장음표시 사용
291쪽
L I B. II- C A P. U. Eo in praeceptis Imperialibus, ut mox apparebit. Cenia tones porro non solum diversicolores panni dicebantur, sed etiam vestes famulares de rusticorum ex diversis veteribus pannis consutae, ut palam sit ex Catone in capite undesexagesimo de re Rustica,& ex Columella libro primo capite octavo: cujus
generis veste servili cooperta Messalina Claudii
Caesaris uxor Intrauit calidum veteri Centone lupanar, ut ait Iuvenalis in satyra sexta verLI 2I. Centonium etiam Κεν-ώνιον vestem fuisse ex variis Centonibus confectam , cujusmodi fuit monachorum ρ vel storea, ex Graecis Patribus observat Carolus Cangius in Glossario ad scriptores mediae &infimae Graecitatis. Centonibus quoque tegebantur tabulata turrium M puppes ut igni restiterent rqui quidem Centones ex lana erant coacta, nempe ex variis pilis in spissam materiam redactis . eos demque non modo ferrum, sed neque ignis laedere poterat; unde Plinius in libro octavo capite dum
dequinquagesimo: Lanae, inquit, perse coactae vestem faciunt;Φsi addatur acetum, etiam ferro
resistant, immo vero etiam ignibus. Plinio mirifice concinit vetustissimus scriptor L. Sisenna, ex cujus tribus & viginti historiarum libris olim deis perditis fragmenta aliquot hinc inde collegit veteris eloquentiae solertissimus instaurator Antonius Riccobonus in Commentario de historia . Idem
292쪽
αso DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE quippe Sisenna in libro quarto apud Nonium Marcellum pag.9 I. editionis Parisiensis MDCxiv. haec habet et puppes aceto madefactis CENTONInus integuntur . vegetius in libro quarto capite decimo quincto agens de machina quadam militari, extrinsecus, inquit, ne immisso concremetur incendis , erudis recentibus coriis vel CENTONiaus operitur . In Digestis quoque libro tricesimo tertio
L. xII. g. xvIII. haec leguntur et acetum, quod extinguendi incendii caussa paratur: item Centones. ω apud Macrobium libro septimo Saturnalium capite sextor acetum solum ex omnibus bumoribus re sentem flammam violenter extinguit dum per frigus suum, calorem vincit elementi . III. Quare in ordine armorum S vestimentorum, quae militibus disponit Leo Imperator inconstitutione quincta f. Iri nominantur Κεντου ora.
lyrae, nempe Censones sive centunculi laxi, qui sunt impilia seu e lanis coactiles panni cra res, quibus corpora muniebantur eorum, qui loricas seu thoraces ferreos non babebant, ut a telorum factibus ruti praesaremur, inquit eruditissimus Reinesius in Variis lectionibus libro quinto capite sexto pag.qGI. Philippus Pigiletia Italicus ejusdem Leonis Tactici interpres illud Κώτουκλα φαμεα vertit hoc pacto ἔfestri grandi, ebe vestano viatamente ii soldato.
cuius etiam interpretationis rationem reddit in eruditis suis adnotationibus pag.66. licet collatus cum
293쪽
L I B. II. C A P. V. Es I Reinesio, alicubi emendari possit. Eosdem Centones laxos Leo commendat in constitutione sexta 6.vIII. & m. in quorum primo jubet Centonibus tegi equos, quibus frontalia, lateralia , Sc pectoralia serrea sive cornea non sunt. Memorat insuper eosdem Centones in constitutione decima octava S. I. & in decima nona f.xIII. Apollodorus Tacticus inter Veteres mathematicos editionis regiae pag. q . ait machinam militarem tegendam esse Βυρσης s' κεντουκλοις peltibus centunculis. &pag. s. Helepolim, quae dicitur Corvus , jubet
pelle'centunculo qui superponuntur cariotbris. Bito item Tacticus in libro de construssione bellicarum machinarum ibidem pag. Ios. jubet quoque
tegi centonibus seu palliis quamplurimis. Eosdem
Centunculos passim occurrere apud scriptores Ta- sticos notavit Cangius in Glossario ad scriptores mediae te infimae Graecitatis ubi κεντουκλον& κεννουκλον promiscue usurpari animadvertit. Hinc Caesar in libro tertio de Bello civili capite quadragesimo quartor magnusque incesserat tιmor sagittarum , atque omnes fere mitius aut ex coactis, aut ex CENTONIEus aut ex coriis tunicas , aut tegumenta fecerant , quibus tela vitarent.
Idem Caesar in libro secundo capite nono de Bello Gallico, ubi loquitur de expugnatione Massiliae,
294쪽
xsE DE . ANTIQUITATIBUS. ΗΟRTAE scribens Legionarios turrim ex . latere sub muro secisse , haec habet: ubi turris perducta est ad contabulationem , eam in parietes instruxerunt ita, ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret ubi ignis hostium inhaeresceret. Hanc insuper contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, latereulo a truxerunt: supraque eum locum duo tigna tran=erse iniecerunt, non longe ab extremis parietibus , quibus suspenderent eam contignatio nem , quae turri tegumento esset futura ; supraque ea tigna directo transuersas trabes insecerunt, easque axibus religaverunt. Has trabes paullo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, essecerunt ut esset ubi tegumenta praependere postent ad defendendos ictus ac repellendos, dum inter eam contignationem parietes exstruerentur et eamque contabulationem summam
lateribus lutoque constraverunt , ne quid ignis hostium nocere posset, CENTONEsque in per insecerunt , ne aut tela tormentis missa tabulationem
perfringerent aut saxa ex catapultis latericium discuterent. Longiusculum Caesaris testimonium ideo totum recitavi, quia inde veteres lapidum inscriptiones & Codicis Theodosiani consulta facile est explanare, ubi hactenus viri literatissimi tanquam ad aquas haeserunt. ex verbis enim Caesareis apparet cur Centonarii una conjungantur cum Fa-
295쪽
L I B. II: C A P. U. bris, Tignariis, Dolabrariis, Scalariis, Sc Dendrophoris apud Gruterum pag.XXXuI. II. X v. 8. CCLXI.
q. CCCXXV. q. CCCLVIII. G. CCCCII. Σ. CC Ix. 8.
CCCXxvia. I. atque alibi passim ut suggerit Scaliger in capite nono Indicis Gruteriani ; nimirum utpote qui singuli licet inter se diversi , attamen omnes in castrensibus Sc navalibus aedificiis fartis
tectisque servandis occupabantur: unde pag.CCCCXL. 6. Sc CCCCLXXXI. 9. Centonarii junguntur Naviculariis. Itaque Centonarii ii erant, qui arcibus, navibus 8c militibus Centones ipsos offerendos curabant , quorum collegia praesectos habebant. hi enim alicui rei agendae adhibebantur: quumque Omnes opifices artificesque, fabrorum nomine contin rentur , ideo qui illis praeerat, Fabrorum praefectus dicebatur. Hinc . fabrorum multiplex collegium,
societas dc coetus. Imperator Constantinus Magnus in libro decimo quarto Codicis Theodosiiani Tit. vIII. qui est de Centonariis-Dendropboris in lege L jubet, ut in quibuscunque vidis Dendro-pbori fuerint , Centonariorum atque Fabrorum corporibus adnectantur, quoniam haec corpora frequentia bominum multiplicari expediet: in quibus verbis explicandis mirum in modum se torquet nec sibi constat Codicis Theodosiani illustrator insignis Iacobus Gothostedus 3 unde eruditissimus Vocum exoticarum interpres Carolus tangius in Glossario ad scriptores mediae de infimae latini-
296쪽
ais 4 DE. ANTIQUITATIBUS . HORTAE tatis ita scribit: quod vero de centonariis assen δε- eobus Gotbinredus vix putem a quoquam probatum iri . neque ipse interim quicquam adducit, quod rem acu tangat ; ait enim se nescire quid Centonarii commune haberent cum fabris tignariis re serrariis, nisi uteFnt, qui in eastris tabe nacula conficerent una eum tignariis er ferrariis fabris, quorum etiam opera in iis exstruendis necessaria erat. IV. Sane Dendrophori Graece , arboriferi
latine trabes remque lignariam ad aedificia con-1fruenda curabant . proptereaque licet coetum ex se constituerent, attamen unum corpus sive collegium faciebant cum memoratis Fabris, Tignariis, Dolabrariis, Scalariis & Centonariis. Horum artificum corpora Herculem praecipue coluerunt. nam apud Gruterum pag. xLv. 8. HERCULI
COMITI . CUSTODI . M. CAESIUS . A Gusti. Libertus. SOSTRATUS . PRAEFectusFABRORVM. COLLE . DENDROPH
RORVM . CENTonariorum . TIGNARI RUM aram dicavit i & apud Fabretium capite nono num.χI. HERCULI. CELERI. CORPORA. DENDROPHORORUM. SIGNUM. ET
strae APOLLINI. BELENO. AUGusto. IN. HONOREM. PHILTATI. PRAEFecti. ET . PATRONI. COLLEGIORUM. FABRorum. ET
297쪽
L I B. II. C A P. RCENTonanorum.DIOCLES.LIBertus. DONUM DEDIT apud Gruterum pag.XXXVI. num. II. Ego vero suspicor omnium horum artificum corpora in unum coacta, non sacra sed politica fuisse, nisi id secus declararetur, quemadmodum fuisse declarantur illi gentilicii Dendrophori , qui in Africa
superstitioni adhuc vacabant anno vulgari CCCCxv.
unde Honorius de Theodosius Augusti eos eliminari praecipiunt in libro decimo sexto Codicis Theodosiani tit.α lege xx. de Paganis & sacrificiis . Hos Dendrophoros in bonorem alicujus Dei, ηυeluti Tacui aut Silvani arbores stirpitus exci- fas per urbem bumeris tulisse scribit ibidem G thoiredus, ideoque cum his perperam commisceri Dendrophoros, de quibus in Tit. de Centonariis Denisopboris . Scaliger filius epist. CCv. libri tertii putat dictos a Silvano Dendrophoro
intexto in vexillis illorum corporatorum. Sc Salmasius ad Spartianum in Caracalla capite nono Dendrophoros nullo modo artis , sed religionis nomen fuisse opinatur: unde Sponius in Miscellaneis sectione H. articulo n. pag. 3 7. haec scribite hane ergo controversiam inter eruditos viros de Dendrophoris dirimere non audeo. Vos ius quoque in libro primo capite vicesimo de Theologia gemtili in eadem sententia versatur. Cangius vero in
Glossario ait: neque promptius est definire qui proprie dicantur 3 M. Fabretius capite nono num.Σ I. inter
298쪽
inter utramque Opinionem anceps moratur . At
Iohannes Baptista Fonteius in Commentario de Prisca Caesiorum gente libro secundo capite septimo putat Dendrophororum corpus sive sodalitatem signa ad exercitus Sc expeditiones , publicave alia opera procurasse & comparasse, eosque esse, qui apud Godescalchum Steoechium ad Uegetii librum tertium caput vicestinum primum concaedes appellantur . Iulius vero Jacobonius in Appendice ad Fontejum pag. 272. explicationem adducit Uincemtii Carrarii Ravennatis, qui Denisopbopos scribit fuisse quidem concaedes, non vectores arborum caesarum , sed collegium hominum, qui praecipuam haberent curam ut arbores, ligna aliave hujus generis ad castra struenda & naves per populum ejusdem collegii veherentur: fuisse instar public norum decumas colligentium quum Dendrophori per Quatuorvirum ad id muneris delectum qui que duntaxat exigerent, unde illorum quinquennalitatis collegium honestissimum; non quod cum Iustro quinquennali aliquid commune haberent ;sed quod Quatuorviri Dendrophororum exigerent quinque illa, quae postea populo, hoc est operariis & lignorum. vetioribus ejusdem collegii dividebantur , ut patet ex lapide CLxxv. 8. Hinc ii Den-drubori aderant sere ubique, nam & in quodam lapide habetur mentio de Denisuboris militiae Bergomatis, & in alio Tolentinati de eorum Qua
299쪽
L IB. II. CAP. V. . ΣΠtuorviro quinquennalitatis. Vegetius ergo primum rei effectum non vocis etymon sequutus concaedes
Dendrophoros vocavit, quos magis proprie vectores arborum dixisset, qui tamen commiscendi non sunt cum Tignariis. Hos porro sive ipsimet humeris ferrent sive ferendas curarent arbores, ipsis rudes e silvis caesas procurasse existimat Jacobonius pag. aT3. Quoniam vero iisdem quoque caedendarum arborum negocium erat, hinc Qrte vegetio concaedes appellare placuit . Hinc patet Dentio-phoris ipsis curam duntaxat fuisse caedendi asportandique rudem e silvis materiem. quod firmatur instriptione Lxari num. T. qua Dendrophoro Silvano silvarum atque arborum Deo aram dicant, ipsem Silvanum Dendropborum appellantes. Tignariorum vero ossicium erat tigna conficere, idest arbores ipsis rudes in trabium tignorumque & t bularum formam in primis redigere, dc contabulationes ipsis construere. nam tigni nomine comprehenditur omne genus materiei, ex qua aedificia constant. Dendrophori ergo rem civilem, non vero sacram respexerunt quotiestunque hoc non exprimitur . etenim in lapide Gruteriano pag.LMv. num.T.
expresse quidem nominantur Dendrubori, sed tamen M. D. M. hoc est Magnae Deum Matris, in cujus antrum, nempe Cybelis, pinum quotannis serebant. De hoc in Kalendario veteri apud Lambecium in Bibliotheca Caesarea tomo quarto pag. 279. Κ h M. Xa-
300쪽
8 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE M. Kalendas Aprilis, arbor intrat, videlicet pinus in antrum Magnae Matris Deum, cui erat dicata. qua de re Iulius Firmicus de errore profanarum religionum capite vicesimo octavo, in sacris Pbγgiis, inquit, quae Matris Deum dicunt, per annossingulos arbor pinea caeditur, erammedia arbore simulacrum juvenis subligatur, nempe Atthidis. Apud nos Italos horum Dendrophororum ludicra imago adhuc superest, dum Kalendis Majis arbor in signum laetitiae erigitur, quam vulgo dicunt si Majo, e ilNaggio. arbor enim Alpina hoc nomine appellatur;
eamque certatim ascendere conantur pueri, placentas , farcimina, pullos aliaque inde tanquam bravium avulsuri . Hujusmodi ludum a latinis Ma-juma dictum scribunt viri illi Academici, qui Umcabularium Italicum compilaverunt. Id sane minus recte, ut patebit legenti Andreae Rivini dis sertationem de Majumis. Eandem arborem amantes ante fores amicarum in pagis statuunt, sertis, vittis pendentibus aliisque rebus Ornatam: quod notavit etiam Octavius Ferrarius in Originibus linguae Italicae verbo Ma s. Hinc proverbium Italicum aniceare it Mais ad uni Ucio, nempe omnium mulierum amore inflammari. At jam tandem ad Centones poeticos redeundum est , quorum jam
V. Ausonius in praefatione ad Centonem suum nuptialem, ubi ejusmodi poematis sarcinandi