De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gabjicias, nisi si vis bellare cum satis. At si

factus es, ecce tibi repente suada in labris insidet. Non te discrucies, oportet; non libros aut doctores consulas: rem animo permitte : ipse tibi dux est & auctor. Quis te beatior λ sine studio, sine labore, uno puncto temporis, concusso semel secundo pectore, alterum te Ciceronem fierit Ciceronem inquam vi Sc efficacitate ; nam quid ego

Speciem ac Venustatem morer pHujus opinionis jam inde ab ipsis rhetoricae primordiis visus est auctor fuisse in Gorgia Platonis Socrates, de quo alias erit Sermo : postea vero patroni magni nominis exstitere, Charmadas, Sextus Empiricus, Evagoras, Sc nonnulli alii; quibus accessit nuper magnum geometriae & philosophiae lumen idemque decus eximium ejus Academiae, quae sedet magistra & custos politioris dicendi scientiae . Qui quidem hanc ipsam forentissimam

12쪽

mam societatem iniens , in suo, paene dicam, regno artem inVasit, sententiamque jam prope jacentem & intermortuam excitavit. Le

gesis splendidum illum sermonem sa) , adjunctas lege acutas & doctas Animadversi nes sb). Ipsam propemodum eloquentiam pro

sua libertate pugnare diceres: ita sunt omnia plena elegantiae & suasionis: si qua tamen suasio potest in animis, quamvis innata conspiret pigritia, censum propriae infirmitatis

extinguere. εopinio vana, inquies. Utinam vanal at firmis tamen nixa radicibus. Fatebor enim ingenue et si stare pro arte cernerem h mines dumtaxat hebetes', tardos, laborio

13쪽

sos, nulla copia, nullo ardore animi; eos sibi habere suos libellos sineret, utpote addictos arti, quia naturam sibi iniquam esse sentirent, & propriam aliis felicitatem inviderent : iremque lubens in contrariam sententiam, homini non incommodam, humanitati vero gloriosam, omnia virtuti ingenitae tribuentem. Sed quum hanc sententiam video toties exortam simul Sc repudiatam ; artem vero ab hominibus ingeniosissimis, sapientissimis, eloquentissimis inductam atque elaboratam, quam quidquid est hominum in dicendo excellentium didicerit Sc excoluerit; equidem percellor tanta auctoritate tantoque consensu, Vixque non litem dijudicatam arbitror tamquam oraculo Pythio aut Dodoneo. Haec certe nisi Philosophus convellat funditus, vereor, ut plus proficiat, quam ceteri ejusdem sententiae antesignani. Dabitne hanc veniam vir doctissimus & humanissimus, ut, quae

14쪽

nos remorantur, eX promam, & rhetorum , quos contra Venit, perSonam Sustineam Ita quidem: nec enim id eo facio, quo me su mo cum Viro conseram , aut tanta cupiam

clarere inimicitia: jamque, ipse nisi fallor, intelligit, se non tam peti a me, quam Sus. pici & observari nec quicquam hic quaeri aliud, nisi eam, quae ipsi mihique est oculis

carior, Veritatem.

Ut autem ordinem habeat oratio, Sc Philosophi clarissimi vestigia persequatur, tres

partes facio, quarum prima paullo angustior sternet quaestioni viam; secunda vero latior& apertior quaestionem ipsam continebit tertia denique objectis sive rationibus sive auctoritatibus satisfaciet. Quaeremus scilicet I. quid sit ars, quid eloquentia: II, quid in eloquentia possit sensus 3c natura; quid possit ars: III. quid arti obfuerit, aut defuerit, cur in justas sapientum reprehensiones

15쪽

incurreret. Quae omnia quoniam plura Sc latiora sunt, quam ut uno possint orationis quasi circuitu comprehendi; quot sunt pa res, totidem orationes, vel potius disput tiones sunto: quarum prima sit veluti procemium, vel divinatio ; secunda , quaestio , vel causa; tertia, causae absolutio seu cominplementum.

16쪽

QUIT SIT ARS, QUID

' Μ IRUM sane videbitur , nunc rursus , t post aliquot annorum millia quae- ηι, - 'R rendum esse , quid sint duae res , non abstrusae in Epicuri intermundiis , sed ab hominum ingenio sollertiaque profectae,& in perpetua vitae consuetudine & populari usu versatae: quasi vero ea minus videant homines, quae ipsos propius attingunt, aut, quae vident, demonstrando obscurent, agitandoque permisceant. Illud quidem in multis accidit, ut, postquam a majoribus diutissime disputatum est, nihilo minus copiosa litigandi materia nobis relicta sit, & posteris reservata. Ex quo tamen illud redundat commodi, ut antiquitatis , dum excutitur , refricetur memoria, & si qua olim fuerint expensa negligentius , accuratior: post truti-nd pensitentur, fiatque tandem falsi verique liquida & definita secretio. O pulchra Veri

17쪽

14 DT NATURAtas s at quanto nobis studio Sc labore conis quirenda sDe arte quidem perpaucula Verba sunt , quae quasi praeteriens Auctor noster injecit, recto quidem sensu, sed nonnullo tamen periculo . Quid porro Z Hrs omnis , inquit in

Animadversionibus , quae sermonem Academicum subsequuntur sa) , Ars omnis studiore exercitatione comparatur . At nihilne , quaeso , praeter exercitationem ac studium 8Si nihil amplius , vereor , ne quotquot sunt& censentur artes nobilissimae , omnes jam sint ex illo celeberrimo disciplinarum circulo sb) extrudendae , nec Dialectica solum, aut Critica , aut Medicina , de quibus non 'ita constat doctorum sententia , sed & Pictura & Sculptura & Architectura & Musica, & si quae sunt aliae homine libero dignae. Quae enim aut quota est ars, cui studium exercitatioque sussiciat 8 Praeceptorumtamen ipsa cc nitio poscit ingenium non plane obtusum ac plumbeum e quid vero , ut ex artis praescripto te geras , ejusque sis Operibus pare Putamusne Raphaeles, Bonaro- tas, Bramantes, Pergolesos, Roscios sola exercitatione & studio ea fecisse vel facere potuisse , quae fecerint P aut, si magno fatemur

18쪽

gr CAULI ELOQUENTIAE . Is adiutos suisse naturae praesidio, ideone artes , quas excoluerunt , artes fuisse negabimus ΤNullius unquam artis fuit id omne suppeditare , quo egeas, sed acceptum a natura munus praeceptis & institutione perficere: id quod multo ante dixerat Cicero de ingenioso illo disserens invento Simonideo sa) :

Haec ars tota. . . . habet . hanc vim , non ut

totum aliquid, cujus in ingeniis nostris pars nulla sit , pariat oe procreet , verum ut ea , quae sunt orta in nobis re procreata , educet atque confirmet. Nec aliter de omni tum animi , tum ingenii ornamento sensit Horatius b): Do Irina sed vim pr moGet Disitam . Quamobrem ut a Cicerone sc) virtus , sic a nobis ars quaelibet recte potest in suo genere definiri, Rationis perfectio, sive, quod eodem redit, In se perfecta, oe ad summum perducta natura . Pe secta , inquam , non facta , perducta , non

fabricata . Potes quippe aquilam, potes leonem ad grandia educare , at nulla certe doctrina potes aquilam e columba, aut e lepusculo leonem facere . Hoc quod est naturae si auferas , ne sutoriae quidem arti aut pistoriae relinques locum , quibus , ut ut perparvula , aliqya tamen facultas est necessaria.

Quid

19쪽

Quid haec ad Philosophum nostrum ρ inis quies. Nihil, opinor; etiamsi videatur quodam modo naturae munus ab artis industria

Segregare sa). Sed suspiciosus & lubricus hic

erat locus , quo saepe ab aliis vocati sumus. Ajunt enim , permultos esse , qui se totos arti dederint , nec tamen sint eloquentes et nullam ergo esse artem eloquentiae. Popularis quidem , sed futilis argumentatio Nam quo tandem hac ratione artes omnes devenirent λ Rhetoricae quisquilias ostendis scilicet;& en, inquis, praeclaram effectricem eloquentiae t At ars quoque politica, bellica , nautica quales erunt, si ex nescio quibus earum discipulis vel doctoribus sint aestimandae J uum de arte quaerimus, non eos respici. mus , qui invita, ut ajunt, Minerva ad eam se applicant, sed qui possunt & volunt proficere . Immo jam ante denuntio , praeter

nam naturam esse alia quam plurima ad pe 1ectionem artium neceSSaria. At enim Crassus & Antonius non obtrectant solum rhetoricam, cujus patrocinium videntur suscipere, sed etiam repellunt ex

numero artium sb). Sane , inquam sed qua

rum a) Risexions p. 3ao. Nous appellons lyόloquence un

20쪽

ET CAUSII ELOQUENTIAE . Irrum artium 8 earum scilicet, quae scientia continentur. Ars penes illos erat immutabilis ac certa veritas , necessario nexu ex principiis consequens necessariiS, quam unam appellabat Plato scientiam, ex illis suis ductam aeternis formis . Desiperet autem, qui talem sibi eloquentiae artem fingeret : quasi Vero eloquendi vis certis constaret formulis , ut conclusiones, quas essicit geometria. Quamvis enim nec rhetorica careat suis principiis certissimis , sumtis ex intima hominum natura , eorum tamen ad singulares casus accommodatio tota. incerta est, ex praesenti hominum sensu pendens , ex opinionibus , erroribus, cupiditatibus, rebus videlicet fluxis 8c volubilibus quibus , scientia subesse non potest, potest Solum ac debet praeesse

conjecturis nixa prudentia. Sed quid inde λsi quis obsoleto hoc de atur loquendi genere, eripiet nobis appellationem , non rem. Fruantur quidem hoc nomine Metaphysici ,

ut vocant, & Mathematici : nobis vero sit satis cum eodem Crasso Sc Antonio rhetoricam non artem, sed quasi artem, aut simia litudinem artis nuncupare. Nam de obtrectatione quod additum est, nunc id unum respondebo , me omnes Velle tales esse rhetoricae obtreictatores. Tametsi, ad ipsum artis nomen quod pertinet, cur negemus rhetoricae , quod Musicae picturaeque concedimus 8 cur discedamus aB com-

SEARCH

MENU NAVIGATION