Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

; L I B. 11. C A P. V. praecepta describit, utique falsius est, dum credidit

eY solis Virgilianis versibus Centones fieri conse visse ; si tamen de latinis tantum loquutus non fuit. Homerocentones supra laudati in Bibliotheca Patrum Moremana tomo decimo quarto pag.9 . inscribuntur Eudociae Augustae flve Pelagii Patriacis . Et sane Athenais filia Leontii Sophistae Atheniensis, quae post sacrum baptisma Theodosio j

niori nupta, Eudociae nomen accepit, doctrinarum gloria insignitur apud Graecos scriptores ue quare illam Aegidius Menagius locum habere voluit in sua Historia mulierum philosopharum. Ejustem pater non Leontius, sed Heraelitus appellatur in

Chronico Paschali pag. 3 Ir. splendidissimae editionis Caroli Cangit. At forte binominis fuerit, nam Socrates, Nicephorus Callistus, & Zonaras in locis infra laudandis uno ore Leontium appellant: quibus concinunt Theophanes in Chronographia pag.72. Constantinus Manasses in Brevi rio historico pag. 3. Georgius Cedrenus in Compendio historiarum tomo primo pag. 363. N popularis noster Paullus Diaconus in Historia Miscella libro decimo quarto pag.qo8. editionis Henrici Canisii. Item Simeon Logotheta in Chronico MS. aliique apud Cangium in notis ad Chroniacon Paschale pag. 373. Sed & ipsa Λεονmαι hoc est

Leontii filia dicitur in disticho adscripto in fine

Metaphrastos Octateuchi apud Photium mox in-

302쪽

dicandum. Eadem a poetica facultate laudatur apud Socratem in Historia ecclesiastica libro septimo capite vicesimo primo, apud Evagrium libro primo capite vicesimo, S: Nicephorum Callistum libro decimo quarto capite vicesimo tertio. Immo Photius criticorum princeps in Bibliotheca codice Cisom. ait, a se lectam ejus Metapbrasin Octateuchi beroico carmine conditam libris octo. & codice CLxxxIv. eodem carminis genere atque idiomate recenset Metapbrasin propbeticorum librorum beati Zachariae ,-inclyti Danielis ; item que libros tres in laudem beati Curiani Martyrissimili versuum forma conscriptos et de quorum singulis pro more suo censor incomparabilis gravissime judicat, nulla interim injecta mentione Homerocentonis, qui jamdudum, illis deperditis, superest: ex quo Ludovicus Dupinus in sua nova Bibliotheca ecclesiastica parte secunda tomi tertii pag. a II. editionis in q.' anni I 69 I. facile sibi persuadet, H

merocentones, qui hodie circumseruntur, non ad

Eudociam Augustam, sed ad Pelagium quendam

spectare. neque alia de caussa eidem Eudociae adsignatos fuisse, nisi quia Homerocentones laudaverat epigrammate, quod illis praemittebatur in codice Bibliothecae Palatinae, quem mox memora bimus. Sed Iohannes TZetetes in Variis historiis chiliade decima capite CCCvI. non solum Etidociae

Reginae , Leontii Aliae tribuit Metapbrasin Za

303쪽

L I B. II. C A P. V. 26 Iebariae-Danielis, sed etiam Obαηροκεντροα Ηο- merocentones. Johannes Zonaras tu Annalium libro decimo tertio, capite vicesimo tertio Eudociae eruditionem commendat quod ipsa absolverit &digesserit Homerocentones, quos Patricius quidam imperfectos Se indigestos reliquerat, ut iis dem praefixa inscriptio versibus heroicis declarabat . Georgius Cedrenus in Compendio historiarum tomo primo pag. 3 3 q. scribit quendam Pelagium virum Patricium, qui historiam metro digessit ab Augusto Caesare orsam, HomerOcentones etiam composuisse, aliaque plurima laude digna, eundemque a Zenone Imperatore anno XVII. 1ublatum, nempe anno vulgari CCCCxC. Sed Eudocia diem obiit anno CCCcLx. die vicesima Octobris, ut ex Cyrillo monacho in Vita sancti Euthymii abbatis colligit Pagius in Critica Baroniana ibidem nunti via. eidemque praestantissimae Augustae Patricius Homerocentonum concinnator praemortuus

jam fuerat, ut testatur Zonaras. Quare a Pelagio viro dignitate Patricio, qui ipsemet marte suo HO-merocentones composuit, alius est vir nomine Patricius, a quo coeptum opus ait Zonaras, quod deinde Eudocia persecit. Aubertus Miraeus in Amctatio Bibliothecae ecclesiasticae capite CCCVII. no vum modum excogitavit omnes has dissicultates eludendi, ubi laudatos Centones tribuit Eudociae

Augustae non Theodosii junioris conjugi, sed

304쪽

Constantini xu. cognomento Ducae, qui ad plures migravit anno MLxvII. Sed isthaec Eudocia, non

Leontii Sophistae, sed Constantini Dalassent exstitit filia, ut observat Cangius in Familiis Byzantinis num. XXvI. pag. ISI. Alteri Eudoxiae Zoes

Augustae sorori, quae filiae fuerunt Constantini Imperatoris, Basilii Bulgaroctoni fratris, perperam tribuuntur in codice Coibertino apud Cangium in notis ad Zonaram pag. 67. Haec autem vixit exeunte saeculo decimo ex eodem Cangio in Familiis Byrantinis pag. Iqq. Eudocia nostra carminum admiratrix plurimi fecit poetam eximium Cyrum Panopolitam , quem Theodosius junior praesectum Praetorio, Urbis praetorem, consularem N Patricium creavit, ut tradit Suidas. Ejusdem Cyri poetae meminit Evagrius in libro primo capite undevicesimo historiae ecclesiasticae, necnon ex Pristo historico auctor Chronici Pasthalis sub Olympiade CCCviti pag. 3 I 8. unde Thomas Reinesius libro tertio Uariarum lectionum capite decimo quarto pag. 3 61. jure sugillat Barthium, qui in Adversariis libro duodequinquagesimo capite decimo sexto putavit neminem Cyri poetae meminisse praeter Evagrium, ex quo uno ejusdem Cyri memoriam se renovasse opinatus est. Aliquot ejus epigrammata exstant in Anthologia libro tertio pag. 33 q. libro quarto pag.693. FOO. Sc off. editionis Nechelianae anni ΜDC.

Apud

305쪽

L I B. II. C A P. V. ΣυUΙ. Apud Friderieum Sylburgium in Cat logo codicum MSS. Bibliothecae Palatinae Hei-delbergensis cod. CCCxxvI. pag. I o. Patricius presbter Homerocentonum fit auctor, adnotaturisque praeponi epigramma Eudociae Augustae in

eosdem Homerocentanes . Eidem praeterea adstribuntur pag. I 2I. cod. CCCLXxxm. Patricii Homeroeentra seu Christias ex Iliade Od sea . At forte Patricius ille πρεσβυτερ, senior minime vero presbur alius non est a Patricio illo seniore,

cujus Centones Eudocia Imperatrix digessisse traditur , adeoque illi qui hodie exstant Homerocena tones, eidem Patricio tribuendi, tanquam primario concinnatori, Eudociae vero, utpote illi, quae

eosdem Homerocentones nondum completos a

solvit atque persecit . Quare Pelagii viri Patricii a Zenone interfecti Homerocentones, qui juxta atque ejusdem historiae jam dudum interciderunt, confundendi non sunt cum Homerocentonibus a Patricio illo seniore sub Theodosio juniore inchoauis te ab Eudocia ejusdem Theodosii uxore pers ctis: quos tamen confundere visus est eruditus philologus Se veterum auctorum excussor diligentissimus Johannes Albertus Fabricius in Bibliotheca Graeca libro secundo capite septimo num.1v. ubi propterea vulgatos Homerocentones Pelagio potius , quam Eudociae tribuendos esse putavit, ratus scilicet Patricium Lonarae Pelagium Patricium

306쪽

164 DE. ANTIQUITATIBUS. I ORTAE Cedreni unum cundemque hominem fuisse . Te tullianus ergo & Hieronymus de aliis Homero- centonibus loquuti fuerunt. Eos, quos memoravimus , a se latinitate donatos omnium primus sub nomine Probae vulgavit Petrus Candidus monachus Camaldulensis sub auspiciis abbatis sui Petri Delphini Venetiis apud Aldum seniorem anno MDIU. in A.' qui item Graecolatini recusi fuerunt Franco- furti apud Petrum Brubachium anno ΜDxLI. in 8.' una cum Probae Centonibus, Sc Nonni paraphrasi Evangelii Iohannei. Hanc editionem iteravit Henricus Stephanus anno MDLxxvIII. in I 2. Demum

Parisiis anno MDC1x. Claudius Chapcletus illos inseruit Graecis Poetis Christianis: in neutra tamen ex his editionibus Homerocentonum auctor exprimitur. At sub nomine Eudociae Augustae stae Pelagii Patricii prostant Graecolatini in tomo octavo pag. 93. Bibliothecae patrum Margarini Bignei editionis Parisiensis sub signo navis anni MDCxrav.& in tomo decimo quarto pag.9 3. editionis item Parisiensis apud Aegidium Morellum anni MDCXLIri ut interim latinas editiones numerare praeteream.

CAPUT

307쪽

CAPUT.

I. Hortae Episcopus saniam Cassianur Alexandrinus sti,

Ioviano Imperatore . II. Inde transiit ad eccosam Aeduensem . Errores Pariorum casigati, Iuncti Fam ehronologia restituta. Ill. Ejus Acta nunquam opis ante vulgara.

E Horta Gentilium sacris initiata supra in libro primo dis- servimus: quare nunc ad feliciora tempora veniendum est , quando antiquae superstitionis caligine dissipata, Hortanis civibux lucis evangelicae splendor affulsit. Utque remotiora principia aliis examinanda relinquamus quod sint densissimis tenebris involuta, & nos primae illius christianitatis certa argumenta deficiant, continuo appropinquabimus ad medium quarti saeculi, quo ecclesiae Hortanae praefuit sanctus Cassianus, domo Alexandrinus, qui ex Aegypto in Italiam prosectus Hortae Episcopus renunciatus est sub Ioviano Imperatore, ut ex ejus actis tradunt Vincentius

Bellovacensis in Speculo historiali libro vicesimo capite duodecimo, Petrus de Natalibus in Catal go Sanctorum libro septimo capite vicesimo septi-Li mo,

308쪽

166 DE. A NTIQUITATIBUS. HORTAE

mo , sanctus Antoninus in Chronicis parte altera tit.xu. capite decimo septimo S.I n. & Raphael Uolaterranus in Commentariis Urbanis libro decimo tertio pag. I 62. editionis Frobenianae ; necnon ex monumentis Ecclesiae Hortanae Ferdinandus Ughellus in tomo primo Italiae sacrae col. 98. Id debuit accidisse anno vulgari CCCLMII. nam occisis Iuliano Imperatore in bello Persico vi. Kalendas Iulias, pro eo statim levatus est Iovianus v. Kalendas Julias, inquit Idacius in Fastis. Is deinde

xiv. Kalendas Martias anni proxime sequentis mortalitatem explevit, ut statuit insignis Chronologus

Antonius Pagius ad annum CCCLXIV. num.II.

II. Sed proptereaquod laudati auctores traiadunt Cassianum ex urbe Hortensi in Burgundiam peregrinatum , ibique Augustoduni, quae urbs Aedua etiam vocatur, in locum sancti Simplicii episcopi suflectum, non putat Ughellus eum Ho tae sedisse anno CCCLMII. quia Simplicius decessit, ut ipse opinatur, anno CCCMIx. illique subrogatus Cassianus eam Ecclesiam rexit viginti annos: quapropter existimat ad Hortanam sedem Cassianum

e vectum fuisse ante annum CCCLxIII. idque evenire potuisse anno CCCXL. At neque verum est Simplicium diem extremum obiisse anno CCCXLIX. neque

Cassianum sub alio Imperatore, quam Ioviano Hortensem Episcopum ordinatum suisse, quod ejus Acta a nobis inferius proferenda testantur: ubi

309쪽

L I B. II. C A P. VI. 26Iquum Cassianus dicatur triennio mansisse Augustoduni cum sancto Simplicio, hic obiisse non potuit

ante annum CCCLXvI. neque credibile est, Cassianum in Aeduos prosectum eodem anno, quo Hortae episcopalibus infulis fuit insignitus. Non enim

morabor Antonium Godeau, qui in Historia ecclesiastica Gallice scripta tomo primo num.LXLIX. pag. 929. loquens de sancto Simplicio ponit illum sub anno CCCXCIx. in quo certe memoria lapsus est doctissimus Scriptor, praecipue quum ibidem fateatur , illum floruisse sub Constantio . Gravius autem errasse puto Godefridum Hermannum , qui in notis ad Uitam sancti Athanasii libro quincto capite octavo num. Iri scribit Simplicium vixisse quincto saeculo. Putant quidem Ludovicus 6c Scaevola fratres Sammarthani in Gallia Christiana tomo primo pag. 2 8. necnon recens auctor Ossicii ecclesiae Augustodunensis, Cassianum successisse non

Simplicio, sed Reticio, post quem, intermedio

Egemonio, venit deinde Simplicius. Uerum id scribunt contra veteres tabulas & fidem antiqui Breviarii Ecclesiae Aeduensis, sequuti nempe narrationem Gregorii Turonensis, qui in libro de Gloria Consessorum capite septuagesimo quincto ponit primo Reticium, qui floruit anno CCCxIv. post hunc Cassianum, deinde Egemonium, de demum Simplicium. At vero Petrus de sancto Iuliano in

310쪽

168 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE recitans catalogum episcoporum Aeduensium ex Antonio Demochare, post sanctum Simplicium ponit Cassianum , deinde Desiderium, Igonomum, Pigmentum, & Simplicium II. Potuit ergo Cassianus transire ad Aeduensem Ecclesiam post

annum CCCLXIII. cui, mortuo Simplicio, quum praefuisset annos viginti , ut constat ex tabulis ejusdem Ecclesiae, migraverit e vita anno CCCXC. ut disertissimis verbis assirmat Auctor anonymus infra edendus, qui ejus miracula descripsit

anno DCCCxL. ait enim. Ex eo tempore, quo gloriosam animam coelis restituit quod creditur Theo

dosii senioris fuisse temporibus que ad tempus

Ludovici Imperatoris Augusti annos CCCCL. effluxisset unde errat Augustinus Lubinus, qui in notis ad Martyrologium tabula III. pag.qo. ait Cassianum vita excessisse anno circiter CCCLxx. quippe si id verum foret, neque Cassianus triennio mansisset Aeduae, neque triginta annis sedisset ; namque eodem anno CCCLxx. Episcopus inauguratus fuit. Illud puto inde etiam firmari, quod in tabulis Aed-uensibus, a Simplicio quem certo floruisse constat anno CCCXLvI. quo interfuit Concilio Agrippinensi ad annum CCCCLxI. quo in eodem episcopatu vixit Euphionius, duo tantum episcopi interiecti, Euantius & Leontius , & nulli erae assiri notantur, quorum tamen anni ex nostro calculo firmari quodammodo poterunt. Huic nostrae emendationi videtur

SEARCH

MENU NAVIGATION