장음표시 사용
311쪽
detur praelusisse vir scriptis editis clarissimus Theodericus Ruinarius Monachus Benedictinus ex inclyta Congregatione sancti Mauri, quae modo in Galliis pietate 5c literis maximo Reipublicae Christianae emolumento floret . Is enim in notis ad Gregorium Turonensem, cujus opera ad codices MSS. emendata & aucta necnon egregiis observationibus illustrata nuper vulgavit, perspecta narratione Gregorii & Actorum Cassiani, ait col.9 3 s. emendandum viderisanctum Gregorium, quι Cassianum Remonio Simplicio praeposuit. quan-
vis etiam is non repugnet, Cassiani vitam resor- mari posse ex Gregorio: cui tamen rei in hac parte ego utique refragarer, nam ejusdem Vitae narratio, quae prosecto ex vetustis monumentis eruta fuerit, valde confunderetur ; nec illa, quae de Ioviano ibi traduntur cum sancto Cassiano cohaerere possent.
Neque mirum videri debet, Gregorium Tur nensem antiquissimum & fidelissimum alioqui Francorum Historicum deceptum suisse , praeponendo Cassianum Simplicio . siquidem res Aeduenses illum haud valde calluisse inde patet, quod capite septuagesimo quarto libri superius laudati in re certissima dubitans ostendat haud sibi perspectum aut saltem certum esse , an Simplicius fuerit Episcopus Augustodunensis. sic enim
loquitur: Simplicius VsHι , ut Hunt, urbis Episcopus sVitam
312쪽
x o DE. ANTIQUITATIBUS . ΗΟRTAE III. Vitam sancti Cassiani nunquam antehac editam ego infra evulgabo . Quum enim legissem
in notis ad caput septuagesimum sextum Gregorii Turonensis de Gloria Consessorum, eam ab eximio Ruinario laudari ex vetustis MSS. codicibus , soluta & stricta oratione descriptam , rogavi Bernardum de Montiaucon ejusdem ordinis Monachum insignem, tunc in Urbe eruditae peregrinationis caulla morantem, ut ejus Vitae mihi copiam fieri curaret. Dictum factum. Ιs enim, qui, ut doctrina praecellit,ita etiam officiis & humanitate omnes devincit, quod ego in me saepe,numero expertus sum, haud multo post tempore mihi utranque Vitam exhibuit, & quod minime videtur praetereundum,
manu ipsiusmet Ruinarii exaratam. Hanc vero eo libentius accepi, quod memoratam videram a Vincentio Bellovacensi, mihi alibi in testem adducto,& a Johanne Molano in notis ad Martyrologium Usuardi die v. Augusti: Sc quod sciebam, visam ne quaquam sutile doctissimo Cardinali Baronio, qui in notis ad Martyrologium Romanum ait, eam sibi esse incognitam, quemadmodum & Monachi B nedictini de se id ipsum fatentur ad oram Vincentii Bellovacensis in eleganti editione illius operum,
quae eorundem cura facta est Duaci anno MDCxxIMQuum insuper Acta sancti Cassiani citata vidissem
ab Heriberto Ro&eydo in Fastis Sanctorum pag. 2 3. statim nostrorum exemplar Antuerpiam missi ad
313쪽
L I B. II. C A P. UL .... 274 amicissimum Conradum Ianningum Societatis Iesu
Theologum,qui vasto Bollandi de Gestis Sanctorum operi continuando eruditam manum pridem admovit. isque respondit,se eadem prorsus Acta in scriniis habere ex codicibus monasterii Accincti, Vallis Lucentis , sancti Maximini Trevirensis & Cisterciensis alicujus deseripta: seque alia reperisse interpolata & amplificata multis veris his ; sed nihil magis rei continentia, quam priora; atque insuper minus authentica . Praeterea addidit, se habere miracula sancti Cassiani saeculo nono patrata ex codice
vetusto Claudii IoliiCanonici Parisiensis, ubi ctiam Vita sancti Cassiani legebatur ejusdem serme tenoris ac illa,
quam mecum communicaverat Ruinarius. Hanc Miraculorum historiam per Ianningum ad me transmissam una cum iisdem Actis insta dabo, praecipue quod lauda tam viderim a Molano in notis ad Ustardum, & a Davi de Blondello in tomo altero Genealogiae Francicae as. sertae pag. 28. ex Passionario Ecclesiae sancti Quinctini iquod illud ipsum puto, ex quo Bollandistae hanc Hist
riam exscripserant. siquidem Pambrochium exemplari suo hanc notam adposuisse , mihi significavit Ianningus: Hic codex perantiquias, decimo υδ nono faecato scriptus,fuit ipsius monasti si fanm auintini. Hujus iter Historiae exemplar ad me misit Monifauconius, sed mutilum . caret enim Prologo & undecim capitibus quarto ad decimum quintum . Nullus vero episcopatus Hor tensis, sive Ortensis, ut a sancto Bonaventura aliisque dici videbimus,in orbe Christiano, praeter nostrum, Occurrit: quod monitum velim , ne quispiam hunc Cassianum alio pertinere arbitretur. Insta autem strictiora ejus Acta , etiam proseremus ex nostro veteri codice M S. ne quicquam desideretur , Historiae , de qua agimua, opportu
314쪽
a a DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE
SYNo Ps Series Episcoporum Hortensium purgata , au cta , multis, mariisque observationibus illuserata . A M vero quandoquidem series Episcoporum Hortensium in tomo primo Italiae sacrae Ferdinandi Ughelli plerunque confusa& hiulca innumeris medis scatet, antequam Acta sancti CAssIANi in lucem profero,qui illorum primus
occurrit post IOHANNEM MONTANUM, qui circa annum cccxXX. seridisse traditur, eorundem chronologiam , quo fieri potest, integriorem delimabo, rebus insuper Hortant f , quae sub unoquoque acciderunt, diligenter pro modulo idemtidem adnotatis. Erat Hortanus Antistes unus ex
episcopis S retaneis Romani Pontificis, nulli alii Primati aut Archiepiscopo subjectis , qui frequentex ad Synodos vocarentur. Hoc discimus ex Notitia vetori,quam vulgavit Caesar Barouius A. D. Io I. g. xlv.
III. Cassiano ex caussa nobis ignota in Gallias profecto , ejus locum implevit Lin , qui eam dignitatem tres &viginti annos sestinuit ex veteri lapide apud Ughelluntaces. 7sq. quam errore sypographi numerus 778. falso signavit. Lapis ille repertus apud sanctum Iohannem Baptistam in Fonte, nunc in ecclesia sancti Petri adservatur hoc epitaphio inscriptus:
315쪽
C I T. IN. PACE. L EO. EP C. Q U I. SEDIT. ANNOS. XXIII
MENSE . . . . DIE. a a. Post Leonem occurrit MARTINIANus quem Iriperperam Rhellus Martianum appellat. Is interfuit in Concilio IV. Romano sub Symmacho anno vulgari quingentesimo altero in Conciliis Labbei tomo quarto col. I 338. ubi alia lectio ad marginem rejecta non Oriensis , sed Ortonensis praesert. Sed quum Stephanus Baluzius, qui in
nova collectione Conciliorum col. Iss .. varias subscriptionum ejusdem Concilii lectiones ex antiquis codicibus Coibertinis diligentissime adnotavit, nihil de eodem Martiniano monitum reliquerit , certe non omissurus, si sorte vir harum rerum scienti1simus eandem varietatem alicubi reperis i , omnino putamus ipsum fuisse non Ortonensem, sed Oriensem Episcopum. Ortonensem episcopatum in Aprutio citeriori in ora Frentanorum inter Aternum & Sarum amnes pridem extinctum instauravit Beatus Pius U. summus Pontifex anno MDLXXV. apud Ughellum tomo sexto col.su, Viator HO tonensis Episcopus anno DCxLIx. interfuit Concilio I. Lateranensi sub inrtino I. apud Labbeum: Mm tomo
316쪽
2 DE . ANTI QUITATIBUS. HORTAE tomo sexto col. 78. Uigilio deinde ad Romanam Cathedram evecto , Belisarius Patricius quum exspoliis Uandalorum beato Petro Apostolo donaria obtulisset, aedificavit etiam apud Hortas monaste
rium sancti fumenalis, ubi possessiones in Gna
multa largitus est, inquit Anaitasius in Vigilio,
qui unus auctor ejusdem monasterii memoriam no- , bis servavit. Iuvenalis saeculo quarto post Christum natum fuerat Episcopus Narniae ad octavum ab urbe Ortana lapidem, cujus gesta recitant Ha-giologi Bollandiani die tertia Maji. Ughellus post Martinianum ponit Hubaldum quendam Prosenium , aitque interfuisse Concilio Lateranensi, anno DxCIII. celebrato & pro Gregorio Magno legati officio functum fuisse apud Hortanos suos, ut Ravennati Exarcho potiusquam Langobardis parerent. Verum neque Concilium ullum Latera-uense coactum legimus anno DxCIII. neque in Actis ecclesiasticis quicquam occurrit de hoc Hubaldo Pro enio, ideoque de illo nihil certi affirmare possumus. Illud tantum suppetit ex Paullo Diacono in libro quarto capite octavo de Gestis Longobardorum , hoc tempore Romanum Patricium & Exarchum tertium Ravennatem, in locum Smaragdi a Mauricio Imperatore suffectum, occupasse Hortanam urbem, Sutrium, Tuderium, Ameriam, Perusam, aliasque a triginta Ducibus Langobardis pridem ablatas in interregno Clephi eorum Regis
317쪽
L I B. II. C A P. V II. Σ3 sanno DLxxIx. ut statuit Carolus Sigonius in libro primo de Regno Italiae. Scribit vero idem Paullus Agilulphum Regem statim ac nuncium illud accepit, Ticino Perusiam cum exercitu properasse, &Mauricionem Ducem Langobardorum obsessum &captum vita privasse. Idem Sigonius haec facta consignat sub anno DxCIII. at vero biennio serius Annalium parens: putatque Sigonius, Agilulphum ideo
poenas sumpsisse de Mauricione quod Perusiam Ravennati Exarcho tradidisset. Daniel Papebrochius in t omo secundo Maji pag. I q. num.q. quum vidisset hoc tempore Hortam in dominatu Langoba dorum , putavit usque illuc protensos fuisse terminos Ducatus sive Comitatus Perusini per Langobardos instituti, licet eadem Horta trans Tiberim staret , non quidemsolis 2 q. m. p. Roma diflans, ut ipse opinatur, sed quadraginta, ut ait Analtasius infra adducendus. Verum falsum esse Papebrochium quae modo a nobis dictisunt manifesto ostendunt. Sequitur apud Ughellum BLANDus , quem suspicatur eundem suille a Hubaldum . Eum longo
tempore captivum Ravennae detinuit Romanus
Exarchus, ideoque quum Hortensis Ecclesia sine rectore, in populus quasi'e pastore grex defueret , em ibidem infantes pro peccatis absque baptismate morerentur , ad eundem Exarchum pro
Blandi restitutione scripsit Gregorius Magnus epistolam xxxii. libri primi. Novissime vero Monachi
318쪽
2 6 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE sancti Mauri in notis ad epistolam xLI. alias XXXIX. libri quarti ejusdem Pontificis, quae est scripta ad Corum Plebem Hortonae super obitu ejus, dem urbis Antistitis, cujus nomen ibi non exprimitur , hunc fuisse putant Blandum, quia in laudata epistola xxxII. nunc xxxm. libri primi in tribus Vaticanis codicibus legitur, ut quidem sunt, Hortonensis pro Hortensis. Sed utique legendum est Hortanensis, itaui illa epistola xLI. libri quarti re- respiciat Hortonenses, seu rectius Ortonenses in
Samnio, altera vero Hortanenses in Tuscia suburbicaria. Hortam enim urbem Hortanum Plinius appellat, unde Hortanenses. Et sane Exarchus Ravennas suam potestatem non exercuisset in Episcopum Ortonensem, qui non in ditione Exarchi Ravennatis, sed Langobardorum exstabat, quorum regnum a tempore sancti Gregorii Papae adeo late in Italia patuit, ut universa, exceptis Roma atque Ramenna cum locis ad eam spectantibus, ab
Alpinis montibus Rbegium usque Calabriae, illis
pareret, inquit Baronius anno DXCI. num.XLI. Tempore sancti Gregorii Magni Samnites, ubi stetit
Hortona sive Ortona , Langobardis paruisse testatur etiam auctor vitae sancti Cethei mox adducendus. Haec similitudo nominum inter Hortanenses de Hortonenses immanes errores in rem
geographicam invexit, quibus viri etiam doctissi. mi decepti sunt. nam Papebrochius die decima tertia
319쪽
L I B. II. C A P. VII. 2ITtia Iunii Bollandiani, quum in capite secundo vitae sancti Cethei, alias Peregrini, Episcopi Amiternensis in Aprutio sive in Samnio, nominatum vidisset Verilianum Comitem Hortonensis cimitatis, putavit designari Hortam sive Hortanam ciuitatem ad Tiberim, ideoque correxit MS. Bodecense, in quo non Hortanenses, sed Hortonensis civitatis legebatur, ut fatetur ibidem in notis pag.592. Sed
quum idem Verilianus rogaretur, ut media noctea eniens Amiternensium urbem invaderet, eamdique penitus di paret, vel hinc patet, sermonem haberi de Hortona sive Ortona Aprutii, ubi fuit Amiternum, non vero de Horta Tusciae, que inde longissime distat.
Blandum excepit Adamus anno DCCLXI. apud Episcoporum Italiae nomenclatorem, qui eum septimum Hortensem Episcopum signat . Sed inter utrunque statuendi sunt IULIANus , & Mauricius , vI. quorum primus interfuit Concilio I. Lateranensi anno DCXLIX. tomo sexto Conciliorum col.78. ubi male Hostanus pro Hortanus appellatur e quod etiam animadvertit Lucas Holstentus in notis ad Carolum a sancto Paullo pag. G. Et sane in actione seu Secretario v. ejusdem Concilii col. 3 σχ. vocatur
fultantis Epycopus sanctae Hortanensis Ecclesiae. In Concilio Romano su b Zacharia, cujus Acta uri.
edidit Baronius anno DCCxLIII. num. XL. intersuit
MAURICius Hortanus Episcopus , quem item prae
320쪽
a 3 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE
termisit Ughellus. Horta hoc tempore erat Duca tui Romano adnexa, a quo una cum Ameria, PO-
limartio & Blera illam abstulit Luitprandus Rex Langobardorum quod Gregorius III. Pontifex Sc Stephanus Patricius dc Dux Romanus ei captivum reddere noluissent Trasimumdum Spoleti Ducem, qui in Urbem confugerat, ut ait Anastasius in Lacharia. Trasimundus vero cum foederato Romanorum exercitu Ducatum suum recuperavit, sed Gregorio, Stephano, Romanisque foedifragus id de . Horta & reliquis urbibus praeliare noluit. Hujusce rei monumentum insigne nobis servavit Cardinalis Deusdedit in sua Collectione Canonum Uictori III. dicata, quae exstat MS. in Bibliotheca Vaticana Cod. 3 833. In ea enim legitur epistola, qua Gregorius III. anno vulgari DCCxC. rogat Episcopos Tusciae Langobardorum, cujus caput erat Perusia, ut
nunciis Pontificiis juncti a Rege Luitprando NHilprando filio ejus restitutionem quatuor civitatum , quae anno praeterito ablatae fuerant beato Petro, deprecentur. Eam epistolam integram recitabimus in calce Operis . Interim mortuo Gregorio, per Zachariae ejus successoris legatos exoratus Luitprandus quatuor civitates se redditurum spopondit, exercitusque Romanus se illi contra Ducem Trasimundum conjunxit . Sed restitutione dilata, Zacharias cum sacerdotibus & clero de Rege, qui Interamnae morabatur, adeundo cogi