiformisque est hic immundus spiritatus; unde etiam in cunctos dominari nititur, singulisque per quas transire contigerit vias, in iis laqueos constituit: Sapienti per sapientiam, forti per sortitudinem, diuiti perdiuitias, formoso per pulchritudinem : eloquenti per loquelam , sonoro atque vocali per vocis praestantiam ; bono opifici, per artis excellentiam , agili per agilitatem. Similitater autem & spiritales tentare non cessat: eum qui renuntiauit seculo, per abrenuntiationem , temperantem ac Continentem , per temperantiam ac continentiam ; inquiete ac silentio viventem, per quietem & solitudinem , paupertatem colentem , per paupertatem , discendi studiosum , per addiscendi facilitatem , apprehensu Acilem, per apprehensionis facilitatem, Religiosum per religionem , α eruditum per eruditionem : quae autem re-uςra

469쪽

TRACTATUS MINORES. 617

uera cognitio est atque scientia, humilitati coniuncta reperitur. Sic ergo in cunctis sua studet seminare Zizania. Ideo Dominus noster sciens passionis huius dissicultatem , quod ubi radices egerit, ibi hominem illum cum suo exercitio inutilem plane reddat; suppeditavit nobis aduersus ipsum pro trophaeo atque vexillo humilitatem , dicens : Quando omnia feceritis quae praecepta sunt vobis, dicite: serui inu--tiles sumus. Quid ergo nobis ipsis leuitatem atque deme

tiam asciscimus, cum dicat Apostolus: Si quis existimat se aliquid esse clim nihil sit, ipse se seduciti Opus ergo suum

probet unusquisque,d sic in semetipso tantum gloriam h Debit, & non in altero. Cur igitur nosipsos decipimus, in alterutrum elati, scut qui :n mundo sunt celebres , eosque qui sunt modestiores aspernamur i Inuenimus quippe d centcm Dominum , quod quae hominibus excelsa sunt,abominabilia reperiamur coram Deo. 2. At ut continentes ac moderati, aduersus infirmiores

extollimur 3 Rursus ab Apostolo corripimur dicente: Non enim qui seipsum commundat, ille probatus est , sed quem a. Carito. Deus commendat. Q od si ut plus aliis laborantes, super-himus aduersus cos qui vitam quietam ducunt: at Dominii L ς ε Teperimus Mariam commendantem , quod optimam par- Iem elegerit. At vero tanquam animi tranquillitatem colem tes, aduersus eos extollimur, qui ministerio distrahuntur JIterum Dominum docentem inuenimus, atque dicentem: Non veni ministrari, sed mim strare; dc ponere animam mea redemptionem pro multis: quare res est omnino repudianda superbia. At quod in deserto loco & pulverulento sedemus, magnifice de nobis ipsi sentimus Z Nihil sane opus loci nobis proderit , non operantibus in humilitate: Apostolo

dic ente atque hortante : Non contemplemur quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim Videntur, tempora- a. r. llia sunt, quae autem non videntur, aeterna. At ut in lacu , aut spelunca habitantes inflamur 3 signa sunt ista mortificationis, & rerum terrenarum contemptionis , at'ue incuriae.

Quod ergo tibi ipse delegisti ad rectius excolendam vi tutem , ne tibi si in lapsum superbiae: similisque reddaris imperito fabro ferrario, qui suum non nouit opus, & pro gleba ferri, lignum adurere tentat,nc cessarium igitur fuerit, A. Tom. IL Miram

470쪽

m. o. Num. 3.

18 S. PATRIS EP HRAEM SYRI,

fortiter humilitate apprehendere. At opulentus es, & aequitatis atque iustitiae moderationem obtines sed ad Abrahami mensuram non peruenisti, qui seipsum terram dicebat ac cinerem. At populi tibi procuratio comissa est '& Moyses populi curam suscepit, neque mille hominum solum curam Madministrationem , sed & vulgi multitudinem. Postqua enim AEgyptum percussit Deus in manu Moy sis & Aaron,exsiccauitque mare rubrum, & per siccum traduxit Israel, transmi-stque eos per solitudinem illam terribilem, venerunt iuxta fines Moab , aspicientesque Moabitae multitudinem populi, sicut scriptum est: Dixit Moab ad maiores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Census enim habebatur populi, seclusis mulieribus ac pueris , & tribu Levitarum , numerus autem corum a viginti annis &. supra, omnes qui ad bellum procedere poterant ex Israel, sexcenta tria millia virorum, quingenti quinquaginta, cunctorumque istorum ipse duxerat. Cumque una cum Deo familiariter ageret, eiusque gloriam contemplaretur, non elatus est corde, neque humilitatem omisit animi. Vnde sacra quoque de eo testatur scriptura,ssices: Erat enim Moyses vir mitissamus super omnes homines, qui morabantur in terra. At formosus,es & viribus vales& corona seu diadema- tecingeras' sed non peruenisti ad mensura Regis Dauidis, qui summa animi humilitate dicebat: Ego aurem sum vermis,&non homo. At scientia praeditus es , & sapien tia, atque temperantia' non tamen aci mensuras Trium puerorum, ac Pro

phetς Danielis peruenisti quorum hic quidem dicebat Tibi,

Domine iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, de habitatoribus Ierusalem, &omni Israel. Alij autem: in animo contrito, & spiritu humilitatis suscipiamur. Et si tantam homines iusti humilitatem ostenderint , quales

nos peccatores esse oportebit ' Supra modum enim efferri ac superbire carnis prudentia est. Et secundum A postoli or culum: Si secunddm carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, vivetis. Fierique nequit, ut quis passiones vincat, ni prius virtuti excolendae vacau

rit An non intellexisti qualia pro pietate beatus Paulus sub

ieriti Scribit enim in sua ad Corinthios Epistola: In labor

SEARCH

MENU NAVIGATION