Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1828년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

o RATIO IN EXSEQUIIS

ita euin nostrum esse Pulal amus, ut Pene non vialere tur abstrahi a noliis Posse. Quod si Vel per se noli mediocrem aegritudinem affert longae consuetudinis interruptio, quanto maiorem necesse Est atque acerbiorem dolorem esse, quum, Cui adsue eramus, non leve aliquod et exiguum honum, sed magnum e,t sed eximium, sed illud, in quo omnis spes nostra et salus erat reΡΟ- sita. Iustus est, cives, iuStus est moeror, qui animos

nostros lenet amis rege, cluem ante alios reges sapientia eminentem divinitus nobis datum gloriabamur; quem

non vocabamus tantum Patris numine, sed ut Patrem venerabamur et amabamus, in eumque ut in Exemplum

virtutis intuebamur; Per quem, ex ciuo Plerique lucem vidimus, et ipsi viximus selices, et Patriam ex antiquis

pariter ac novis cladibus non modo emersi Me. sed laetissime effloruisse vidimus. Fas est quidem, deo optimo maximo summas agere gratias, quod hunc eximium Principem per tam longum spatium, quantum Paucis contigit populorum rectoribus, rebus nostris si it Praeesse: sed sas eAt etiam debito luctu prosequi ingentem nequeum illain satis dellendam, quam eius Obitu fecimus, iacturaui. Quamquam quum id sacere aggredior, ipsa me huiuq iacturae magnitudine Conturbari sentio ac Penedeterreri. Quum enim ea et iustissima esse et convenientissima iloloris significatio videatur, quae posita git in Commemoratione rerum gestarum, iptilius ille insigne reddidit regnum suum: in contemplatione meritoriiin, quibus aeternam sibi condidit memoriam: in enumeratione beneficiorum, quibus sibi universos cives ad gratiam obstrinxit; in recordatione virtutum, quibus caritatem sui GPOPuli, venerationem gentium omnium, admirationem Et aequalium et posteritatis est promeritus: iam infinita haece,t alsiue inexhausta materia, ut, si omnia plene exΡ nenda, Perspicue explananda, copiose exornanda sint, vix exiguam eorum Partem capere tui huic orationi praescripti sunt termini possint, ingenii autem dicetidique ariis facultates non meis tantum multo maiores hae uberias auiuo amplitudo argumenti requirat, sed tantas,

322쪽

quantis etiam qui maximis polleat vix satisfacturum esse 'exspectationi Vestrae putem. Quin tali iamque ait mira- , bili regi parentantem etiam pullor quidam et Verecundia Praepedit, vocemque compescit. Quum enim ille, si quisquam rex, Vel propter diuturnitatem regni multitudine praeclare institutorum, Vel Propter Sapientiam magnitudine meritorum, vel Propter temporum graVesvicissitudines constantia in sortunae discriminibus insignem quamdam ac Praecipuam laudationem sibi Postulet, quis est tamen non modo bonorum, Sed etiam Ina- .lorum principum, atque adeo Saevi imorum Urannorum, Cui non seu vivo seu mortuo tanta etiam Summorum II ο

minumcpraeconia contigerint, ut, si immeritos Vel ne cessitas vel mos vel adulatio ad caelum extulit, non habeant amor et ius et pietas, quod maius dicant de eo qui meritus est. At nec decet, auditores, nec licet isto modo laudari regem, quem, si ullum umquam Princi-Pem, cives eius non coacti, Sed Sponte; non quia mos est, sed ultro; non ut quemquam adulentur, Sed ex ani-

mo laudant, celebrant, in sinu atque ore gerunt. Ea Potius ratione colenda est memoria praecellentissimi regis, quam ipse solam esset Probaturus,isi qui sensus esto mortuis eorum, quae ab iis quos reliquerunt aguntur.

Nam qui in omni vita, maior concupiscendae inanis gloriae vanitate, recti tantum Verique studiosus fuit, quid is Post mortem sibi expetat, nisi simplicem, sed candidam sui in nos amoris recordationem p Etenim quid aliud tota

eius vita fuit, quam summi patriae civi uinque amoris Perpetua atque indefessa testificatio Θ Quae res natura sua ita est comparata, ut divinam eius vim facilius omnes Sentire, quam quisquam ornare Verbis possit. Nam quae recte fiunt, probari potius quam laudari solent, nec Percellunt animos insolentia, sed oportere ita fieri existiman- . tur: quod contra quae in ancipiti inter vitium et virtu- . tem discrimine bene cesserunt, admiratione animos ii Plent consilio et sapientiae tribuentium, quod temeritati et fortunae debebatur. Sed qui recto et sobrio utun tur iudicio, contrariam tenent sententiam, eam. CenSentin

323쪽

ut veram, ita summam laudem esse, si quis vitando quod reprehendi possit non novitatem, sed utilitatem captet; si aequabili tenore servanilo ex multis potius et continuis beneficiis certum et tua rnun bonum, quam ex aliquot insuete tactis ambiguam et saepe Parum Salutarem gloriam consectetur; si non concutiat rempublicam, sed stabiliat; non turbet rerum ordinem, sed turbatum leniter reponat; non exhauriat et debilitet opes, sed augeat et

firmet; ut Paucis complectar, si sit benefici solis instar, tui immutabili lege quotidie et lucem mitibus radiis et secundantem arva calorem dillandit. Itaque abstinendum τ puto ab enumeratione inlinitorum beneficiorim , quibus

FRIDERICUS A GYST X hoc longum regni sui tem-Ρus nobilitavit, relliiquendumque hoc argumentu in historiae , cuius Proprium munus est, illa tot saluberrima instituta, tot sapientissimas leges, tot Prudentissima consilia, tot generosissima facta I ersequi, quibus quum universa respublica, tum singulae eius partes sustentatae, emendatae, auctae, adi illae sunt. Illud potius agamus, ut quae summa sunt horum Omnium CaPita Paucis com- Prehendamus, consideremusque, quibus potissimum rebus id sit assequutus, ut nobis, qui eum regi antem vidimus, Fummum sui desiderium, posteris autem gratissimam in omne aevum memoriam reliquerit.

Ac videntur mihi, auditores,' ea quibus excellere atque eminere aute alios regis Pedionam volumus, si quis brevi complectatur, his quattuor contineri. virtutibus, Scientia rerum, quibus ad regendam civitatem oPus est,

iustitia, animi magnitudine, pietate. Nam illud qui lem

FPonte Patet, in omni genere ii 'golii, quod . luis recte gerere velit, cognitionem requiri illorum Omnium, in quibus natura et ratio posita sit vilis negotii r quod quao quis aut non habet aut thale cognita, ea, nisi Casu, non recte nec salutariter tractabit. Quare hano scientiam quis dubitet omnium primum ponere, quo principi opus Sit:

qua si caret, caeterae virtutes, quantumvis egregiae sint, tamen nonnumquam vacillant, aliquando etiam nocent.

324쪽

Sed ad illam regendae reipublicae peritiam altera accedere debet iustitia, quae molleratrix est scientiae, tacitque ut usus eius ne infructuosus neve damnosus evadat, Sseil ad incolumitatem potius et Prosperitatem Conseratur. Neque vero in iustitiae accessione est acquiescendum, sed indiget reipublicae administratio etiam animi magnitudine,' quo nomine aequabilitatem illam et eoinstantiain et sorti ludinem appellamus, quae sutura aequo ac Praeterita cogitatione comprehendens, nec Secunilis estertur, nec de primitur adversis, sed certo et stabili conmilio firmum atque immutabilem tenet rerum gerendarum Cursum, quo civitates multo magis vigent et roborantur, quam audendi temeritate et levitate lentandae fortunae. Nec d

nique deesse his virtutibus debet Ρictas, quae tacit, ut

Princeps supremum rerum . humanarum arbitrum deum esse meminerit, quem reverens et ipse integram ac sanetam vitam agat, et exemplum quod imitentur praeeat civibus. Quae virtus eo praestantior in rege eoque magis necessaria est, quod hunc quum ii, qui ei proximi sunt, imitari solent, tum ab his in universum populum iidem sensus, iidem mores aliffunduntur. Haec nobis considerantibus, auditores, quid est quod animos non maxima desideratissimi regis admiratione et veneratione impleat 3 Quae est enim illarum quas dixi. virtutum, quam in eo non ita eximiam, ita illustrem fuisse Sciamus, ut non modo qui eum superaVerit, sed qui comparari cum eo Possit, vix ullum inveniamus, Praeter patrem eius Fridericum Christianum. Sed dicam ordine cle singulis. Atque ille Fridericus Christianus, qui sapientia sua misere perditam res patriae brevissimo tempore incredibili quodam ac prorsus divino modo re ustituit, quum, ut ipse erat optimis artibus eruditus, etiam

filio FRIDERICO AUGUSTO clarissimos et peritissimos

dedisset magistros. horum ille praeclara institutione sic est larmatus, ut quum ab nullo genere scientiae abliorreret, tum illas doctrinas, quibus in Primis opus esset ad regendam civitatem, cognosceret accuratissime, hist riam ΡοPulorum, terrarum suus, naturas, ProVentus, gen Diuit red by Go la

325쪽

tium inier ipsas coiiunercia et coniunctiones, artium utilitates atque incrementa, maximeque ipsius patriae leges, instituta, opportunitates: quibus in rebus ita eum vers tum sui Me constat. ut corrigere errantes facilius, quam a

quoquam ipse salii posset. Itaque quum intelligeret, ubi

ad gerendam rem publicam accessit, perficiendum sibi esse, quod Patris Sapientia inchoaverat, ut patria quum aeris alieni magnitudine oppressa, tum aliis multis laborans malis, liberaretur illis incommodis et ad prosperum

opum statum evelleretur: eam est viam ingressus, quae ipso eventu luculentissime ostendit, quam recto et Provido usus fuerit consilio. Primum enim in rebus omissibus eam adhibuit parsimoniam, quae longe remota ab avaritia, neque ullo cum dignitatis detrimento, inutiles De laniarum Profusiones vitaret, sumptusque, qui nimii viderentur, coerceret, quo liberaliori esse liceret in iis

rebus, ex quibus verae essent commoditates redundaturae. .

Deinde quum bene sciret, quantum in fide publica repositum esset rerum omnium, quae. vel a Principe vel a Populo gererentur, Praesidium atque adminiculum, hanc uita sustinuit, ut, quamvis gret issima et ilisficillima tempora inciderent, tamen tesserae Saxonicae, ut nulli periculo expositae, numquam, dum ipse rebus nostris Praesuit, ad illam fluctuationem et vilitatem pretii, quam in aliis vidimus, deprimerentur. In quo genere illud

non est Praetereundum, quod, quum ement qui monE- iam viliore aere temperari suaderent, reiecit illud consilium, male comperesari Praesente lucro iudicatio quod in Posterum civium Commerciis damnosum sciret. Quam eius sent nitam vehementer collaudarunt, qui illarum rerum gnari sunt, contendentes illi eas civitates Optime commerciis suis et opibus Prospicere . quae et Constanti inime

eadem moneta, Edi ea cluam minime Per mixturam vitiata uterentur. Multo autem maximum et quod num-

quana satis laudari Potest beneficium FRIDERICI AV-GUSTI hoc suit, quod, quum eam demum civitatem

recto et valere et florere intelligeret, quae se suis ipsa viribus firmaret et roboraret, omnem operam dedit, ut cl

326쪽

mercaturae et litterarum, quae duae res in hoc genere potissimae sunt, liberrima essent commercia. Nam sicut corpus humanum Validum est et viget, quum sanguis, qui omnes Venas Permeat, nuSquam retardatus obhaeret, sed . libere fluit ac refluit; quum autem reprimitur sanguis et ' obstructis meatibus stagnat, debilitas et aegritudo et morbus consequitur: ita etiam civitas, quo liberiores sui it mercimoniorum et importationes et exportationes, ad industriam , ad sollertiam, ad aemulationem, omninoque ad omnem artium et cultus Persectionem excitatur: quae

res ita Per omnem quum universi Populi, tum singulorum civium vitam et negotia permanant, ut nihil usquam II sit, quod non alacrius serveat uberiusque efflorescat. Et quis non videt hoc modo, quum civium facultates et commoditates augentur, etiam civitatis opes ipsiusque Principis crescere, quum caeteris rebus omnibus largiorem fructum praebentibus, tum Per ipsa Vectigalia, a quibus Praecipui quidam solent reditus sperarip Νam haec

quo maiora imponuntur, quoque Curiosius exiguntur Permultiplices non mercatorum tantum, sed civium omnium vexationes, eo magis spem illam frustrari consueverunt: quo autem sunt minora, quoque faciliores et expeditiores negotiationes, eo reperiuntur ad reditum ampliora, qtua et Plura importantur atque exportantur,e. et nulla aut perexigua fraudi relicta est opportunitas. Videbat rex Prudentissimus, magnum Vectigal non modo facere, ut iacerent mercium commutationes, ut negligerentur artes, quibus opes Parari Possent, sed etiam ut ad fraudes coercendas magno exactoribus esset administrorum numero

opus, in quos ipsos homines non minima pars redituum esset insumenda, quo fieri non posse quin inultum desperato lucro rursus periret; quodque Summum est, ut non occurreretur fraudationi, sed invitarentur etiam et Pene cogerentur cives aeque ac Peregrini, ut circumVenire exploratores illos studerent: idque Ionge gravissimum damnum esse, quod inferri civitati Ροsset. Namque mores Corrumpit non vulgi tantum atque abiectae Plebis,

sed etiam eorum qui culti, qui eruditi, qui honesti, qui

327쪽

nobiles habentur, ita ut vectigalia defraudare non modo' 12lion turpe sibi ducant, Sed Palam astutiam suam et caI- ijditatem iactent. Haec tanta tamque Pestifera damna

FRIDERIC,S AUGUST S sapientissime removit adiu

. vanda omnibus modis libertate mercaturae. Idem vero non minus etiam sensus CiVium suorum voluit liberos esse.

Nam illud rex eruditissimus egregie Perspexerat, Omnium minime mentes hominum atque ingenia vinculis debere Constringi, nec quidquam tam et absonum et impium esse, quam rationi, quae natura libera est, frena velle iniicere, hominemque unico illo dono Privare, quo eum deus a bestiis ad sui similitudinem evehere est dignatus. Nam si eo homines Sumus, quod ratione utimur, quid

aliud illi quam hominem in homine interficiunt, qui sei iiendi adimunt libertatem Considerate historias gelititiin, auditores. Qui id fecerunt, non fuerunt alii, quam qui

interrima et crudelissima dominatione saevierunt: quorum duo sunt genera, alterum eorum, qui sunt Uranni Vocati,. alterum, qui superstitionibus animos hominum impleveriint, quo eos dei metu territos in sua Potestate continerent. Vtrique ut suam dominationem conservarent atque amPlificarent, quid non turpissimarum machinationum, quid non saevitiae et crudelitatis excogitarunt, quo Prohil, Tent, ne quis Vel loqueretur vel sentiret liberius 8 Sed bene est, quod etiam animorum cultui atque eruditioni suus ab rerum natura deStinatus est cursus, quem tantum abest ut vel mutare vel morari ulla vis Possit, eum ut tutetur Potius atque acceleret. Λituntur enim in vetita homines, tantoque cupidius et saepe violentius Postremo

Iasibi vindicant negata, quo maiora incrementa cepit dita rvpressa indignatio. Illustre exemplum ipsi vidimus gravi casu Potentissimi nuper tyranni, ut mirum sit, SPem istam ingenia obtundendi et hebetandi, licet cautius incedentem , specie minus formidabili praetenta, taineu non ubique, ut tu contrarium ruat, animadversisse. Quam alia

mens fuit FRIDERICI AUGUSTI. Nam quid ille aut

Sibi metueret, quum eum amarent omnes, aut timeret civitati, quae satis esset adversus res novas malaSque 1

328쪽

citones per libertatein et felicitatem civium munitap Im-nio.vacuus ille formilline omni sic quum civibus optime consultum, tum se tutissimum esse censuit, si, quidquid sentiret aliquis, vel dicere vel scribere, modo iniuria et contumelia et flagitium abesset, licitum sibi videret. Quo es- sectum est, ut Saxoilia domicilium litterarum, officina artium, sedes eruditionis, sons sapientiae, arx et praesidium recti et veri esse Perseveraret. Non autem satis habuit, impedi- amenta litterarum studiis nulla oblimre: adiuvit etiam ea studia providissime et liberalissime. Scientibus dicerem, si commemorarem, liuibus institutis et beneficiis lineo Aeademia et ante sua sata Vitebergensis auctae sint et cumulatae; qua munificentia rei metallicae instrumentum artessiue Fribergae et sustentatae et locupletatae; elua cura scholasticae disciplinae ita prospectum, ut scholae Saxo-Ilicae seminaria essent accuratae doctrinae, exemplaque imitanda exteris, avulsamque a nobis Portam ut eximium ornamentum suum foveant viculi nostri. Neque vero il-

Iud tacendum, quod in his omnibus, quibus has littera-14rum artiumque Osicinas instruxit adiumentis et praesidiis, etiam ea est moderatione resus, ut rationem modumque tractandi litteras iudicio relinqueret eorum, quos illi in gotio ut idoneoἔ Ρrudelitesque viros praesecisset. Η ine enim sibi legem quum in omni rei publicae administratione, tum in regendis studiis litterarum et sapientissime scripserat et constantissime observa fit, ut quae Per Secrescere et vigere deberent, impedimentis potius liber, ret, quam Praescriptionibus impediret. Nam ars regna di non in iubendo, sed in avertendo est posita: atque ut medici, qui sano corpori medicamenta ingerunt, E. citant potius morbos, quam ut depellant; optime autem prospiciunt valetudini, qui noxia removere satis habentes, caetera naturae viribus Permittunt: sic etiam artes Populares et studia civium, modo quae nocere Possint arCea tur, lacillime ipsa sese sustentant, alunt, persiciunt: in Primisque litterarum studia hoc habent proprium, ut neque normam sibi praescribi patiantur, et arbitrii dominationem ab se spernant. Neque enim inane nomen, sed Disiliroe by Cooste

329쪽

res vera est litterarum litteratoruinque respublica, quae non terrarum aut locorum stilibus est inclusa, sed in mentibus atque animis hominum, quacumque litterarum lumen penetravit, suum habet domicilium; quae non hominum voluntati obtemperat, sed aeternae Paret Iegi pandentis sese magis magisque Veritatis; quae non ri ulla expugnari aut ullas Per insidiaA subigi potest. sed invicta necessitate crescit at lue amplificatur; quae ab ipso deo 15 imperata est generi humano, tenditque eo, ut, quoniam

homines omnes ad Veri Cognitionem sumus nati, Postremo universam hominum gentem scientiae communione

consociet. Id quid miremur perspectissimum fuisse s pientissinio regi, qui non solum non alienus erat ab lit- . teris, sed iis otium, quod a publicis negotiis concederetur , impendebat Studiosissime, ut adeo in eo genere doctrinae, quo Praecipue delectabatur, versatissimus esset

ei scientissimus p A tali igitur rege, qui ipse esset innumero IIominum doctorum, quid aliud exspectari potuit, quam quod facio comprobavit, ut studiis litterarum, a

quibus non minus utilitatis quam ornamenti sciret in rempublicam redundare, tantam, quanta maxima esset libertas, Concederet pVidelis, auditores, id eum, ut sapienter fecit,

etiam iuste fecisse. Atque iustitia, quae secunda . estillarum virtutum, quarum ante iam mentionem, quanta

ta FRIDERICO AUGUSTO fuerit, vel illud documento

est, quod ei etiam vivo Iusti est cognomen additum. Est autem regum iustitia eo pluris facienda, quo Plus . invitamenti Potentia ad Uiustitiam habet. Quare si qui

rex ea est temperantia, ut se non exemplum esse legibus, quibus caeteri parere debeant, intelligat, vel hac re longe est homine privato qui iustitiam colat vener bilior: multo vero maximum est illud, quod regis iustitia firmamentum est civitatis certissimum, universaeque rerum publicarum administrationis Potentissimum praes dium, neque id tantum in civium inter ipsos negotiis, sed etiam ad ea quae publice geruntur, rationesque quae

330쪽

nEGIS FRIDEBICI AUGUSTI.321 civitati cum aliis civitatibus intercedunt. Hanc iustitiam si FRIDERICUS AVGVSTVS in omni vita ita integram illibatamque servavit, ut nillil susciperet, nihil gereret,

in quo non ante omnia iustumne esset exploratum ti hereL Itaque ut ipse se in rebus omnibus iustissimum praebuit, sic etiam in civitate non modo nihil, quod non iustum esset, serendum censuit, sed curavit etiam, ut quam aequissimo iure uterentur cives. Quumque triatius maxime in rebus Perichtari videret iustitiain, properegione hominum ad vitium, iudiciorum Parum aptis institutionibus, legum denique ipsarum iniquiuite: singulis hisce rebus peculiarem curam impendit. Itaque aedes praebuit apteque instruxit, in quibus malefici non solum includerentur, sed etiam ad operas utiles adhiberentur, mendicorumque multitudo, ex qua maximus seeleratorum Proventus esse solet, coerceretur: tum autem

iudiciorum rationem, remotis Dublicanis, simpliciorem magisque expeditam reditidit: denique leges recognosci iussit, ut quae iniquius statuta vel temporibus non accommodata essent, abrogarentur eniendarenturve. In quo

genere illud iam vetustate pene oblitteratum est, quod brevi postquam regnum est adeptus, inhumanum illum morem reos in tormenta millendi sustulit: in quo more non seritas magis, quam iniustitia erat vituperanda. Uerula ita ille ab antiquissimis temporibus etiam apud curuti unas gentes inveteraverat, ut iustissimum haberetur, , .

quod est iniustissimum. Sed hanc quidem inhumanit tem expellere recti dumtaxat iudicii suit: illud maius est atque Praeclarius, quod etiam in eo genere, in quo

pauci animum.a propensione et cupiditate liberum con-IT Remant, summa est aequitate et iustitia usus, rationes dico, quae sunt inter diversas religionum sectas, et iura, quibus illae vel in civilibus rebus vel in sacris utuntur. Tantum enim abfuit, ut ei parii, cui ipse addictus esset, impensius faveret, ut peraeque omnium iura custodiret SanctisSime, neque alteros alieris ullo modo pateretur incommodare: cuius constantiae quum plurima habeamus atque egregia documenta, tum novum Paullo ante eius HERM. OP. IV. XDuil by Coost

SEARCH

MENU NAVIGATION